VITA SANCTI AURELII AUGUSTINI, HIPPONIENSIS EPISCOPI,
AUCTORE POSSIDIO CALAMENSI EPISCOPO

 

PRAEFATIO

Operis ratio declaratur.

1. Inspirante rerum omnium factore et gubernatore Deo, mei memor propositi, quo per gratiam Salvatoris omnipotenti ac divinae per fidem Trinitati servire decrevi, et antea in vita laicorum, et nunc in officio episcoporum, studens ex qualicumque accepto ingenio et sermone aedificationi prodesse sanctae ac verae Christi Domini catholicae Ecclesiae, de vita et moribus praedestinati, et suo tempore praesentati sacerdotis optimi Augustini, quae in eodem vidi, ab eoque audivi, minime reticere.

2. Id enim etiam ante nos factitatum fuisse a religiosissimis sanctae matris Ecclesiae catholicae viris legimus et comperimus, qui divino afflati Spiritu, sermone proprio atque stilo, et auribus et oculis scire volentium, dicendo et scribendo similia studiosorum notitiae intulerunt, quales quantique viri ex communi dominica gratia in rebus humanis, et vivere, et usque in finem obitus perseverare meruerint.

3. Idcirco ipse quoque dispensatorum omnium minimus (1 Cor 15, 9; Eph 3, 8), fide non ficta (1 Tim 1, 5), qua Domino dominantium (Deut 10, 17; 1 Tim 6, 15, Apoc 19, 16) omnibusque bonis serviendum et placendum est fidelibus, de praedicti venerabilis viri et exortu, et procursu, et debito fine, quae per eum didici, et expertus sum, quam plurimis annis eius inhaerens caritati, ut Dominus donaverit, explicandum suscepi.

4. Verum summam quaeso maiestatem, quo munus huiusmodi a me arreptum ita geram et peragam, ut nec Patris luminum (Iac 1, 17) offendam veritatem, nec bonorum Ecclesiae filiorum ulla ex parte fraudare videar caritatem.

5. Nec attingam ea omnia insinuare, quae idem beatissimus Augustinus in suis Confessionum libris de semetipso, qualis ante perceptam gratiam fuerit, qualisque iam sumpta viveret, designavit.

6. Hoc enim facere voluit, ut ait Apostolus, ne de se quisquam hominum supra quam se esse noverat, aut de se auditum fuisset, crederet vel putaret (2 Cor. 12, 6), humilitatis sanctae more utique nihilo fallens, sed laudem non suam, sed sui Domini, de propria liberatione ac munere quaerens, ex iis videlicet quae iam perceperat; et fraternas preces poscens, de iis quae accipere cupiebat.

7. Sacramentum igitur regis, ut angelica auctoritate prolatum est, bonum est abscondere: opera autem Domini revelare et confiteri, honorificum est (Tob 12, 7).

 

 

PARS PRIMA

VITA AUGUSTINI RESQUE AB EO GESTAE

TEMPORUM ORDINE SERVATO NARRANTUR

(cc. 1-18)

 

Augustini ortus, conversio et baptismus. Ambrosii doctrina revocatur ab errore Manichaeorum. Baptizatur ab eodem.

1. 1. Ex provincia ergo Africana, civitate Tagastensi, de numero curialium parentibus honestis et christianis progenitus erat; alitusque ac nutritus eorum cura, et diligentia impensisque, secularibus litteris eruditus apprime, omnibus videlicet disciplinis imbutus, quas liberales vocant.

1. 2. Nam et grammaticam prius in sua civitate, et rhetoricam in Africae capite Carthagine postea docuit. Consequenti etiam tempore trans mare in urbe Roma, et apud Mediolanum, ubi tunc imperatoris Valentiniani minoris comitatus fuerat constitutus.

1. 3. In qua urbe tunc episcopatum administrabat acceptissimus Deo, et in optimis viris praeclarissimus sacerdos Ambrosius. Huius interea verbi Dei praedicatoris frequentissimis in ecclesia disputationibus astans in populo, intendebat suspensus atque affixus.

1. 4. Verum aliquando Manichaeorum apud Carthaginem adolescens fuerat errore seductus: et ideo ceteris suspensior aderat, ne quid vel pro ipsa, vel contra ipsam haeresim diceretur.

1. 5. Et provenit Dei liberatoris clementia sui sacerdotis cor pertractantis, ut contra illum errorem incidentes legis solverentur quaestiones: atque ita edoctus, sensim atque paulatim haeresis illa miseratione divina eius ex animo pulsa est; protinusque ipse in fide catholica confirmatus, proficiendi in religione eidem amoris ardor innatus est, quo propinquantibus diebus sanctis Paschae salutis aquam perciperet.

1. 6. Et factum est divina praestante opitulatione, ut per illum talem ac tantum antistitem Ambrosium, et doctrinam salutarem Ecclesiae catholicae, et divina perciperet Sacramenta.

Relictis omnibus suscipit propositum serviendi Deo, iam annis maior triginta.

2. 1. Moxque ex intimis cordis medullis spem omnem quam habebat in saeculo, dereliquit; iam non uxorem, non filios carnis (Rom 9, 8), non divitias, non honores saeculi quaerens; sed Deo cum suis servire statuit, et in illo, et ex illo pusillo grege esse studens, quem Dominus alloquitur, dicens: Nolite timere, pusillus grex, quoniam complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam: facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in coelis (Lc 12, 32), et cetera.

2. 2. Et illud quod dicit iterum Dominus, idem vir sanctus facere cupiens: Si vis esse perfectus, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me (Mt 19, 21). Et super fidei fundamentum aedificare desiderans, non ligna, fenum, et stipulam; sed aurum, argentum, et lapides pretiosos (1 Cor 3, 12).

2. 3. Et erat tunc annis maior triginta, sola superstite matre, sibique adhaerente, et de suscepto eius proposito serviendi Deo amplius quam de carnis nepotibus exsultante. Nam eius pater antea defunctus erat.

2. 4. Renuntiavit etiam scholasticis, quos rhetor docebat, ut sibi magistrum alium providerent, eo quod servire Deo ipse decrevisset.

Secessus Augustini. Quidam ab Augustino conversus.

3. 1. Ac placuit ei percepta gratia cum aliis civibus et amicis suis Deo pariter servientibus ad Africam et propriam domum agrosque remeare.

3. 2. Ad quos veniens, et in quibus constitutus, ferme triennio, et a se iam alienatis, cum iis qui eidem adhaerebant, Deo vivebat (Rom 6, 11), ieiuniis, orationibus (Lc 2, 37), bonis operibus, in lege Domini meditans die ac nocte (Ps 1, 2). Et de iis quae sibi Deus cogitanti atque oranti intellecta revelabat; et praesentes et absentes sermonibus ac libris docebat.

3. 3. Contigit forte eodem tempore, ut quidam ex iis quos dicunt Agentes in rebus, apud Hipponem-Regium constitutus, bene christianus, Deumque timens (Ex. 18, 21, Tob 2, 2; Iob 1, 1; Act 10, 2; etc.), comperta eius bona fama atque doctrina, desideraret atque optaret eum videre, promittens se posse mundi huius omnes contemnere cupiditates (1 Io 2, 17) atque illecebras, si aliquando ex eius ore Dei verbum audire (Lc 5, 1; Act 13, 7; etc.) meruisset.

3. 4. Quod cum ad se fideli fuisset relatione delatum, liberare animam cupiens ab huius vitae periculis morteque aeterna (Ps 119, 2), ad memoratam ultro atque confestim venit civitatem, et hominem visum allocutus frequentius atque exhortatus est, quantum Deus donabat, ut quod Deo voverat reddidisset (Eccl 5, 3).

3. 5 Ac se ille de die in diem facturum pollicebatur, nec tamen in eius tunc hoc implevit praesentia: sed vacare utique et inane esse non potuit, quod per tale vas mundum in honore, utile Domino ad omne opus bonum paratum (2 Tim 2, 21), in omni loco divina gerebat providentia.

Capitur ad presbyterii gradum.

4. 1. Eodem itaque tempore in Ecclesia Hipponiensi catholica Valerius sanctus episcopatum gerebat. Qui cum, flagitante ecclesiastica necessitate, de providendo et ordinando presbytero civitati, plebem Dei alloqueretur, et exhortaretur; iam scientes catholici sancti Augustini propositum et doctrinam, manu iniecta (quoniam et idem in populo securus et ignarus quid futurum esset astabat: solebat autem laicus, ut nobis dicebat, ab eis tantum ecclesiis quae non haberent episcopos, suam abstinere praesentiam);

4. 2. eum ergo tenuerunt, et, ut in talibus consuetum est, episcopo ordinandum intulerunt, omnibus id uno consensu et desiderio fieri perficique petentibus, magnoque studio et clamore flagitantibus, ubertim eo flente: nonnullis quidem lacrymas eius, ut nobis ipse retulit, tunc superbe interpretantibus, et tamquam eum consolantibus ac dicentibus, quia et locus presbyterii, licet ipse maiore dignus esset, appropinquaret tamen episcopatui;

4. 3. cum ille homo Dei, ut nobis retulit, et maiori consideratione intellegeret et gemeret, quam multa et magna suae vitae pericula de regimine et gubernatione Ecclesiae impendere iam ac provenire speraret, atque ideo fleret. Et eorum, ut voluerunt, completum est desiderium.

Monasterium instituit. Valerius episcopus Augustino presbytero dat potestatem coram se praedicandi verbum Dei.

5. 1. Factusque presbyter monasterium intra ecclesiam mox instituit; et cum Dei servis vivere coepit secundum modum et regulam sub sanctis Apostolis constitutam (Act 4, 32): maxime ut nemo quidquam proprium in illa societate haberet, sed eis essent omnia communia, et distribueretur unicuique sicut opus erat (Act 4, 35); quod iam ipse prior fecerat, dum de transmarinis ad sua remeasset.

5. 2. Sanctus vero Valerius ordinator eius, ut erat vir pius et Deum timens, exsultabat (Ps 9, 3; Lc 1, 47), et Deo gratias agebat, suas exauditas a Domino fuisse preces (Gen 30, 17; Tob 3, 24; etc..), quas se frequentissime fudisse narrabat, ut sibi divinitus homo concederetur talis, qui posset verbo Dei (Lc 11, 28; Act 18, 11) et doctrina salubri Ecclesiam Domini aedificare (Mt 16, 18): cui rei se homo natura Graecus, minusque latina lingua et litteris instructus, minus utilem pervidebat.

5. 3. Eidem presbytero potestatem dedit coram se in ecclesia Evangelium praedicandi (Mt 4, 23), ac frequentissime tractandi; contra usum quidem et consuetudinem Africanarum Ecclesiarum: unde etiam eum nonnulli episcopi detrahebant.

5. 4. Sed ille vir venerabilis ac providus in Orientalibus Ecclesiis id ex more fieri sciens et certus, et utilitati Ecclesiae consulens, obtrectantium non curabat linguas, dummodo factitaretur a presbytero, quod a se episcopo impleri minime posse cernebat.

5. 5. Unde accensa et ardens elevata super candelabrum lucerna, omnibus qui in domo erant lucebat (Mt 5, 15). Et postea currente et volante huiusmodi fama, bono praecedente exemplo, accepta ab episcopis potestate, presbyteri nonnulli coram episcopis populis tractare coeperunt.

Conflictus Augustini cum Fortunato Manichaeo.

6. 1. Sane in illa tunc Hipponiensi urbe Manichaeorum pestilentia quam plurimos vel cives vel peregrinos et infecerat et penetraverat, seducente et decipiente eiusdem haeresis quodam presbytero nomine Fortunato, ibidem conversante atque manente.

6. 2. Interea Hipponienses cives et peregrini Christiani tam catholici quam etiam Donatistae adeunt presbyterum, ac deposcunt, ut illum hominem Manichaeorum presbyterum, quem doctum credebant, videret, et cum eodem de Lege tractaret.

6. 3. Quod idem, ut scriptum est, paratus ad responsionem omni poscenti se rationem de fide et spe quae in Deum est (1 Pt 3, 15), potensque exhortari in doctrina sana, et contradicentes redarguere (Tit. 1, 9), minime renuit. Sed utrum etiam ille hoc fieri vellet, sciscitatus est..

6. 4. At illi confestim ad ipsum Fortunatum id detulerunt, petentes et exhortantes ac flagitantes, quod id minime recusaret. Sane quoniam idem Fortunatus iam apud Carthaginem sanctum noverat Augustinum adhuc in eodem secum errore constitutum; cum eodem congredi pavitabat.

6. 5. Verumtamen suorum maxime instantia coactus ac verecundatus, promisit in cominus se esse venturum, certamenque disputandi subiturum.

6. 6. Unde condicto die et loco convenerunt in unum, concurrentibus quam plurimis studiosis turbisque curiosis, et apertis notariis tabulis, disputatio et coepta est primo, et secundo finita est die.

6. 7. In qua ille Manichaeus praeceptor, ut gestorum continet fides, nec catholicam assertionem potuit vacuare, nec Manichaeorum sectam veritate subnixam valuit comprobare: sed responsione deficiens ultima, collaturum se cum suis maioribus ea, quae refellere non potuit, prosecutus est; et si sibi forte de his satis minime fecissent, suae animae consulturum: atque ita ab omnibus apud quos magnus et doctus videbatur, nihil valuisse in suae sectae assertione iudicatus est.

6. 8. Qua ille confusione affectus, et sequenti tempore de Hipponiensi civitate profectus, ad eam amplius non remeavit: ac sic per memoratum Dei hominem omnium cordibus, vel qui aderant, vel qui absentes illa quae gesta sunt cognoverant, error ille ablatus, catholica est intimata ac retenta sincera religio.

Libri et tractatus Augustini contra fidei hostes ab ipsis etiam haereticis ingenti ardore excepti.

7. 1. Et docebat ac praedicabat ille privatim et publice, in domo et in ecclesia, salutis verbum cum omni fiducia (Act 4, 29) adversus Africanas haereses, maximeque contra Donatistas, Manichaeos et Paganos, libris confectis, et repentinis sermonibus, ineffabiliter admirantibus Christianis et collaudantibus, et hoc ipsum ubi poterant non tacentibus, sed diffamantibus.

7. 2. Atque Dei dono levare in Africa Ecclesia catholica exorsa est caput, quae multo tempore illis convalescentibus haereticis, praecipueque rebaptizante Donati parte maiore multitudine Afrorum, seducta et pressa et oppressa iacebat.

7. 3. Et hos eius libros atque tractatus mirabili Dei gratia procedentes ac profluentes, instructos rationis copia, atque auctoritate sanctarum Scripturarum, ipsi quoque haeretici concurrentes cum Catholicis ingenti ardore audiebant: et quisquis, ut voluit, et potuit, notarios adhibentes, ea quae dicebantur excepta describentes.

7. 4. Et inde iam per totum Africae corpus praeclara doctrina odorque suavissimus Christi diffusa et manifestata est, congaudente quoque id comperto Ecclesia Dei transmarina. Quoniam sicut dum patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; ita cum glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (1 Cor 12, 26).

Designatur episcopus, vivo Valerio, et a Megalio primate ordinatur.

8. 1. Ille vero beatus senex Valerius ceteris ex hoc amplius exsultans, et Deo gratias agens de concesso sibi speciali beneficio, metuere coepit, ut est humanus animus, ne ab alia Ecclesia sacerdote privata, ad episcopatum quaereretur, et sibi auferretur: nam et id provenisset, nisi et hoc idem episcopus cognito, ad locum secretum eum transire curasset, atque occultatum a quaerentibus minime inveniri fecisset.

8. 2. Unde amplius formidans idem venerabilis senex, et sciens se corpore et aetate infirmissimum, egit secretis litteris apud primatem episcoporum Carthagineensem, allegans imbecillitatem corporis sui aetatisque gravitatem, et obsecrans ut Hipponiensi Ecclesiae ordinaretur episcopus, quo suae cathedrae non tam succederet, sed consacerdos accederet Augustinus. Et quae optavit et rogavit satagens, rescripto impetravit.

8. 3. Et postea petito ad visitandum et adveniente ad Ecclesiam Hipponiensem tunc primate Numidiae Megalio Calamensi episcopo, et Valerius antistes episcopis qui forte tunc aderant, et clericis omnibus Hipponiensibus, et universae plebi inopinatam cunctis suam insinuat voluntatem: omnibusque audientibus gratulantibus, atque id fieri perficique ingenti desiderio clamantibus, episcopatum suscipere contra morem Ecclesiae suo vivente episcopo presbyter recusabat.

8. 4. Dumque illi fieri solere, ab omnibus suaderetur, atque id ignaro transmarinis et Africanis Ecclesiae exemplis provocaretur, compulsus atque coactus succubuit, et maioris loci ordinationem suscepit.

8. 5. Quod in se postea fieri non debuisse, ut vivo suo episcopo ordinaretur, et dixit, et scripsit (Epist. 213, n. 4), propter concilii universalis vetitum, quod iam ordinatus edidicit: nec quod sibi factum esse doluit, aliis fieri voluit.

8. 6. Unde etiam sategit, ut conciliis constitueretur episcoporum, ab ordinatoribus deberi ordinandis vel ordinatis omnium statuta sacerdotum in notitiam esse deferenda; atque ita factum est

Pugnat cum haereticis, primumque cum Donatistis.

9. 1. Et episcopus multo instantius ac ferventius, maiore auctoritate, non adhuc in una tantum regione, sed ubicumque rogatus venisset, verbum salutis (Act 13, 26) aeternae alacriter ac gnaviter pullulante atque crescente Domini Ecclesia (Act 6, 7) praedicabat, paratus semper poscentibus reddere rationem de fide et spe, quae in Deum est. Et eius dicta atque excepta, maxime Donatistae in eadem Hipponiensi vel vicina manentes civitate, ad suos episcopos deferebant.

9. 2. Quae cum audissent, et contra forte aliquid dicerent, aut a suis refellebantur, aut eadem responsa ad sanctum Augustinum deferebantur, eaque comperta, patienter ac leniter, et, ut scriptum est, cum timore et tremore salutem hominum operabatur (Phil 2, 12): ostendens, quam nihil illi refellere voluerint ac valuerint, quamque verum manifestumque sit quod Ecclesiae Dei fides tenet ac didicit. Et haec diebus ac noctibus ab eodem iugiter agebantur.

9. 3. Nam et epistolas privatas ad quosque eiusdem erroris episcopos eminentes scilicet et laicos dedit, ratione reddita admonens atque exhortans, ut vel ab illa se pravitate corrigerent, vel certe ad disputationem venirent.

9. 4. At illi causae diffidentia ne quidem umquam rescribere voluerunt: sed irati furiosa loquebantur, atque seductorem et deceptorem animarum Augustinum esse, et privatim et publice conclamabant; et ut lupum occidendum esse in defensionem gregis sui (Mt 7, 15), dicebant et tractabant; omniaque peccata a Deo indubitanter esse credendum posse dimitti iis qui hoc facere ac perficere potuissent, nec Deum timentes, nec hominibus erubescentes (Lc 18, 4). Et ut eorum causae diffidentia cunctis innotesceret elaboravit, et publicis gestis conventi, non sunt ausi conferre.

Circumcellionum furor.

10. 1. Habebant etiam iidem Donatistae per suas pene omnes Ecclesias inauditum hominum genus perversum ac violentum, velut sub professione continentium ambulantes, qui Circumcelliones dicebantur. Et erant in ingenti numero et turbis per omnes pene Africanas regiones constituti.

10. 2. Qui malis imbuti doctoribus, audacia superba et temeritate illicita, nec suis, nec alienis aliquando parcebant, contra ius fasque incautis intercedentes hominibus; et nisi obedissent, damnis gravissimis et caedibus afficiebantur, armati diversis telis, bacchantes per agros villasque, usque ad sanguinis effusionem accedere non metuentes.

10. 3. Sed dum verbum Dei sedulo praedicaretur, et cum his qui oderant pacem, pacis ratio haberetur, illi loquentes debellabant gratis (Ps 119, 7).

10. 4. Et cum adversus eorum dogma veritas innotesceret, qui volebant et poterant, sese inde vel eripiebant vel subducebant, et paci atque unitati Ecclesiae cum suis quibus poterant cohaerebant.

10. 5. Unde illi sui erroris congregationes minui videntes, atque augmentis Ecclesiae invidentes, accensi exardescebant ira gravissima, et intolerabiles persecutiones unitati Ecclesiae compacti faciebant; ipsisque sacerdotibus catholicis et ministris aggressiones diurnas atque nocturnas, direptionesque rerum omnium inferebant.

10. 6. Nam et multos Dei servos caedibus debilitaverunt. Aliquibus etiam calcem cum aceto in oculos miserunt, aliosque occiderunt. Unde etiam suis iidem Donatistae rebaptizatores in odium veniebant.

Profectus Ecclesiae per Augustinum. Monasteria per eius alumnos instituta.

11. 1. Proficiente porro doctrina divina, sub sancto et cum sancto Augustino in monasterio Deo servientes, Ecclesiae Hipponiensi clerici ordinari coeperunt.

11. 2. Ac deinde innotescente et clarescente de die in diem Ecclesiae catholicae praedicationis veritate, sanctorumque servorum Dei proposito, continentia, et paupertate profunda, ex monasterio quod per illum memorabilem virum et esse et crescere coeperat, magno desiderio poscere atque accipere episcopos et clericos pax Ecclesiae atque unitas et coepit primo, et postea consecuta est.

11. 3. Nam ferme decem, quos ipse novi, sanctos ac venerabiles viros continentes et doctos, beatissimus Augustinus diversis Ecclesiis, nonnullis quoque eminentioribus, rogatus dedit.

11. 4. Similiterque et ipsi ex illorum sanctorum proposito venientes, Domini Ecclesiis propagatis, et monasteria instituerunt; et studio crescente aedificationis verbi Dei, ceteris Ecclesiis promotos fratres ad suscipiendum sacerdotium praestiterunt.

11. 5. Unde per multos et in multis salubris fidei, spei, et caritatis Ecclesiae innotescente doctrina, non solum per omnes Africae partes, verum etiam in transmarinis, et per libros editos atque in graecum sermonem translatos, ab illo uno homine, et illum a multis, favente Deo, cuncta innotescere meruerunt.

11. 6. Atque hinc, ut scriptum est, peccator videns irascebatur, dentibus suis frendebat, et tabescebat (Ps 111, 10): servi autem tui, ut dictum est, cum his qui oderant pacem, erant pacifici; et cum loquerentur, debellabantur gratis ab eis (Ps 119, 7).

Augustinus paratas sibi insidias errore ductoris devitat. Multa auraria haereticis indicta.

12. 1. Aliquoties vero etiam vias armati iidem Circumcelliones famulo Dei Augustino obsederunt, dum forte iret rogatus ad visitandas, instruendas et exhortandas catholicas plebes; quod ipse frequentissime faciebat.

12. 2. Et aliquando contigit, ut illi succenturiati hactenus perderent captionem: evenit enim Dei quidem providentia, sed ducatoris hominis errore, ut per aliam viam cum suis comitibus, sacerdos quo tendebat venisset, atque per hunc quem postea cognovit errorem, manus impias evasisset. Et cum omnibus liberatori Deo gratias egisset, et omnino suo more illi nec laicis nec clericis pepercerunt, sicut publica contestantur gesta.

12. 3. Interea silendum non est, quod ad laudem Dei per illius tam egregii in Ecclesia viri studium domusque Dei zelum (Ps 68, 10) adversus praedictos rebaptizatores Donatistas gestum et perfectum est.

12. 4. Cum forte unus ex iis quos de suo monasterio et clero episcopos Ecclesiae propagaverat, ad suam curam pertinentem Calamensis Ecclesiae dioecesim visitaret, et quae didicerat pro pace Ecclesiae contra illam haeresim praedicaret, factum est ut medio itinere eorum insidias incurrisset, et pervasum cum omnibus illi comitantibus, sublatis illis animalibus et rebus, iniuriis et caede eum gravissima affecissent.

12. 5. De qua re, ne pacis Ecclesiae amplius impediretur profectus, defensor Ecclesiae inter leges non siluit. Et praeceptus est Crispinus, qui eisdem Donatistis in Calamensi civitate et regione episcopus fuit, praedicatus scilicet et multi temporis, et doctus ad mulctam teneri aurariam publicis legibus contra haereticos constitutam.

12. 6. Qui resultans legibus praesentatus cum apud Proconsulem se negaret haereticum, oborta est necessitas, ut illi recedente Ecclesiae defensore, a catholico episcopo resisteretur, et convinceretur eum esse, quod se fuisse negaverat: quoniam si ab eodem dissimularetur, forte catholicus episcopus ab ignorantibus haereticus crederetur, illo se quod erat negante, atque ita ex hac desidia infirmis scandalum nasceretur (1 Cor 8, 9).

12. 7. Et memorabili Augustino antistite omnimodis instante, ad controversiam ambo illi Calamenses episcopi venerunt, et de ipsa diversa communione tertio conflictum secum egerunt, magna populorum christianorum multitudine causae exitum, et apud Carthaginem, et per totam Africam exspectante: atque ille Crispinus proconsulari et libellari sententia est pronuntiatus haereticus.

12. 8. Pro quo ille apud Cognitorem catholicus episcopus intercessit, ne auraria mulcta exigeretur; et ei est beneficium impetratum. Unde cum ingratus ad piissimum Principem provocasset, et ab Imperatore relationi debitum est responsum solutum, et consequenter praeceptum, nullo prorsus loco haereticos Donatistas esse debere, et eos ad vim legum omnium contra haereticos latarum ubique teneri debere.

12. 9. Ex quo et Iudex, et Officium, et idem Crispinus, quod minime fuerit exactus, praecepti sunt denas auri libras fisci iuribus inferre. Sed protinus opera data est per catholicos episcopos, praecipue per sanctae memoriae Augustinum, ut illa omnium condemnatio principis dimitteretur indulgentia: et Domino adiuvante perfectum est. Qua diligentia et sancto studio multum crevit Ecclesia.

Pax Ecclesiae per Augustinum.

13. 1. Et de his omnibus pro pace Ecclesiae gestis, Augustino Dominus et hic palmam dedit, et apud se iustitiae coronam servavit (1 Cor 9, 25): ac magis magisque, iuvante Christo, de die in diem augebatur et multiplicabatur pacis unitas, et Ecclesiae Dei fraternitas (Act 5, 14).

13. 2. Et id maxime factum est post collationem, quae ab universis episcopis catholicis apud Carthaginem cum eisdem Donatistarum episcopis postmodum facta est, id iubente gloriosissimo et religiosissimo imperatore Honorio; propter quod perficiendum etiam a suo latere tribunum et notarium Marcellinum ad Africam iudicem miserat.

13. 3. In qua controversia illi omnimodis confutati, atque de errore a Catholicis convicti, sententia Cognitoris notati sunt; et post eorum appellationem, piissimi Regis responso iniusti inter haereticos condemnati sunt.

13. 4. Ex qua ratione solito amplius eorum episcopi cum suis clericis et plebibus communicaverunt, et pacem tenentes catholicam, multas eorum persecutiones usque ad membrorum amputationem et internecionem pertulerunt.

13. 5. Et totum illud bonum, ut dixi, per sanctum illum hominem, consentientibus nostris episcopis et pariter satagentibus, et coeptum et perfectum est.

Emeritus episcopus Donatista superatus.

14. 1. Porro autem quoniam post illam, quae cum Donatistis facta est, collationem, non defuerunt qui dicerent, permissos non fuisse eosdem episcopos apud potestatem, quae causam audivit, dicere omnia pro suis partibus, quoniam catholicae communionis Cognitor suae favebat Ecclesiae:

14. 2. licet hoc deficientes et victi ad excusationem iactarent, quandoquidem et ante controversiam iidem haeretici catholicae communionis eumdem esse noverant, et dum ab eodem convenirentur publicis gestis, quod ad collationem occurrerent, et se facturos prosecuti sunt. Poterant utique suspectum eum habentes, recusare congressum.

14. 3. Tamen omnipotentis Dei praestitit auxilium, ut postea in Caesariensi Mauritaniae civitate constitutus venerabilis memoriae Augustinus, quo eum venire cum aliis eius coepiscopis Sedis apostolicae litterae compulerant, ob terminandas videlicet alias Ecclesiae necessitates:

14. 4. hac ergo occasione provenit, ut Emeritum eiusdem loci Donatistarum episcopum, quem suae sectae praecipuum in illa collatione habuerunt defensorem, videret, et cum eodem publice in ecclesia populo astante diversae communionis, ex hoc ipso disputaret, et provocaret gestis ecclesiasticis, ut quod forte, sicut dicebant, prosequi potuit in collatione, et permissus non erat, in praesenti sine alicuius potestatis prohibitione aut potentia securus dicere minime dubitaret, et in sua civitate suis omnibus praesentibus civibus fiducialiter propriam defendere communionem non denegasset.

14. 5. Ille neque hac hortatione, nec suorum parentum et civium instanti petitione id facere voluit, qui ei pollicebantur, se ad eius redituros communionem, etiam cum discrimine patrimoniorum salutisque suae temporalis, si modo catholicam superaret assertionem.

14. 6. At ille amplius dicere illis gestis nihil voluit, nec valuit, nisi tantum: "Iam illa gesta continent apud Carthaginem inter episcopos confecta, utrum vicerimus, an victi fuerimus".

14. 7. Et alio loco, dum a notario, ut responderet, admoneretur, ait: "Fac"; et cum reticeret, facta eius cunctis manifestata diffidentia, Ecclesiae Dei augmenta ac firmamenta provenerunt. Quisquis ergo diligentiam et operam beatissimae memoriae Augustini pro Ecclesiae Dei statu cognoscere plenius voluerit, etiam illa percurrat gesta: et inveniet quae vel qualia protulerit, quibus illum doctum, eloquentem, et praedicatum hominem provocarit, hortatusque fuerit ut pro suae defensione partis quod vellet ediceret; illumque victum cognoscet.

Digressione concionantis conversus negotiator, nomine Firmus.

15. 1. Scio item non solus ipse, verum etiam alii fratres et conservi, qui nobiscum tunc intra Hipponiensem Ecclesiam cum eodem sancto viro vivebant, nobis pariter ad mensam constitutis eum dixisse:

15. 2. "Advertistis hodie in ecclesia meum sermonem, eiusque initium et finem contra meam consuetudinem processisse, quoniam non eam rem terminatam explicuerim quam pro posueram, sed pendentem reliquerim".

15. 3. Cui respondimus: "Ita nos in tempore miratos fuisse scimus et recognoscimus". At ille: "Credo, ait, forte aliquem errantem in populo Dominus per nostram oblivionem et errorem doceri et curari voluerit, in cuius manu sunt et nos et sermones nostri (Sap 7, 16).

15. 4. Nam cum propositae quaestionis latebras pertractarem, in aliud sermonis excursu perrexi, atque ita non conclusa vel explicata quaestione, disputationem terminavi, magis adversum Manichaeorum errorem, unde nihil dicere decreveram, disputans, quam de iis quae asserere proposueram".

15. 5. Et post haec, nisi fallor, ecce alia die vel post biduum venit quidam Firmus nomine, negotiator, et intra monasterium sedente sancto Augustino, nobis coram, ad pedes genibus provolutus sese iactavit, lacrymas fundens, et rogans ut pro suis delictis sacerdos cum sanctis Dominum precaretur (Eccle 39, 7), confitens quod Manichaeorum sectam secutus fuisset, et in ea quam plurimis annis vixisset, et propterea pecuniam multam ipsis Manichaeis, vel eis quos dicunt electos, incassum erogasset: ac se in ecclesia, Dei misericordia, fuisse eius tractatibus nuper correctum atque catholicum factum.

15. 6. Quod et ipse venerabilis Augustinus, et nos qui tunc aderamus, ab eodem diligenter inquirentes, ex qua re potissimum illo tractatu sibi fuerit satisfactum, et referente nobisque omnibus sermonis seriem recognoscentibus, profundum consilium Dei pro salute animarum admirantes et stupentes, glorificavimus sanctum eius nomen, et benediximus (Ps 85, 9); qui cum voluerit, et unde voluerit, et quomodo voluerit, et per scientes et per nescientes salutem operatur animarum.

15. 7. Et ex eo ille homo proposito servorum Dei adhaerens, negotiatoris dimisit actionem, et proficiens in Ecclesiae membris, in alia regione ad presbyterii quoque Dei voluntate petitus et coactus accessit officium, tenens atque custodiens propositi sanctitatem: et forte adhuc usque in rebus humanis vivit trans mare constitutus.

Manichaeorum exsecrandae turpitudines detectae. Felix Manichaeus conversus.

16. 1. Apud Carthaginem quoque, dum per quemdam domus regiae procuratorem, nomine Ursum, fidei catholicae hominem, ad quosdam Manichaeorum, quos electos vel electas dicunt, praesentes perveniretur, atque ad ecclesiam ab eodem deducerentur et perducerentur, ab episcopis ad tabulas auditi sunt.

16. 2. Inter quos etiam sanctae memoriae Augustinus fuit, qui prae ceteris illam exsecrabilem sectam noverat, et eorum prodens eiusmodi damnabiles blasphemias ex locis librorum, quos illi accipiunt Manichaei, usque ad confessionem earumdem blasphemiarum eos perduxit: et quae inter se illi suo more malo indigna et turpia facere consueverant, feminarum illarum velut electarum proditione, illis ecclesiasticis gestis declaratum est.

16. 3. Atque ita pastorum diligentia, dominico gregi et augmentum accessit, et adversus fures atque latrones (Io 10, 1. 8) defensio competens procurata est.

16. 4. Cum quodam etiam Felice, de numero eorum quos electos dicunt Manichaei, publice in Hipponiensi ecclesia notariis excipientibus disputavit populo astante: et post secundam vel tertiam collationem ille Manichaeus frustrata vanitate et errore ipsius sectae, ad nostram conversus est fidem atque Ecclesiam, sicut eadem relecta docere poterit scriptura.

Pascentius comes Arianus in collatione revincitur. Collatio cum Maximino episcopo Ariano.

17. 1. Praeterea cum quodam etiam Pascentio comite domus regiae Ariano, qui per auctoritatem suae personae fisci vehementissimus exactor, fidem catholicam atrociter ac iugiter oppugnabat, et quam plurimos sacerdotes Dei simpliciori fide viventes, dicacitate et potestate exagitabat, et perturbabat, interpositis honoratis et nobilibus viris, apud Carthaginem ab illo provocatus, coram contulit.

17. 2. Sed idem haereticus tabulas atque stilum, quod magister noster et ante congressum et in congressu instantissime fieri volebat, ne adessent omni modo recusabat. Et dum id pernegasset, dicens quod metu legum publicarum periclitari tabulis scriptis nollet; atque interpositis id placere Augustinus episcopus cum suis qui aderant consacerdotibus videret, ut absque ulla scriptura privatim disputarent, collationem suscepit: praedicens, ut postmodum contigit, quod post solutum conventum esse cuiquam posset liberum forte dicere, nullo scripturae documento, se dixisse quod forte non dixerit, vel non dixisse quod dixerit.

17. 3. Et miscuit cum eodem sermonem, atque asseruit quid crederet, et ab illo quid teneret audivit, et vera ratione atque auctoritate Scripturarum probata docuit, et ostendit nostrae fidei firmamenta: illius autem asserta nulla veritate, nulla Scripturarum sanctarum auctoritate suffulta docuit, et frustravit.

17. 4. Et ut a se invicem partes digressae sunt, ille magis magisque iratus et furens, mendacia multa pro fide sua falsa iactabat, victum esse a se ipso proclamans, multorum ore laudatum Augustinum.

17. 5. Quae cum minime laterent, coactus est ad ipsum scribere Pascentium, propter illius metum omissis nominibus conferentium; et in eis litteris quidquid inter partes dictum vel gestum fuerat, fideliter intimavit: ad ea, si negarentur, probanda magnam testium habens copiam, clarissimos scilicet atque honorabiles, qui tunc aderant, viros.

17. 6. Atque ille ad duo sibi directa scripta, unum vix reddidit rescriptum, in quo magis iniuriam facere, quam suae sectae rationem valuit declarare. Quod volentibus et valentibus legere comprobatur.

17. 7. Cum ipsorum quoque Arianorum episcopo quodam Maximino cum Gothis ad Africam veniente, apud Hipponem quam plurimis volentibus et petentibus, et praeclaris interpositis viris contulit: et quid singulae asseruerint partes, scriptum est.

17. 8. Quae si studiosi diligenter legere curaverint, procul dubio indagabunt, vel quid callida et irrationabilis haeresis ad seducendum et decipiendum profiteatur, vel quid Ecclesia catholica de divina teneat et praedicet Trinitate.

17. 9. Sed quoniam ille haereticus de Hippone rediens ad Carthaginem, de sua multa in collatione loquacitate victorem se de ipsa collatione recessisse iactavit, et mentitus est; quae utique non facile a divinae legis ignaris examinari et diiudicari possent: a venerabili Augustino sequentis temporis stilo, et illius totius collationis de singulis obiectis et responsis facta est recapitulatio, et quam nihil ille obiectis referre potuerit, nihilominus demonstratum est, additis supplementis, quae in tempore collationis angusto cuncta inferri et scribi minime potuerunt. Id enim egerat nequitia hominis, ut sua novissima prosecutione multo longissima, totum quod remanserat diei spatium occuparet.

Pelagianistae novi haeretici, expugnati et condemnati. Ecclesiae catholicae quantum profuerint labores Augustini. Haeretici et Pagani deficiunt. Augustini operum quam ingens copia.

18. 1. Adversus Pelagianistas quoque novos nostrorum temporum haereticos et disputatores callidos, arte magis subtili et noxia scribentes, et ubicumque poterant publice et per domos (Act 20, 20) loquentes, per annos ferme decem laboravit, librorum multa condens et edens, et in ecclesia populis ex eodem errore frequentissime disputans.

18. 2. Et quoniam iidem perversi Sedi apostolicae per suam ambitionem eamdem perfidiam persuadere conabantur, instantissime etiam conciliis Africanis sanctorum episcoporum gestum est, ut sancto papae Urbis, et prius venerabili Innocentio, et postea sancto Zosimo eius successori persuaderetur, quam illa secta a fide catholica et abominanda et damnanda fuisset.

18. 3. At illi tantae sedis antistites, suis diversis temporibus eosdem notantes, atque a membris Ecclesiae praecidentes, datis litteris et ad Africanas et ad occidentis et orientis partis Ecclesias, eos anathemandos et devitandos ab omnibus Catholicis censuerunt.

18. 4. Et tale de illis Ecclesiae Dei catholicae prolatum iudicium, etiam piissimus imperator Honorius audiens ac sequens, suis eos legibus damnatos, inter haereticos haberi debere constituit.

18. 5. Unde nonnulli ex eis ad sanctae matris Ecclesiae gremium, unde resilierant, redierunt, et adhuc alii redeunt, innotescente et praevalescente adversus illum detestabilem errorem rectae fidei veritate.

18. 6. Et erat ille memorabilis vir, praecipuum dominici corporis membrum, circa universalis Ecclesiae utilitatem sollicitus semper ac pervigil.

18. 7. Et illi divinitus donatum est, ut de suorum laborum fructu, etiam in hac vita gaudere provenisset, prius quidem in Hipponiensis Ecclesiae regione, cui maxime praesidebat, unitate ac pace perfecta; deinde in aliis Africae partibus, sive per se ipsum, sive per alios, et quos ipse dederat sacerdotes, pullulasse, et multiplicatam fuisse Domini Ecclesiam pervidens, illosque Manichaeos, Donatistas, Pelagianistas, et Paganos ex magna parte defecisse, et Ecclesiae Dei sociatos esse congaudens.

18. 8. Provectibus quoque et studiis favens erat et exsultans bonorum omnium; indisciplinationes pie ac sancte tolerans fratrum, ingemiscensque de iniquitatibus malorum, sive eorum qui intra Ecclesiam, sive eorum qui extra Ecclesiam sunt constituti, dominicis, ut dixi, lucris semper gaudens, et damnis moerens.

18. 9. Tanta autem ab eodem dictata et edita sunt, tantaque in Ecclesia disputata, excepta atque emendata, vel adversus diversos haereticos, vel ex canonicis Libris exposita ad aedificationem sanctorum Ecclesiae filiorum, ut ea omnia vix quisquam studiosorum perlegere et nosse sufficiat.

18. 10. Verumtamen ne veritatis verbi (2 Cor 6, 7) avidissimos in aliquo fraudare videamur, statui, Deo praestante, in huius opusculi fine etiam eorumdem librorum, tractatuum, et epistolarum indiculum adiungere: quo lecto qui magis Dei veritatem quam temporales amant divitias, sibi quisque quod voluerit ad legendum et cognoscendum eligat, et id ad describendum, vel de bibliotheca Hipponiensis Ecclesiae petat, ubi emendatiora exemplaria forte poterunt inveniri, vel unde voluerit inquirat, et inventa describat et habeat, et petenti ad describendum, sine invidia etiam ipse tribuat.

 

 

PARS SECUNDA

MORES SANCTI AUGUSTINI DESCRIBUNTUR

(cc. 19-27)

In causis audiendis quomodo se gesserit Augustinus. Partes, facta opportunitate, docet quae ad aeternam vitam spectant. Merces operae iudiciariae.

19. 1. Secundum Apostoli quoque sententiam, dicentis: Audet quisquam vestrum adversus alterum negotium habens iudicari ab iniquis, et non apud sanctos? An nescitis quia sancti mundum iudicabunt? Et si in vobis iudicatur mundus, indigni subt iudiciorum minimorum? Nescitis quia angelos iudicabimus, nedum saecularia? Saecularia igitur iudicia si habueritis inter vos, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos collocate ad iudicandum. Ad reverentiam vobis loquor: sic non est inter vos quisquam sapiens, qui possit inter fratrem suum diiudicare? Sed frater cum fratre diiudicatur, et hoc apud infideles (1 Cor 6, 1-6).

19. 2. Interpellatus ergo a Christianis, vel a cuiusque sectae hominibus, causas audiebat diligenter ac pie cuiusdam sententiam ante oculos habens, dicentis se malle inter incognitos, quam inter amicos causas audire: eo quod de incognitis, pro quo arbitra aequitate iudicaretur, amicum posset acquirere; de amicis vero unum esset, contra quem sententia proferretur, perditurus.

19. 3. Et eas aliquando usque ad horam refectionis, aliquando autem tota die ieiunans, semper tamen noscebat et dirimebat: intendens in eis christianorum momenta animorum, quantum quisque vel in fide bonisque moribus proficeret, vel ab iis deficeret.

19. 4. Atque compertis rerum opportunitatibus, divinae legis veritatem partes docebat, eamque illis inculcabat, et eas quo adipiscerentur vitam aeternam (Mc 10, 17) edocebat et admonebat: nihil aliud quaerens ab iis quibus ad hoc vacabat, nisi tantum obedientiam et devotionem christianam, quae et Deo debetur et hominibus: peccantes coram omnibus arguens, ut ceteri timorem haberent (1 Tim 5, 20).

19. 5. Et faciebat hoc tamquam speculator a Domino constitutus domui Israel (Ez 33, 7), praedicans verbum atque instans opportune, importune, arguens, hortans, increpans, in omni longanimitate et doctrina (2 Tim 4, 2); praecipueque operam dabat instruere eos qui essent idonei et alios docere (2 Tim 2, 2).

19. 6. Rogatus quoque a nonnullis in eorum temporalibus causis, epistolas ad diversos dabat. Sed hanc suam a melioribus rebus occupationem tamquam angariam deputabat, suavem semper habens de iis quae Dei sunt vel allocutionem vel collocutionem fraternae ac domesticae familiaritatis.

Pro reis quomodo intercesserit.

20. 1. Novimus quoque eum a suis carissimis litterarum intercessum apud saeculi potestates postulatum non dedisse, dicentem cuiusdam sapientis servandam esse sententiam, de quo scriptum esset, quod multa suae famae contemplatione amicis non praestitisset: et illud nihilominus suum addens, quoniam plerumque potestas quae petitur, premit.

20. 2. Cum vero intercedendum esse rogatus videbat, tam id honeste ac temperate agebat, ut non solum onerosus ac molestus non videretur, verum etiam mirabilis existeret. Nam dum exorta necessitate suo more apud quemdam Africae vicarium, Macedonium nomine, pro supplici litteris interveniret, atque ille paruisset, hoc modo rescriptum misit:

20. 3. "Miro modo afficior sapientia tua, et in illis quae edidisti, et in iis quae interveniens pro sollicitis mittere non gravaris.

20. 4. Nam et illa tantum habent acuminis, scientiae, sanctitatis, ut nihil supra sit; et haec tantum verecundiae, ut nisi faciam quod mandas, culpam penes me remanere, non in negotio esse, diiudicem, domine merito venerabilis, et suscipiende pater.

20. 5. Non enim instas (quod plerique homines istius loci faciunt), ut quodcumque sollicitus voluerit, extorqueas; sed quod tibi a iudice tot curis obstricto petibile visum fuerit, admones subserviente verecundia, quae maxima difficilium inter bonos efficacia est. Proinde statim commendatis effectum desiderii tribui: nam sperandi viam ante patefeceram" (Maced., in Epist. inter Augustinianas, 152, 3).

Conciliis quo animo interesse soleret. In ordinandis sacerdotibus maior consensus et Ecclesiae consuetudo inquirenda.

21. 1. Sanctorum concilia sacerdotum per diversas provincias celebrata, cum potuit, frequentavit; non in eis quae sua sunt, sed quae Iesu Christi quaerens (Phil 2, 21); ut vel fides sanctae Ecclesiae catholicae inviolata maneret, vel nonnulli sacerdotes et clerici, sive per fas sive per nefas excommunicati, vel absolverentur vel abiicerentur.

21. 2. In ordinandis vero sacerdotibus et clericis consensum maiorem Christianorum, et consuetudinem Ecclesiae sequendam arbitrabatur.

In vestitu et victu qualis fuerit Augustinus.

22. 1. Vestes eius et calceamenta vel lectualia ex moderato et competenti habitu erant, nec nitida nimium, nec abiecta plurimum: quia his plerumque vel iactare se insolenter homines solent, vel abiicere; ex utroque non quae Iesu Christi, sed quae sua sunt iidem quaerentes (Phil 2, 21): at iste, ut dixi, medium tenebat, neque in dexteram, neque in sinistram declinans (Num 20, 17; Deut 2, 27).

22. 2. Mensa usus est frugali et parca, quae quidem inter olera et legumina, etiam carnes aliquando propter hospites, vel quosque infirmiores, semper autem vinum habebat. Quia noverat, et docebat, ut Apostolus dicit, quod omnis creatura Dei bona sit, et nihil abiiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (1 Tim 4, 4-5).

22. 3. Et, ut idem Augustinus sanctus in suis Confessionum libris posuit, dicens: "Non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. Scio Noe omne genus carnis quod cibo esset usui, manducare permissum (Gen 9, 2 s.); Eliam cibo carnis refectum (3 Reg 17, 6); Ioannem mirabili abstinentia praeditum, animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus non fuisse pollutum (Mt 3, 4). Scio et Esau lenticulae concupiscentia deceptum (Gen 25, 29 ss.); et David propter aquae desiderium a se ipso reprehensum (2 Reg 23, 15 s.); et Regem nostrum, non de carne, sed de pane tentatum (Lc 4, 3). Ideoque et populus in eremo, non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus Dominum murmuravit, meruit improbari (Num 11, 4 ss.)" (Confessionum 10, 31, 46).

22. 4. De vino autem sumendo Apostoli exstat sententia ad Timotheum scribentis, ac dicentis: Noli usque adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates (1 Tim 5, 23).

22. 5. Cochlearibus tantum argenteis utens, cetera vasa quibus mensae inferebantur cibi, vel testea, vel lignea, vel marmorea fuerunt: non tamen necessitatis inopia, sed proposito voluntatis.

22. 6. Sed et hospitalitatem semper exhibuit. Et in ipsa mensa magis lectionem vel disputationem, quam epulationem potationemque diligebat. Et contra pestilentiam humanae consuetudinis in ea scriptum ita habebat:

Quisquis amat dictis absentum rodere vitam,
Hanc mensam indignam noverit esse suam.

Et ideo omnem convivam a superfluis et noxiis fabulis sese abstinere debere admonebat.

22. 7. Nam et quosdam suos familiarissimos coepiscopos illius scripturae oblitos, et contra eam loquentes, tam aspere aliquando reprehendit, commotus ut diceret, aut delendos esse illos de mensa versus, aut se de media refectione ad suum cubiculum surrecturum. Quod ego et alii, qui illi mensae interfuimus, experti sumus.

In usu redituum ecclesiasticorum qualis.

23. 1. Compauperum vero semper memor erat, eisque inde erogabat, unde et sibi suisque omnibus secum habitantibus; hoc est, vel ex reditibus possessionum Ecclesiae, vel etiam ex oblationibus fidelium.

23. 2. Et dum forte (ut assolet) de possessionibus ipsis invidia clericis fieret, alloquebatur plebem Dei, malle se ex collationibus magis plebis Dei vivere, quam illarum possessionum curam vel gubernationem pati; et paratum se esse illis cedere, ut eo modo omnes Dei servi et ministri viverent, quo in Vetere Testamento leguntur (Deut 18, 1 ss.), altari deservientes de eodem compartiri. Sed numquam id laici suscipere voluerunt.

In re domestica qualis. Donata et legata Ecclesiae quaenam suscipiebat aut recusabat. A rerum temporalium curis liberum semper animum habere volebat.

24. 1. Domus Ecclesiae curam omnemque substantiam ad vices valentioribus clericis delegabat et credebat. Numquam clavem, numquam annulum in manu habens: sed ab eisdem domus praepositis cuncta et accepta et erogata notabantur: quae anno completo eidem recitabantur, quo sciretur quantum acceptum, quantumque dispensatum fuisset, vel quid dispensandum remansisset; et in multis titulis magis illius praepositi domus fidem sequens, quam probatum manifestatumque cognoscens.

24. 2. Domum, agrum, seu villam numquam emere voluit. Verum si forte Ecclesiae a quoquam sponte tale aliquid vel donaretur, vel titulo legati dimitteretur, non respuebat, sed suscipi iubebat.

24. 3. Nam et aliquas eum haereditates recusasse novimus, non quia pauperibus inutiles esse possent, sed quoniam iustum et aequum esse videbat, ut a mortuorum vel filiis vel parentibus vel affinibus magis possiderentur, quibus ea deficientes dimittere noluerunt.

24. 4. Quidam etiam ex honoratis Hipponiensium apud Carthaginem vivens Ecclesiae Hipponiensi possessionem donare voluit, et confectas tabulas, sibi usu fructu retento, ultro eidem sanctae memoriae Augustino misit: cuius ille oblationem libenter accepit, congratulans ei quod aeternae suae memor esset salutis.

24. 5. Verum post aliquot annos nobis forte cum eodem cominus constitutis, ecce ille donator litteras per suum filium mittens, rogavit ut illae donationum tabulae suo redderentur filio; pauperibus vero erogandos direxit solidos centum.

24. 6. Quo ille sanctus cognito, ingemuit, hominem vel finxisse donationem, vel eum de bono opere poenituisse, et quanta potuit Deo suggerente cordi eius cum dolore animi ex eadem refragatione dixit, in illius scilicet increpationem et correctionem.

24. 7. Et tabulas quas ille sponte miserat, nec desideratas, nec exactas, confestim reddidit, pecuniamque illam respuit; atque rescriptis eumdem, sicut oportuit, et arguit et corripuit, admonens ut de sua simulatione vel iniquitate poenitentiae humilitate Deo satisfaceret, ne cum tam gravi delicto de saeculo exiret.

24. 8. Frequentius quoque dicebat, magis securius et tutius Ecclesiam legata a defunctis dimissa debere suscipere, quam haereditates forte sollicitas et damnosas; ipsaque legata magis offerenda esse, quam exigenda.

24. 9. Commendata vero quaeque ipse non suscipiebat, sed volentes suscipere clericos non prohibebat.

24. 10. In iis quoque quae Ecclesia habebat et possidebat, intentus amore vel implicatus non erat: sed maioribus magis et spiritalibus suspensus et inhaerens rebus, aliquando se ipsum ad illa temporalia ab aeternorum cogitatione (2 Cor 4, 18) relaxabat et deponebat.

24. 11. Quibus ille dispositis et ordinatis, tamquam a rebus mordacibus ac molestis, animi recursum ad interiora mentis et superiora faciebat; quo vel de inveniendis divinis rebus cogitaret, vel de iam inventis aliquid dictaret, aut certe ex iam dictatis atque transcriptis aliquid emendaret. Et id agebat in die laborans, et in nocte lucubrans.

24. 12. Et erat tamquam illa religiosissima Maria typum gestans supernae Ecclesiae, de qua scriptum est, quod sederet ad pedes Domini atque intenta eius verbum audiret: de qua soror conquesta, quod ab eadem circa multum ministerium occupata non adiuvaretur, audivit: Martha, Martha, meliorem partem elegit Maria, quae non auferetur ab ea (Lc 10, 38-41).

24. 13. Nam fabricarum novarum numquam studium habuit, devitans in eis implicationem sui animi, quem semper liberum habere volebat ab omni molestia temporali: non tamen illa volentes et aedificantes prohibebat, nisi tantum immoderatos.

24. 14. Interea dum Ecclesiae pecunia deficeret, hoc ipsum populo christiano denuntiabat, non se habere quod indigentibus erogaret.

24. 15. Nam et de vasis dominicis, propter captivos et quam plurimos indigentes, frangi et conflari iubebat, et indigentibus dispensari.

24. 16. Quod non commemorassem, nisi contra carnalem sensum quorumdam fieri perviderem. Et hoc ipsum etiam venerabilis memoriae Ambrosius in talibus necessitatibus indubitanter esse faciendum, et dixit, et scripsit (Ambr. De offic.. 28, 136 ss.).

24. 17. Sed et de neglecto a fidelibus gazophylacio et secretario, unde altari necessaria inferrentur, aliquando in ecclesia loquens admonebat: quod etiam beatissimum Ambrosium se praesente in ecclesia tractavisse, nobis aliquando retulerat.

Disciplina domestica. Poena iurantis.

25. 1. Cum ipso semper clerici, una etiam domo ac mensa sumptibusque communibus alebantur et vestiebantur.

25. 2. Et ne quisquam facili iuratione etiam ad periurium decidisset, et in ecclesia populo praedicabat, et suos instituerat, ne quis iuraret, ne ad mensam quidem. Quod si prolapsus fecisset, unam de statutis perdebat potionem: numerus enim erat suis secum commorantibus et convivantibus poculorum praefixus.

25. 3.. Indisciplinationes quoque et transgressiones suorum a regula recta et honesta et arguebat, et tolerabat quantum decebat et oportebat: in talibus praecipue docens, ne cuiusquam cor declinaretur in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis (Ps 140, 4).

25. 4.. Et ut dum quisque offerret munus suum ad altare, et illic recordatus fuerit quod frater suus haberet aliquid adversus illum, relinquendum esse munus ad altare, atque eundum quo fratri reconcilietur, et tunc veniendum, et munus ad altare offerendum (Mt 5, 23-24). Si vero ipse adversus fratrem suum aliquid haberet, corripere eum debere in parte; et si eum audisset, lucratus esset suum fratrem: sin minus, adhibendum esse unum aut duos: quod si et ipsos contemneret, Ecclesiam adhibendam: sin vero et huic non obediret, esset illi ut ethnicus et publicanus.

25. 5. Et illud addens, ut fratri peccanti et veniam petenti, non septies, sed septuagies septies delictum relaxetur (Mt 18, 15-17, 21, 22), sicut quisque a Domino quotidie sibi postulat relaxari (Mt 6, 12).

De convictu feminarum.

26. 1. Feminarum intra domum eius nulla umquam conversata est, nulla mansit, ne quidem germana soror, quae vidua Deo serviens multo tempore usque in diem obitus sui praeposita ancillarum Dei vixit. Sed nec fratris sui filiae, quae pariter Deo serviebant: quas personas sanctorum episcoporum concilia in exceptis posuerunt.

26. 2. Dicebat vero, quia etsi de sorore et neptibus secum commorantibus nulla nasci posset mala suspicio; tamen quoniam illae personae sine aliis necessariis secumque manentibus feminis esse non possent, et quod ad eas aliae etiam a foris intrarent, de his posse offendiculum aut scandalum infirmioribus (1 Cor 8, 9) nasci; et illos qui cum episcopo vel quolibet clerico forte manerent, ex illis omnibus feminarum personis posse una commorantibus aut adventantibus, aut tentationibus humanis perire, aut certe malis hominum suspicionibus pessime diffamari.

26. 3. Ob hoc ergo dicebat, numquam debere feminas cum servis Dei, etiam castissimis, una manere domo, ne, ut dictum est, aliquod scandalum aut offendiculum tali exemplo poneretur infirmioribus: et si forte ab aliquibus feminis ut videretur vel salutaretur, rogabatur; numquam sine clericis testibus ad eum intrabant, vel solus cum solis umquam est locutus, nisi secretorum aliquid interesset.

Officium erga destitutos et aegrotantes. Ambrosii in extremis praeclarum dictum. Altera episcopi morti propinquantis eximia sententia contra vitae hic prolixioris cupiditatem.

27. 1. In visitationibus vero modum tenebat ab apostolo definitum, ut nonnisi pupillos et viduas in tribulationibus constitutas visitaret (Iac 1, 27).

27. 2. Et si forte ab aegrotantibus ob hoc peteretur, ut pro eis in praesenti Dominum rogaret, eisque manus imponeret; sine mora pergebat.

27. 3. Feminarum autem monasteria nonnisi urgentibus necessitatibus visitabat..

27. 4. Servandum quoque in vita et moribus hominis Dei referebat, quod in instituto sanctae memoriae Ambrosii compererat, ut uxorem cuiquam numquam posceret, neque militare volentem ad hoc commendaret, neque in sua patria petitus iret ad convivium.

27. 5. De singulis rebus praestans causas, scilicet ne dum inter se coniugati iurgarent, ei maledicerent per quem coniuncti essent: sed plane ad hoc sibi iam consentientibus petitum interesse debere sacerdotem, ut vel eorum iam pacta vel placita firmarentur, vel benedicerentur. Et ne militiae commendatus ac male agens, eius culpa suffragatori tribueretur. Et ne per frequentiam in patriae conviviis institutus temperantiae amitteretur modus.

 

PARS TERTIA

QUIDAM FUERIT AUGUSTINI DEBITUS FINIS

(cc. XXVII, 6 - XXXI)

De se humiliter sentiens, de bono Domino magis confidit.

27. 6. Indicaverat quoque nobis se praedicti beatae memoriae viri in ultimo vitae constituti audisse sapientissimum et piissimum responsum, et multum laudabat ac praedicabat.

27. 7. Nam cum ille venerabilis ultima iaceret aegritudine, et a fidelibus honoratis lecto eius astantibus, et videntibus eum de saeculo ad Deum migraturum, et ob hoc moerentibus tanti ac talis antistitis Ecclesiam posse privari verbi et sacramenti Dei dispensatione, et rogaretur cum lacrymis, ut sibi a Domino vitae posceret commeatum, eum illis dixisse: "Non sic vixi, ut me pudeat inter vos vivere; sed nec mori timeo, quia bonum Dominum habemus".

27. 8. Et in his noster Augustinus senex elimata ac librata admirabatur et laudabat verba. Ideo enim eum dixisse intellegendum esse: "Nec mori timeo, quia bonum Dominum habemus"; ne crederetur praefidens de suis purgatissimis moribus praemisisse: "Non sic vixi, ut me pudeat inter vos vivere". Hoc enim dixerat ad illud quod homines de homine nosse poterant. Nam ad examen aequitatis divinae, de bono se Domino magis confidere: cui etiam in oratione quotidiana dominica dicebat: Dimitte nobis debita nostra (Mt 6, 12).

27. 9. Cuiusdam quoque coepiscopi, et familiarissimi sui amici, in extremis vitae de talibus frequentissime referebat dictum: ad quem cum visitandum iam morti propinquantem ventitasset, et ille manus gestu se de saeculo exiturum significaret, atque a se illi esset responsum, adhuc eum Ecclesiae necessarium vivere posse; illum, ne putaretur huius vitae teneri cupiditate, respondisse: "Si numquam, bene; si aliquando, quare non modo?".

27. 10. Et talem sententiam mirabatur et laudabat hominem protulisse, Deum quidem timentem, verumtamen in villa natum et nutritum, sed non multa lectionis eruditum scientia.

27. 11. Contra illum scilicet sensum aegrotantis episcopi, de quo sanctus in epistola sua quam de mortalitate scripsit martyr Cyprianus, ita rettulit, dicens: "Cum quidam de collegis et consacerdotibus nostris infirmitate defessus, et de appropinquante morte sollicitus, commeatum sibi precaretur, astitit deprecanti et iam pene morienti iuvenis honore et maiestate venerabilis, statu celsus, et clarus aspectu, et quem adsistentem sibi vix posset humanus aspectus oculis carnalibus intueri, nisi quod talem videre iam poterat de saeculo recessurus: atque ille non sine quadam animi et vocis indignatione infremuit, et dixit: Pati timetis, exire non vultis; quid faciam vobis?".

Quae proxime ante mortem ab Augustino edita. Retractationum libri. Barbarorum irruptio. Hipponis obsidio.

28. 1. Ante proximum vero diem obitus sui a se dictatos et editos recensuit libros, sive eos quos primo tempore conversionis suae adhuc laicus, sive quos presbyter, sive quos episcopus dictaverat: et quaecumque in his recognovit aliter quam sese habet ecclesiastica regula a se fuisse dictata et scripta, cum adhuc ecclesiasticum usum minus sciret, minusque sapuisset, a semetipso et reprehensa et correcta sunt. Unde etiam duo conscripsit volumina, quorum est titulus: "De recensione librorum".

28. 2. Praereptos etiam sibi quosdam libros ante diligentiorem emendationem a nonnullis fratribus conquerebatur, licet eos postmodum emendasset. Imperfecta etiam quaedam suorum librorum praeventus morte dereliquit.

28. 3.. Quique prodesse omnibus volens, et valentibus multa librorum legere, et non valentibus, ex utroque divino Testamento, Vetere et Novo, praemissa praefatione praecepta divina seu vetita ad vitae regulam pertinentia excerpsit, atque ex his unum codicem fecit; ut qui vellet legeret, atque in eo vel quam obediens Deo inobediensque esset, agnosceret: et hoc opus voluit Speculum appellari.

28. 4. Verum brevi consequenti tempore divina voluntate et potestate provenit, ut manus ingens diversis telis armata et bellis exercitata, immanium hostium Vandalorum et Alanorum commixtam secum habens Gothorum gentem, aliarumque diversarum personas, ex Hispaniae partibus transmarinis, navibus Africae influxisset et irruisset;

28. 5. universaque per loca Mauritaniarum etiam ad alias nostras transiens provincias et regiones, omni saeviens crudelitate et atrocitate, cuncta quae potuit, exspoliatione, caedibus, diversisque tormentis, incendiis, aliisque innumerabilibus et infandis malis depopulata est; nulli sexui, nulli parcens aetati, nec ipsis Dei sacerdotibus vel ministris, nec ipsis ecclesiarum ornamentis seu instrumentis vel aedificiis.

28. 6.. Et hanc ferocissimam hostium grassationem et vastationem, ille Dei homo, et factam fuisse et fieri, non ut ceteri hominum sentiebat et cogitabat: sed altius et profundius ea considerans, et in his animarum praecipue vel pericula vel mortes praevidens, solito amplius - quoniam, ut scriptum est: Qui apponit scientiam, apponit dolorem (Eccle 1, 18); et: Cor intellegens, tinea ossibus (Prov 14, 30) - fuerunt ei lacrymae panes die ac nocte (Ps 41, 4), amarissimamque et lugubrem prae ceteris suae senectutis iam pene extremam ducebat ac tolerabat vitam.

28. 7. Videbat enim ille homo Dei civitates excidio perditas, pariterque cum aedificiis villarum habitatores, alios hostili nece exstinctos, alios effugatos atque dispersos; Ecclesias sacerdotibus ac ministris destitutas, virginesque sacras et quosque continentes ubique dissipatos; et in his alios tormentis defecisse, alios gladio interemptos esse, alios in captivitate, perdita animi et corporis integritate ac fidei, malo more et duro hostibus deservire;

28. 8. hymnos Dei et laudes de ecclesiis deperisse, aedificia ecclesiarum quam plurimis locis ignibus concremata, solemnia quae Deo debentur de propriis locis desisse sacrificia (Ioel 1, 9), sacramenta divina vel non quaeri, vel quaerenti qui tradat non facile reperiri;

28. 9. in ipsis montium silvis, cavernis petrarum et speluncis (Hebr 11, 38) confugientes, vel ad quasque munitiones, alios fuisse expugnatos et interfectos, alios ita necessariis sustentaculis evolutos atque privatos, ut fame contabescerent; ipsosque Ecclesiarum praepositos et clericos, qui forte Dei beneficio vel eos non incurrerant, vel incurrentes evaserunt, rebus omnibus exspoliatos atque nudatos egentissimos mendicare, nec eis omnibus ad omnia quibus fulciendi essent subveniri posse;

28. 10. vix tres superstites ex innumerabilibus Ecclesias, hoc est, Carthaginiensem, Hipponiensem, et Cirtensem, quae Dei beneficio excisae non sunt, et earum permanent civitates, et divino et humano fultae praesidio; licet post eius obitum urbs Hipponiensis incolis destituta ab hostibus fuerit concremata.

28. 11. Et se inter haec mala cuiusdam sapientis sententia consolabatur, dicentis: "Non erit magnus magnum putans, quod cadunt ligna et lapides, et moriuntur mortales".

28. 12. Haec ergo omnia ille, ut erat alte sapiens, quotidie ubertim plangebat. Accrevitque moeroribus et lamentationibus eius, ut etiam adhuc in suo statu consistentem ad eamdem Hipponiensium-Regiorum civitatem ab iisdem hostibus veniretur obsidendam: quoniam in eius tunc fuerat defensione constitutus comes quondam Bonifacius cum Gothorum foederatorum exercitu, quam urbem ferme quatuordecim mensibus conclusam obsederunt: nam et littus illi marinum interclusione abstulerunt.

28. 13. Quo etiam ipsi nos de vicino cum aliis nostris coepiscopis confugeramus, in eademque omni eius obsidionis tempore fuimus. Unde nobiscum saepissime colloquebamur, et Dei tremenda iudicia prae oculis nostris posita considerabamus, dicentes: Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum (Ps 118, 137). Pariterque dolentes, gementes et flentes orabamus miserationum Patrem et Deum omnis consolationis (2 Cor 1, 3 s..), ut in eadem nos tribulatione sublevare dignaretur.

Morbus extremus Augustini.

29. 1. Et forte provenit, ut una cum eodem ad mensam constituti et inde fabulantes, nobis diceret: "Noveritis me hoc tempore nostrae calamitatis id Deum rogare, ut aut hanc civitatem ab hostibus circumdatam liberare dignetur, aut si aliud ei videtur, suos servos ad perferendam suam voluntatem fortes faciat, aut certe ut sese de hoc saeculo ad se accipiat".

29. 2. Quae ille dicens, nosque instruens, deinceps cum eodem et nobis et nostris omnibus et ipsis qui in eadem fuerant civitate, a summo Deo similiter petebamus.

29. 3. Et ecce tertio illius obsidionis mense decubuit febribus, et illa ultima exercebatur aegritudine. Nec suum sane Dominus famulum fructu suae precis fraudavit. Nam et sibi ipsi et eidem civitati, quod lacrymosis depoposcit precibus, in tempore impetravit.

29. 4.. Novi quoque eumdem et presbyterum, et episcopum, pro quibusdam energumenis patientibus ut oraret rogatum, eumque in oratione lacrymas fundentem Deum rogasse, et daemones ab hominibus recessisse.

29. 5. Itemque ad aegrotantem et lecto vacantem quemdam cum suo aegroto venisse, et rogavisse ut eidem manum imponeret, quo sanus esse posset, eumque respondisse, si aliquid in his posset, sibi hoc utique primitus praestitisset: et illum dixisse visitatum se fuisse, sibique per somnium dictum esse: "Vade ad Augustinum episcopum, ut eidem manum imponat, et salvus erit". Quod dum comperisset, facere non distulit, et illum infirmum continuo Dominus sanum ab eodem discedere fecit.

Consilium an hostibus adventantibus ex Ecclesiis episcopis recendum sit.

30. 1. Interea reticendum minime est, cum memorati impenderent hostes, a sancto viro nostro coepiscopo Thiabensis Ecclesiae Honorato, litteris fuisse consultum, utrumnam illis adventantibus, ex Ecclesiis episcopis vel clericis recedendum esset, necne: eique rescriptis insinuasse quid magis ab illis Romaniae eversoribus esset metuendum.

30. 2. Quam eius epistolam huic scripturae inserere volui: est enim sacerdotum Dei et ministrorum moribus valde utilis et necessaria.

30. 3. "Sancto fratri et coepiscopo Honorato, Augustinus, in Domino salutem.

Caritati tuae misso exemplo epistolae, quam fratri Quodvultdeo nostro coepiscopo scripsi, putabam me hoc onere caruisse quod mihi imposuisti, quaerendo consilium quid in his periculis quae tempora nostra invenerunt, facere debeatis.

30. 4. Quamvis enim epistolam illam breviter scripserim, nihil me tamen praetermisisse arbitror, quod et respondenti dicere, et quaerenti audire sufficeret: quandoquidem dixi nec eos esse prohibendos qui ad loca, si possunt, munita migrare desiderant; et ministerii nostri vincula, quibus nos Christi caritas alligavit, ne deseramus Ecclesias quibus servire debemus, non esse rumpenda.

30. 5. Ista quippe verba sunt quae in illa epistola posui: Restat ergo, inquam, ut nos quorum ministerium quantulaecumque plebi Dei ubi sumus manenti, ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus Domino: Esto nobis in Deum protectorem, et in locum munitum

(Ps 30, 3).

30. 6. Sed hoc consilium tibi propterea non sufficit, ut scribis, ne contra Domini praeceptum vel exemplum facere nitamur, ubi fugiendum esse de civitate in civitatem monet. Recolimus enim verba dicentis: Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam (Mt 10, 23).

30. 7. Quis autem credat ita hoc Dominum fieri voluisse, ut necessario ministerio, sine quo vivere nequeunt, desererentur greges, quos suo sanguine comparavit?

30. 8. Numquid hoc fecit ipse, quando portantibus parentibus in Aegyptum parvulus fugit (Mt 2, 13-14), qui nondum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas fuisse dicamus?

30. 9. Numquid quando apostolus Paulus, ne illum comprehenderet inimicus, per fenestram in sporta submissus est, et effugit manus eius (2 Cor 11, 33), deserta est quae ibi erat Ecclesia necessario ministerio, et non ab aliis fratribus ibidem constitutis quod oportebat impletum est? Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecerat, ut se ipsum servaret Ecclesiae, quem proprie persecutor ille quaerebat.

30. 10. Faciant ergo servi Christi, ministri verbi et Sacramenti eius, quod praecepit sive permisit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed praebeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt.

30. 11. Cum autem omnium, id est episcoporum et clericorum et laicorum est commune periculum, hi qui aliis indigent, non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant; aut qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut pariter vivant, aut pariter sufferant quod eos Paterfamilias volet perpeti.

30. 12. Quod si contigerit ut sive alii minus, alii maius, sive omnes aequaliter patiantur, qui eorum sint qui pro aliis patiuntur, apparet; illi scilicet qui cum se possent talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem desererent, manere maluerunt. Hinc maxime probatur illa caritas quam Ioannes apostolus commendat, dicens: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (1 Io 3, 16).

30. 13. Nam qui fugiunt vel suis devincti necessitatibus fugere non possunt; si comprehensi patiuntur, pro se ipsis, non pro fratribus, utique patiuntur: qui vero propterea patiuntur, quia fratres, qui eis ad christianam salutem indigebant, deserere noluerunt, sine dubio suas animas pro fratribus ponunt.

30. 14. Unde illud quod episcopum quemdam dixisse audivimus: "Si Dominus nobis imperavit fugam in eis persecutionibus, ubi potest fructus esse martyrii; quanto magis debemus fugere steriles passiones, quando est barbaricus et hostilis incursus?". Verum est quidem et acceptabile, sed his quos ecclesiastici officii non tenent vincula.

30. 15. Nam qui clades hostiles ideo non fugit, cum possit effugere, ne deserat ministerium Christi, sine quo non possunt homines vel fieri vel vivere christiani, maiorem caritatis invenit fructum, quam qui non propter fratres, sed propter se ipsum fugiens, atque comprehensus non negat Christum, suscipitque martyrium.

30. 16. Quid est ergo quod in epistola tua priore posuisti? dicis enim: "Si in Ecclesiis persistendum est, quid simus nobis vel populo profuturi non video, nisi ut ante oculos nostros viri cadant, feminae constuprentur, incendantur ecclesiae, nos ipsi in tormentis deficiamus, cum de nobis quaeritur quod non habemus".

30. 17. Potens est quidem Deus audire preces familiae suae, et haec, quae formidantur, avertere; nec ideo tamen propter ista, quae incerta sunt, debet nostri officii esse certa desertio, sine quo est plebi certa pernicies, non in rebus vitae huius, sed alterius, quae incomparabiliter diligentius sollicitiusque curandae est.

30. 18. Nam si certa essent ista mala, quae timentur ne in locis in quibus sumus, forte contingant, prius inde fugerent omnes propter quos ibi manendum est, et nos a manendi necessitate liberos redderent: non enim quisquam est qui dicat ministros manere oportere, ubi iam non fuerint, quibus necesse sit ministrare.

30. 19. Ita quidam sancti episcopi de Hispania profugerunt, prius plebibus partim fuga lapsis, partim peremptis, partim obsidione consumptis, partim captivitate dispersis: sed multo plures, illic manentibus propter quos manerent, sub eorumdem periculorum densitate manserunt. Et si aliqui deseruerunt plebes suas, hoc est quod dicimus fieri non debere: neque enim tales docti auctoritate divina, sed humano vel errore decepti, vel timore sunt victi.

30. 20. Cur enim sibi putant indifferenter obtemperandum esse praecepto, ubi legunt de civitate in civitatem esse fugiendum; et mercenarium non exhorrent, qui videt lupum venientem et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus (Io 10, 12, 13)? Cur non istas duas dominicas verasque sententias, unam scilicet ubi fuga sinitur aut iubetur, alteram ubi arguitur atque culpatur, sic intellegere student, ut inter se reperiantur non esse contrariae, sicut non sunt?

30. 21. Et hoc quomodo reperitur, nisi attendatur quod iam superius disputavi, tunc de locis in quibus sumus, premente persecutione fugiendum esse Christi ministris, quando ibi aut plebs Christi non fuerit cui ministretur; aut potest impleri per alios necessarium ministerium, quibus eadem non est causa fugiendi;

30. 22. sicut in sporta submissus, quod supra memoravi, fugit Apostolus (Act 9, 25), cum a persecutore proprie ipse quaereretur, aliis utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur Ecclesiae; sicut fugit sanctus Athanasius Alexandrinus episcopus, cum eum specialiter apprehendere Constantius cuperet imperator, nequaquam a ceteris ministris deserta plebe catholica quae in Alexandria commanebat.

30. 23. Cum autem plebs manet, et ministri fugiunt, ministeriumque subtrahitur; quid erit nisi mercenariorum illa fuga damnabilis, quibus non est cura de ovibus? Veniet enim lupus, non homo, sed diabolus, qui plerumque fideles apostatas esse persuasit, quibus quotidianum ministerium dominici corporis defuit; et peribit infirmus in tua non scientia, sed ignorantia frater, propter quem Christus mortuus est (1 Cor 8, 11).

30. 24. Quod autem ad eos attinet, qui in hac re non falluntur errore, sed formidine superantur; quare non potius contra suum timorem Domino miserante atque adiuvante fortiter dimicant, ne mala sine comparatione graviora, quae multo amplius sunt tremenda, contingant?

30. 25. Fit hoc ubi Dei caritas flagrat, non mundi cupiditas fumat. Caritas enim dicit: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror? (2 Cor 11, 29). Sed caritas ex Deo est. Oremus ergo ut ab illo detur, a quo iubetur: et per hanc magis timeamus ne oves Christi spiritalis nequitiae gladio in corde, quam ne ferro in corpore trucidentur, ubi quandocumque, quocumque mortis genere, morituri sunt.

30. 26. Magis timeamus ne sensu interiori corrupto, pereat castitas fidei, quam ne feminae violenter constuprentur in carne: qua violentia non violatur pudicitia, si mente servatur; quoniam nec in carne violatur, quando voluntas patientis sua turpiter carne non utitur, sed sine consensione tolerat quod alius operatur.

30. 27. Magis timeamus ne lapides vivi exstinguantur deserentibus nobis, quam ne lapides et ligna terrenorum aedificiorum incendantur praesentibus nobis. Magis timeamus ne membra corporis Christi destituta spiritali victu necentur, quam ne membra corporis nostri oppressa hostili impetu torqueantur.

30. 28. Non quia ista non sunt vitanda cum possunt; sed quia potius ferenda sunt, quando vitari sine impietate non possunt: nisi forte quisquam contenderit non esse ministrum impium, qui tunc subtrahit ministerium pietati necessarium, quando magis est necessarium.

30. 29. An non cogitamus, cum ad istorum periculorum pervenitur extrema, nec est potestas ulla fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque sexu, atque ab omni aetate concursus; aliis Baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam poenitentiae ipsius actionem, omnibus consolationem et Sacramentorum confectionem et erogationem?

30. 30. Ubi si ministri desint, quantum exitium sequitur eos, qui de isto saeculo vel non regenerati exeunt vel ligati! quantus est etiam luctus fidelium suorum, qui eos secum in vitae aeternae requie non habebunt! quantus denique gemitus omnium, et quorumdam quanta blasphemia de absentia ministeriorum et ministrorum!

30. 31. Vide quid faciat malorum temporalium timor, et quanta in eo sit acquisitio malorum aeternorum. Si autem ministri adsint, pro viribus quas eis Dominus subministrat, omnibus subvenitur: alii baptizantur, alii reconciliantur, nulli dominici corporis communione fraudantur, omnes consolantur, aedificantur, exhortantur, ut Deum rogent, qui potens est omnia quae timentur, avertere; parati ad utrumque, ut si non potest ab eis calix iste transire, fiat voluntas eius (Mt 26, 39-42) qui mali aliquid non potest velle.

30. 32. Certe iam vides quod te scripseras non videre, quantum boni consequantur populi Christiani, si in praesentibus malis non eis desit praesentia ministrorum Christi: quorum vides etiam quantum obsit absentia, dum sua quaerunt non quae Iesu Christi (Phil 2, 21); nec habent illam de qua dictum est: Non quaerit quae sua sunt (1 Cor 13, 5); nec imitantur eum qui dixit: Non quaerens quod mihi utile, sed quod multis ut salvi fiant (1 Cor 10, 33).

30. 33. Qui etiam persecutoris principis illius insidias non fugisset, nisi se aliis quibus necessarius erat, servare voluisset: propter quod ait: Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, multo enim magis optimum; manere autem in carne, necessarium propter vos (Phil 1, 23).

30. 34. Hic fortasse quis dicat ideo debere Dei ministros fugere talibus imminentibus malis, ut se pro utilitate Ecclesiae temporibus tranquillioribus servent. Recte hoc fit a quibusdam, quando non desunt alii per quos suppleatur ecclesiasticum ministerium, ne ab omnibus deseratur; quod fecisse Athanasium supra diximus: nam quantum necessarium fuerit Ecclesiae, quantumque profuerit, quod vir ille mansit in carne, catholica fides novit, quae adversus Arianos haereticos ore illius et amore defensa est.

30. 35. Sed quando est commune periculum, magisque timendum est ne quisquam id facere credatur, non consulendi voluntate, sed timore moriendi, magisque fugiendi obsit exemplo, quam vivendi prosit officio, nulla ratione faciendum est.

30. 36. Denique sanctus David, ne se committeret periculis praeliorum, et fortassis exstingueretur, sicut ibi dictum est, lucerna Israel, a suis hoc petentibus sumpsit (2 Reg 21, 17), non ipse praesumpsit; alioquin multos imitatores fecisset ignaviae, qui eum crederent hoc fecisse non consideratione utilitatis aliorum, sed suae perturbatione formidinis.

30. 37. Occurrit autem alia quaestio quam contemnere non debemus. Si enim haec utilitas neglegenda non est, ut aliqui ministri propterea fugiant imminente aliqua vastitate, ut serventur qui ministrent eis quos post illam cladem residuos potuerint invenire; quid fiet ubi omnes videntur interituri, nisi aliqui fugiant?

30. 38. Quid si enim hactenus saeviat illa pernicies, ut solos ministros Ecclesiae persequatur? Quid dicemus? an relinquenda est a ministris fugientibus Ecclesia, ne a morientibus miserabilius relinquatur? Sed si laici non quaeruntur ad mortem, possunt occultare quoquo modo episcopos et clericos suos, sicut ille adiuverit in cuius potestate sunt omnia, qui potest et non fugientem per mirabilem conservare potentiam.

30. 39. Sed ideo quaerimus quid nos facere debeamus, ne in omnibus exspectando divina miracula tentare Dominum iudicemur. Non quidem talis est ista tempestas, quando laicorum et clericorum est commune periculum, sicut in navi una commune periculum est mercatorum atque nautarum. Verum absit ut tanti pendenda sit haec navis nostra, ut debeant eam nautae, et maxime gubernator, periclitantem deserere, etiamsi in scapham transiliendo vel etiam natando possint effugere.

30. 40. Quibus enim metuimus ne nostra desertione pereant, non temporalem mortem, quae quandoque ventura est, sed aeternam, quae potest, si non caveatur, venire, et potest, si caveatur, etiam non venire, metuimus.

30. 41. In communi autem periculo vitae huius cur existimamus, ubicumque fuerit hostilis incursus, omnes clericos et non etiam omnes laicos esse morituros, ut simul finiant hanc vitam, cui sunt clerici necessarii? aut cur non speremus sicut laicos aliquos, sic etiam clericos remansuros, a quibus eis necessarium ministerium valeat exhiberi?

30. 42. Quamquam, o si inter Dei ministros inde sit disceptatio, qui eorum maneant, ne fuga omnium, et qui eorum fugiant, ne morte omnium deseratur Ecclesia! Tale quippe certamen erit inter eos, ubi utrique ferveant caritate, et utrique placeant caritati.

30. 43. Quae disceptatio si aliter non potuerit terminari, quantum mihi videtur, qui maneant et qui fugiant, sorte legendi sunt. Qui enim dixerint se potius fugere debere, aut timidi videbuntur, quia imminens malum sustinere noluerunt; aut arrogantes, quia se magis qui servandi essent, necessarios Ecclesiae iudicarunt.

30. 44. Deinde, fortassis ii qui meliores sunt, eligent pro fratribus animas ponere (1 Io 3, 16); et hi servabuntur fugiendo, quorum est minus utilis vita, quia minor consulendi et gubernandi peritia: qui tamen si pie sapiunt, contradicent eis quos vident et vivere potius oportere, et magis mori malle quam fugere.

30. 45. Ideo, sicut scriptum est: Contradictiones sedat sortitio, et inter potentes definit (Prov 18, 18): melius enim Deus in huiuscemodi ambagibus, quam homines, iudicat; sive dignetur ad passionis fructum vocare meliores et parcere infirmis, sive istos facere ad mala perferenda fortiores, et huic vitae subtrahere, quorum non potest Dei Ecclesiae tantum quantum illorum vita prodesse. Res quidem fiet minus usitata, si fiat ista sortitio: sed si facta fuerit, quis eam reprehendere audebit? Quis non eam, nisi imperitus, aut invidus, congrua praedicatione laudabit?

30. 46. Quod si non placet facere, cuius facti non occurrit exemplum, nullius fuga faciat ut Ecclesiae ministerium, maxime in tantis periculis necessarium ac debitum, desit. Nemo accipiat personam suam, ut si aliqua gratia videtur excellere, ideo se dicat vita, et ob hoc fuga, esse digniorem. Quisquis enim hoc putat, nimium sibi placet: quisquis autem etiam hoc dicit, omnibus displicet.

30. 47. Sunt sane qui arbitrantur episcopos et clericos non fugientes in talibus periculis, sed manentes, facere ut plebes decipiantur, cum ideo non fugiunt, quia manere suos praepositos cernunt.

30. 48. Sed facile est hanc reprehensionem vel invidiam devitare, alloquendo easdem plebes, atque dicendo: "Non vos decipiat, quod de loco isto non fugimus: non enim propter nos, sed propter vos potius hic manemus, ne vobis non ministremus quidquid saluti vestrae, quae in Christo est, novimus necessarium. Si ergo fugere volueritis, et nos ab istis, quibus tenemur, vinculis solvitis".

30. 49. Quod tunc puto esse dicendum, quando vere videtur utile esse ad loca tutiora migrare. Quo audito, si vel omnes vel aliqui dixerint: "In illius potestate sumus, cuius iram nullus, quocumque vadit, evadit, et cuius misericordiam, ubicumque sit, potest invenire qui nusquam vult ire, sive certis necessitatibus impeditus, sive laborare nolens ad incerta suffugia, et non ad finienda, sed ad mutanda pericula": procul dubio isti deserendi non sunt ministerio christiano. Si autem, hoc audito, abire maluerint, nec illis manendum est, qui propter illos manebant; quia ibi iam non sunt propter quos manere adhuc debeant.

30. 50. Quicumque igitur isto modo fugit, ut Ecclesiae necessarium ministerium illo fugiente non desit, facit quod Dominus praecepit, sive permisit. Qui autem sic fugit, ut gregi Christi ea quibus spiritaliter vivit, alimenta subtrahantur, mercenarius ille est, qui videt lupum venientem, et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus (Io 10, 12).

30. 51. Haec tibi, quia me consuluisti, frater dilectissime, qua existimavi veritate et certa caritate rescripsi; sed ne meliorem, si inveneris, sequaris sententiam, non praescripsi. Melius tamen quod in his periculis faciamus, invenire non possumus, quam orationes ad Dominum Deum nostrum, ut misereatur nostri. Quod ipsum, ut scilicet Dei Ecclesias non desererent, Dei dono nonnulli prudentes et sancti viri et velle et facere meruerunt, et inter dentes obtrectantium a sui propositi intentione minime defecerunt".

Mors et sepultura Augustini. Psalmi poenitentiales. Sacrificium pro mortuo oblatum. Bibliotheca. Monasteria. Epitaphium poetae cuiusdam.

31. 1. Sane ille sanctus in vita sua prolixa pro utilitate ac felicitate sanctae Ecclesiae divinitus condonata - nam vixit annis septuaginta sex, in clericatu autem vel episcopatu annis ferme quadraginta) - dicere autem nobis inter familiaria colloquia consueverat, post perceptum Baptismum, etiam laudatos Christianos et sacerdotes absque digna et competenti poenitentia exire de corpore non debere.

31. 2. Quod et ipse fecit, ultima qua defunctus est aegritudine: nam sibi iusserat Psalmos Davidicos, qui sunt paucissimi de poenitentia, scribi, ipsosque quaterniones iacens in lecto contra parietem positos diebus suae infirmitatis intuebatur, et legebat, et iugiter ac ubertim flebat.

31. 3. Et ne intentio eius a quoquam impediretur, ante dies ferme decem quam exiret de corpore, a nobis postulavit praesentibus, ne quis ad eum ingrederetur, nisi iis tantum horis, quibus medici ad inspiciendum intrarent, vel cum ei refectio inferretur. Et ita observatum et factum est: et omni illo tempore orationi vacabat.

31. 4. Verbum Dei usque ad ipsam suam extremam aegritudinem impraetermisse, alacriter et fortiter, sana mente, sanoque consilio in ecclesia praedicavit.

31. 5. Membris omnibus sui corporis incolumis, integro aspectu atque auditu, et, ut scriptum est, nobis astantibus, et videntibus, et orantibus obdormivit cum patribus suis (3 Reg 2, 10; 1 Par 29, 28, enutritus in bona senectute; et nobis coram pro eius commendanda corporis depositione sacrificium Deo oblatum est, et sepultus est.

31. 6. Testamentum nullum fecit, quia unde faceret pauper Dei non habuit. Ecclesiae bibliothecam, omnesque codices diligenter posteris custodiendos semper iubebat. Si quid vero Ecclesia, vel in sumptibus, vel in ornamentis habuit, fidei presbyteri, qui sub eodem domus Ecclesiae curam gerebat, dimisit.

31. 7. Nec suos consanguineos, vel in proposito vel extra constitutos, in sua vita et morte vulgi more tractavit: quibus, dum adhuc superesset, id si opus fuit, quod et ceteris, erogavit, non ut divitias haberent, sed ut aut non, aut minus egerent.

31. 8. Clerum sufficientissimum, et monasteria virorum ac feminarum, continentibus cum suis praepositis plena, Ecclesiae dimisit, una cum bibliothecis, libros et tractatus vel suos vel aliorum sanctorum habentibus, in quibus dono Dei qualis quantusque in Ecclesia fuerit noscitur, et in his semper vivere a fidelibus invenitur. Iuxta quod etiam saecularium quidam poeta, suis iubens quo sibi tumulum mortuo in aggere publico collocarent, programmate finxit, dicens:

Vivere post obitum vatem vis nosse viator?

Quod legis ecce loquor: vox tua nempe mea est.

31. 9. Et in suis quidem scriptis ille Deo acceptus et carus sacerdos, quantum lucente veritate videre conceditur, recte ac sane, fidei, spei, et caritatis catholicae Ecclesiae vixisse manifestatur: quod agnoscunt qui eum de divinis scribentem legentes proficiunt. Sed ego arbitror plus ex eo proficere potuisse, qui eum et loquentem in ecclesia praesentem audire et videre potuerunt, et eius praesertim inter homines conversationem non ignoraverunt.

31. 10. Erat enim non solum eruditus scriba in regno coelorum, de thesauro suo proferens nova et vetera, et unus negotiatorum, qui inventam pretiosam margaritam, quae habebat venditis, comparavit (Mt 13, 52, 45, 46): verum etiam ex iis ad quos scriptum est: Sic loquimini, et sic facite (Iac 2, 12); et de quibus Salvator dicit: Qui fecerit et docuerit sic homines, hic magnus vocabitur in regno coelorum (Mt 5, 19).

31. 11. Peto autem impendio vestram caritatem, qui haec scripta legitis, ut mecum omnipotenti Deo gratias agatis, Dominumque benedicatis, qui tribuit mihi intellectum, ut haec in notitiam et praesentium et absentium praesentis temporis et futuri hominum, et vellem deferre, et valuissem; et mecum ac pro me oretis, ut illius quondam viri, cum quo ferme annis quadraginta Dei dono absque amara ulla dissensione familiariter ac dulciter vixi, et in hoc saeculo aemulator et imitator existam, et in futuro omnipotentis Dei promissis cum eodem perfruar. Amen.