EPISTOLA 43

Scripta exeunte a. 396 vel ineunte a. 397.

Quanta impudentia Donatistae in suo schismate persistant tot iudiciis convincti, Romano atque Arelatensi Conciliis praesertim (n. 1-4). Latius agit de impio Carthaginiensi conciliabulo, de Donatistarum obstinatione, de appellatione ad imperatorem (n. 5-14); de Melchiadis papae aequanimitate (n. 15-16), de Lucilla ac de Circuncelliorum sceleribus (n. 17-27).

 

Dominis dilectissimis et merito praedicandis fratribus / Glorio, Eleusio, Felicibus, Grammatico et caeteris omnibus quibus hoc gratum est, Augustinus

Haereticus quisnam censendus.

1. 1. Dixit quidem apostolus Paulus: Haereticum hominem post unam correptionem devita, sciens quia subversus est eiusmodi, et peccati et est a semetipso damnatus 1. Sed qui sententiam suam, quamvis falsam atque perversam, nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia praesumptionis suae pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati, cum invenerint; nequaquam sunt inter haereticos deputandi. Tales ergo vos nisi esse crederem, nullas fortasse vobis litteras mitterem. Quanquam et ipsum haereticum quamlibet odiosa superbia tumidum et pervicacia malae contentionis insanum, sicut vitandum monemur, ne infirmos et parvulos fallat; ita non abnuimus, quibuscumque modis possumus corrigendum. Unde factum est ut etiam ad nonnullos Donatistarum primarios scriberemus, non communicatorias litteras, quas iam olim, propter suam perversitatem ab unitate catholica quae toto orbe diffusa est, non accipiunt; sed tales privatas, qualibus nobis uti etiam ad Paganos licet, quas illi etsi aliquando legerunt, respondere tamen eis sive noluerunt, sive, ut magis creditur, nequiverunt. Ubi nobis satis visum est implevisse nos officium caritatis, quam non solum nostris, sed et omnibus nos debere Sanctus Spiritus docet, qui nobis ait per Apostolum: Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat in caritate, in invicem et in omnes 2. Monet etiam alio loco, in modestia corripiendos diversa sentientes; Ne forte, inquit, det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem 3.

Pacis studio flagrat A.

1. 2. Haec praelocutus sum, ne quis me existimet impudentius vobis quam prudentius scripta misisse, et hoc modo vobiscum de negotio animae vestrae aliquid agere voluisse, quia nostrae communionis non estis: cum tamen si de negotio fundi, aut alicuius pecuniariae litis dirimendae vobis aliquid scriberem, nemo fortasse reprehenderet. Usque adeo carus est hic mundus hominibus, et sibimet ipsi viluerunt! Erit ergo mihi ad defensionem testis haec epistola in iudicio Dei, qui novit quo animo fecerim, et qui dixit: Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur 4.

Quomodo Donatistarum schisma ortum sit.

2. 3. Ergo ut meminisse dignamini, cum essemus in vestra civitate, et nonnulla vobiscum de communione christianae unitatis ageremus, prolata sunt a partibus vestris Gesta quaedam, quibus recitatum est quod septuaginta ferme episcopi Caecilianum quondam nostrae communionis episcopum Carthaginensis Ecclesiae cum suis collegis et ordinatoribus damnaverunt. Ubi etiam Felicis Aptungitani causa multo prae caeteris invidiosius et criminosius ventilata est. Quae cum essent cuncta perlecta, respondimus non esse mirandum, si homines qui tunc illud schisma fecerunt, non sine confectione Gestorum, eos in quos fuerant ab aemulis et perditis concitati, absentes causa incognita, temere damnandos esse putaverunt. Nos autem alia habere Gesta ecclesiastica, in quibus Secundus Tigisitanus, qui tunc agebat in Numidia primatum, praesentes et confessos traditores reliquit Deo iudicandos, et eos in episcopalibus sedibus, sicuti erant, manere permisit, quorum nomina inter damnatores Caeciliani numerantur; cum etiam Secundus ipse concilii eiusdem principatum teneret, ubi absentes quasi traditores per eorum sententias damnavit, quibus praesentibus et confessis ignovit.

Donatistae a Conciliis Romano atque Arelatensi damnati.

2. 4. Deinde diximus, aliquando post Maiorini ordinationem, quem contra Caecilianum nefario scelere levaverunt, erigentes altare contra altare, et unitatem Christi discordiis furialibus dissipantes, eos petiisse a Constantino tunc imperatore iudices episcopos, qui de suis quaestionibus quae in Africa exortae pacis vinculum dirimebant, arbitro medio iudicarent. Quod posteaquam factum est, praesente Caeciliano et illis qui adversus eum navigaverant, iudicante Melchiade tunc Romanae urbis episcopo, cum collegis suis quos ad preces Donatistarum miserat Imperator, in Caecilianum nihil probari potuisse, ac per hoc, illo in episcopatu confirmato, Donatum qui adversus eum tunc aderat improbatum. Quibus peractis rebus, cum illi omnes in pertinacia scelestissimi schismatis permanerent, post apud Arelatum memoratum imperatorem eamdem causam diligentius examinandam terminandamque curasse. Illos vero ab ecclesiastico iudicio provocasse, ut causam Constantinus audiret. Quo posteaquam ventum est, utraque parte assistente, innocentem Caecilianum fuisse iudicatum, atque illos recessisse superatos, et in eadem tamen perversitate mansisse. Nec de Felicis Aptungitani causa negligentiam consecutam, sed ad eiusdem principis iussionem proconsularibus Gestis etiam ipsum fuisse purgatum.

Secundi, Tigisitani episcopi, perfidia.

2. 5. Sed quia haec omnia dicebamus tantum, non etiam legebamus, minus profecto vobis agere videbamur, quam de nostra exspectabatis instantia. Quod ubi sensimus, ad ea quae legenda promiseramus, non distulimus mittere. Quae omnia, dum excurrimus ad Ecclesiam Gelizitanam, inde ad vestrum oppidum reversuri, bidui non pleni intermissione venerunt, atque ut nostis, quantum tempus admisit, uno die recitata sunt vobis. Primo ubi Secundus Tigisitanus confessos traditores a collegio suo removere non ausus est, cum quibus postea non confessum et absentem Caecilianum aliosque suos collegas damnare ausus est: deinde Gesta proconsularia, ubi Felix diligentissimo examine probatus est innocens. Haec ante meridiem vobis lecta esse meministis. Post meridiem vero recitavimus preces eorum ad Constantinum, datisque ab eo iudicibus Gesta ecclesiastica in Romana urbe habita, quibus illi improbati sunt, Caecilianus autem in episcopali honore firmatus. Postremo Constantini imperatoris litteras, quibus omnia multo maxime testatissima claruerunt.

De salute aeterna non de temporalibus bonis agi.

3. 6. Quid vultis amplius, homines; quid vultis amplius? Non de auro et argento vestro agitur; non terra, non praedia, non denique salus corporis vestri in discrimen vocatur: de adipiscenda vita aeterna et fugienda morte aeterna compellamus animas vestras. Expergiscimini aliquando: non in aliqua obscura quaestione versamur, non recondita secreta rimamur, quibus penetrandis vel nulla vel rara humana corda sufficiant; res in aperto est. Quid eminet clarius? quid cernitur citius? Dicimus temerario concilio, quamlibet numerosissimo, innocentes absentesque fuisse damnatos. Probamus hoc proconsularibus Gestis, quibus ab omni traditionis crimine alienus iudicatus est ille, quem maxime criminosum a vestris provata concilii Gesta sonuerunt. Dicimus a traditoribus confessis, in eos qui traditores dicerentur, dictas fuisse sententias. Probamus hoc ecclesiasticis Gestis, ubi nominatim declarantur, in quibus Secundus Tigisitanus ea quae cognovit, velut contuitu pacis ignovit, et cum quibus postea non cognovit, discissa pace damnavit. Unde apparuit eum etiam primo non paci consuluisse, sed sibi timuisse. Obiecerat ei namque Purpurius Limatensis quod etiam ipse, cum detentus esset a curatore et ordine ut Scripturas traderet, dimissus est, utique non frustra, nisi quia tradidit, aut tradi aliquid iussit. Hanc ille suspicionem satis probabilem metuens, accepto consilio a minore Secundo consanguineo suo, consultisque caeteris qui cum eo erant episcopis, manifestissima crimina Deo iudicanda dimisit, atque ita paci prospexisse visus est; quod falsum erat, cum sibi prospexerit.

Iniqua Donatistarum iudicia.

3. 7. Nam si in eius corde cogitatio pacis habitaret, non apud Carthaginem postea cum traditoribus, quos praesentes atque confessos Deo dimiserat, damnaret crimine traditionis, quos absentes apud eum nemo convicerat. Tanto magis enim timere debuit ne pax unitatis violaretur, quanto erat Carthago civitas ampla et illustris, unde se per totum Africae corpus malum quod ibi esset exortum, tanquam a vertice effunderet. Erat etiam transmarinis vicina regionibus et fama celeberrima nobilis: unde non mediocris utique auctoritatis habebat episcopum, qui posset non curare conspirantem multitudinem inimicorum, cum se videret et Romanae Ecclesiae, in qua semper apostolicae cathedrae viguit principatus, et caeteris terris, unde Evangelium ad ipsam Africam venit, per communicatorias litteras esse coniunctum, ubi paratus esset causam suam dicere, si adversarii eius ab eo illas Ecclesias alienare conarentur. Quia ergo venire noluit ad hospitium collegarum, quos a suis inimicis contra veritatem suae causae perversos esse sentiebat vel suspicabatur, vel, ut ipsi asserunt, simulabat, tanto magis Secundus, si verae pacis custos esse voluisset, cavere debuit ne damnarentur absentes, qui iudicio eorum omnino interesse noluerunt. Neque enim de presbyteris aut diaconis aut inferioris ordinis clericis, sed de collegis agebatur, qui possent aliorum collegarum iudicio, praesertim apostolicarum Ecclesiarum, causam suam integram reservare; ubi contra eos sententiae dictae in absentes, nullo modo aliquid valerent, quando eorum iudicium non primo aditum postea deseruerunt, sed suspectum semper habitum nunquam adire voluerunt.

Cur transmarinorum episcoporum iudicium reiecerint Donatistae.

3. 8. Haec res maxime sollicitare debuit Secundum qui tunc erat primas, si propterea concilium regebat, ut paci consuleret; facile enim fortassis rabida in absentes ora placata vel frenata comprimeret, si diceret: Videtis, fratres, post tantam stragem persecutionis, misericordia Dei a principibus saeculi pacem esse concessam; non debemus nos christiani et episcopi unitatem disrumpere christianam, quam iam paganus non insequitur inimicus. Itaque aut istas omnes causas, quas clades turbulentissimi temporis inflixit Ecclesiae, Deo iudici dimittamus: aut si aliqui in vobis sunt qui certa istorum crimina ita noverint, ut ea facile valeant edocere, negantesque convincere, et talibus communicare formidant, pergant ad fratres et collegas nostros transmarinarum Ecclesiarum episcopos, et ibi prius de istorum factis et contumacia conquerantur, quod ad iudicium collegarum Afrorum male sibi conscii venire noluerunt, ut inde illis denuntietur ut veniant, ibique obiectis respondeant. Quod si non fecerint, ibi etiam eorum pravitas et perversitas innotescet, missaque tractatoria super eorum nomine per totum orbem terrarum, quacumque iam Christi Ecclesia dilatata est, ab omnibus Ecclesiis eorum communio praecidetur, ne aliquis error in Cathedra Ecclesiae Carthaginis oriatur. Tum demum securi episcopum alium plebi Carthaginis ordinabimus, cum a tota Ecclesia isti fuerint separati: ne forte cum alius modo fuerit ordinatus, non ei communicetur ab Ecclesia transmarina, quia iste ab honore depositus non videbitur, quem iam ordinatum fama celebravit, et ad eum commeare communicatorias litteras fecit; atque ita magnum scandalum schismatis in unitate Christi iam pacatis temporibus oriatur, dum praepropere nostras volumus praecipitare sententias, et non contra Caecilianum, sed contra orbem terrarum, qui ei per ignorantiam communicat, altare alterum erigere audeamus.

Absurde egisse Donatistas in suo concilio.

3. 9. Huic tam sano rectoque consilio quisquis infrenis obtemperare noluisset, quid esset facturus? aut quomodo aliquem absentium collegarum esset damnaturus, cum in potestate Acta concilii non haberet, contradicente primate? Quod si tanta et adversus primam sedem seditio nasceretur, ut nonnulli damnare iam vellent quos volebat ille differri, quanto melius a talibus inquieta et impacata molientibus, quam a totius orbis communione dissentiretur? Sed quia non erant quae in Caecilianum et ordinatores eius transmarino iudicio probarentur, propterea nec priusquam in eum sententias dicerent, deferre voluerunt nec posteaquam dixerunt, perseveranter id agere ut Ecclesiae transmarinae in notitiam perferretur, quorum traditorum in Africa damnatorum communionem vitare deberet. Quia si id facere tentavissent, adessent sibi Caecilianus et caeteri, et suam causam adversus fallaces criminatores, apud transmarinos ecclesiasticos iudices diligentissima discussione purgarent.

Donatistarum conciliabulum.

3. 10. Itaque concilium illud perversum atque nefarium, maxime ut creditur traditorum fuit, quibus confessis Secundus Tigisitanus ignoverat: ut quoniam de traditione fama crebruerat, infamatis aliis a se averterent suspicionem, et cum homines per Africam totam credentes episcopis, falsa de innocentibus loquerentur, quod damnati essent apud Carthaginem traditores, tanquam in nebula mendacissimi rumoris, ipsi qui vere tradiderant latitarent. Unde videtis, carissimi, fieri potuisse, quod verisimile non esse quidam vestrum dicebant, ut qui essent de sua traditione confessi, causamque suam impetravissent Deo dimitti oportere, iidem iudices damnatoresque tanquam traditorum absentium postea consedissent. Magis enim amplexi sunt occasionem, qua possent alios falsa criminatione perfundere, et conversas in eos linguas hominum ab inquisitione criminum suorum hoc modo declinare. Alioquin si fieri non posset ut quisque mala quae ipse committeret, in alio iudicaret, non diceret quibusdam Paulus apostolus: Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas. In quo enim alium iudicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis, quae iudicas 5.Quod illi omnino fecerunt, ut haec verba apostolica integre in eos apteque conveniant.

Parte absente iudicare nefas esse.

3. 11. Non ergo tunc Secundus, quando eorum crimina Deo dimisit, paci unitatique consuluit: alioquin magis hoc apud Carthaginem provideret, ne schisma fieret, ubi nullus aderat cui confesso crimen donare cogeretur; sed quod erat facilimum, tota conservatio pacis esset absentes nolle damnare. Itaque iniuriam facerent innocentibus, etiamsi eis non convictis, neque confessis, neque omnino praesentibus ignoscere voluissent. Ille quippe accipit veniam, cuius culpa certissima est. Quanto ergo immaniores et caeciores fuerunt, qui ea se putaverunt posse damnare, quae incognita nec donare potuissent? Sed illic cognita dimissa sunt Deo, ne alia quaererentur: hic incognita damnata sunt, ut illa tegerentur. Sed dicet aliquis: Cognoverunt. Quod etsi concedam, etiam sic absentibus utique parci oportebat. Neque enim iudicium deseruerant, ubi nunquam omnino constiterant; nec in illis solis episcopis Afris erat Ecclesia, ut omne iudicium ecclesiasticum vitasse viderentur, qui se iudicio eorum praesentare noluissent. Millia quippe collegarum transmarina restabant, ubi apparebat eos iudicari posse, qui videbantur Afros vel Numidas collegas habere suspectos. Ubi est enim quod Scriptura clamat: Antequam interroges, ne vituperes quemquam; et cum interrogaveris, corripe iuste 6. Si ergo nec vituperari, nec corripi nisi interrogatum Spiritus Sanctus voluit; quanto sceleratius non vituperati aut correpti, sed omnino damnati sunt, qui de suis criminibus nihil absentes interrogati potuerunt?

Felix Aptungitanus inique damnatus.

3. 12. Sed tamen isti, qui licet absentium, et nequaquam iudicium deserentium, quia nunquam affuerunt, et semper sibi cuneum illum suspectum esse declaraverunt, tamen cognita crimina se damnasse dicunt, quaeso vos, fratres mei, quomodo cognoverunt? Respondetis: Nescimus, quandoquidem ipsa cognitio in illis Gestis esplicata non est. Sed ego vobis ostendam quomodo cognoverunt. Attendite causam Felicis Aptungitani, et primo legite quam vehementiores in eum fuerunt. Sic ergo et caeterorum causam noverant, sicut huius qui postea innocentissimus diligenti et terribili inquisitione probatus est. Quanto itaque iustius et tutius et citius innocentes eos existimare debemus, quorum crimina ab istis levius accusata sunt, et parciore reprehensione damnata, quando ille inventus est innocens, in quem multo immanius saevierunt!

Saeculari iudicio ecclesiasticas causas minime subiciendas.

4. 13. An forte sicut quidam dixit, quod quidem cum vobis diceretur displicuit, sed tamen praetermittendum non est; ait enim quidam. Non debuit episcopus proconsulari iudicio purgari: quasi vero ipse sibi hoc comparaverit, ac non imperator ita quaeri iusserit, ad cuius curam, de qua rationem Deo redditurus esset, res illa maxime pertinebat. Arbitrum enim et iudicem causae traditionis et schismatis illi eum fecerant, qui ad eum etiam preces miserant, ad quem postea provocarunt; et tamen iudicio eius acquiescere noluerunt. Itaque si culpandus est quem iudex terrenus absolvit, cum ipse sibi hoc non poposcisset; quanto magis culpandi sunt, qui terrenum regem suae causae iudicem esse voluerunt? Si autem criminis non est provocare ad imperatorem, non est criminis audiri ab imperatore: ergo nec ab illo, cui causam delegaverit imperator. Quemdam etiam suspensum equuleo in causa Felicis episcopi amicus ille voluit criminari, ut quis etiam ungulis vexaretur. Numquid poterat Felix contradicere, ne tanta diligente vel severitate quaereretur, cum eius causam inveniendam cognitor agitaret? Quid enim erat aliud nolle sic quaeri, quam de crimine confiteri? Et tamen ille ipse proconsul inter praeconum terribiles voces et cruentas carnificum manus nunquam collegam damnaret absentem, qui iudicio eius se praesentare noluisset, cum haberet aliud quo posset audiri. Aut si damnaret, certe etiam ipsis securalibus legibus poenas iustas et debitas lueret.

Inconstans Donatistarum agendi ratio.

5. 14. Quod si Gesta proconsularia displicent, ecclesiasticis cedite. Omnia vobis ordine recitata sunt. An forte non debuit Romanae Ecclesiae Melchiades episcopus cum collegis transmarinis episcopis illud sibi usurpare iudicium, quod ab Afris septuaginta, ubi primas Tigisitanus praesedit, fuerat terminatum? Quid quod nec ipse usurpavit? Rogatus quippe imperatori iudices misit episcopos qui cum eo sederent, et de tota illa causa quod iustum videretur statuerent. Hoc probamus et Donatistarum precibus, et verbis ipsius imperatoris: utraque enim vobis lecta meministis, et inspiciendi ac describendi licentiam nunc habetis. Legite et considerate omnia. Videte quanta cura pacis atque unitatis conservandae vel restituendae cuncta discussa sint; quemadmodum accusatorum persona tractata, et quorumdam eorum quibus maculis improbata sit, praesentiumque vocibus liquido constiterit, nihil eos habuisse quod in Caecilianum dicerent, sed totam causam in plebem de parte Maiorini, hoc est seditiosam et ab Ecclesiae pace alienatam multitudinem transferre voluisse, ut ab ea videlicet turba Caecilianus accusaretur, quam solis tumultuosis clamoribus, nulla documentorum attestatione, nullo veritatis examine, ad suam voluntatem animos iudicum detorquere posse arbitrabantur; nisi forte furiosa et poculo erroris atque corruptionis ebria multitudo vera in Caecilianum crimina diceret, ubi septuaginta episcopi, sicut de Felice Aptungitano constitit, absentes et innocentes collegas, tam insana temeritate damnarunt. Quali enim turbae illi consenserant, ut adversus innocentes non interrogatos proferrent sententias; a tali turba etiam rursus accusari Caecilianum volebant. Sed plane tales invenerant iudices, quibus illam dementiam persuaderent.

Donati perversitas in iudicando.

5. 15. Potestis enim pro vestra prudente, et illorum perversitatem illic attendere, et iudicum gravitatem quemadmodum ad extremum persuaderi non possent, ut a plebe partis Maiorini, quae certam personam non habebat, argueretur Caecilianus; et requisiti ab eis essent vel accusatores vel testes vel quoquomodo causae necessarii, qui simul cum eis ex Africa venerant, et eos praesentes fuisse atque a Donato subtractos esse diceretur. Promisit idem Donatus quod eos esset exhibiturus: quod cum non semel, sed saepius promisisset, amplius ad illud iudicium accedere noluit, ubi iam erat tanta confessus, ut nihil aliud deinceps non accedendo, nisi praesens damnari noluisse videretur; cum tamen ea quae damnanda essent, eo praesente atque interrogato manifestata fuerint. Accessit et aliud, ut a quibusdam adversus Caecilianum denuntiationis libellus daretur: post quod factum quemadmodum sit rursus agitata cognitio, et quae personae illum libellum dederint, quoque modo nihil in Caecilianum probari potuerit, quid dicam, cum et audieritis omnia, et quoties volueritis, legere possitis?

Melchiadis iudicium innocens, integrum.

5. 16. De numero autem septuaginta episcoporum, cum quasi gravissima opponeretur auctoritas, quae fuerint dicta meministis; et tamen viri gravissimi ab infinitis quaestionibus catena quadam inexplicabili sese nectentibus suum temperare arbitrium maluerunt, nequaquam curantes quam multi essent illi episcopi, aut unde collecti, quos videbant tanta temeritate caecatos, ut in absentes et non interrogatos collegas, tam praecipites auderent proferre sententias. Et tamen qualis ipsius beati Melchiadis ultima est prolata sententia, quam innocens, quam integra, quam provida atque pacifica, qua neque collegas, in quibus nihil constiterat, de collegio suo ausus est removere, et Donato solo, quem totius mali principem invenerat, maxime culpato, sanitatis recuperandae optionem liberam caeteris fecit, paratus communicatorias litteras mittere etiam iis quos a Maiorino ordinatos esse constaret: ita ut quibuscumque locis duo essent episcopi, quos dissensio geminasset, eum confirmari vellet qui fuisset ordinatus prior, alteri autem eorum plebs alia regenda provideretur. O virum optimum! o filium christianae pacis, et patrem christianae plebis! Conferto nunc istam paucitatem cum illa moltitudine episcoporum, neque numerum numero, sed pondus ponderi comparate: hinc modestiam, inde temeritatem, hinc vigilantiam, inde caecitatem. Hic nec mansuetudo integritatem corrupit, nec integritas mansuetudini repugnavit; ibi autem et furore timor tegebatur, et timore furor incitabatur. Isti enim convenerant cognitione verorum criminum falsa respuere, illi falsorum damnatione vera celare.

Donatistae Lucillae pecunia corrupti!

6. 17. Illisne se tandem Caecilianus audiendum iudicandumque committeret, cum haberet tales, apud quos si ei causa moveretur, innocentiam suam facillime ostenderet? Non se illis omnino committeret, nec si peregrinus Ecclesiae Carthaginensis subito episcopus esset ordinatus, et ignoret quid ad corrumpendos animos vel improborum vel imperitorum posset tunc pecuniosissima mulier quaedam Lucilla, quam pro disciplina ecclesiastica corripiendo idem cum esset diaconus laeserat: etiam hoc enim accesserat malum ad illam perficiendam iniquitatem. Nam in illo concilio, ubi a confessis traditoribus absentes atque innocentes damnati sunt, pauci quidam erant, qui crimina sua infamatis aliis tegere cupiebant, ut homines a veritatis inquisitione averterentur falsis rumoribus avocati. Pauci ergo erant, qui hoc negotium maxime curabant, quamvis in eis esset maior auctoritas, propter ipsius Secundi societatem, qui eis pepercerat territus. Caeteri autem Lucillae pecunia maxime adversus Caecilianum empti et instigati perhibentur. Extant Gesta apud Zenophilum consularem, ubi Nundinarius quidam diaconus a Sylvano Cirtensi episcopo, quantum ipsis Gestis intellegitur, degradatus, cum eis satisfacere per aliorum episcoporum litteras frustra conatus esset, multa patefecit iratus, et in iudicium publicum protulit: inter quae id quoque commemoratum legitur, quod Lucillae pecunia corruptis episcopis, in Carthaginensi Ecclesia, in Africae capite, altare contra altare levatum est. Scio quod haec Gesta vobis non legerimus, sed tempus non fuisse meministis. Inerat etiam nonnullus dolor animi de typho superbiae veniens, quod non ipsi ordinaverant Carthagini episcopum.

Cur Caecilianus non acquieverit Donatistarum iudicio.

6. 18. Quibus omnibus rebus, cum eos non veros iudices, sed inimicos atque corruptos Caecilianus convenisse cognosceret; quando fieri posset, ut vel ipse vellet, vel populus cui praesidebat permitteret, ut relicta ecclesia iret in domum privatam, non collegarum discutiendus examine, sed factionis cuneo et odiis muliebribus trucidandus? cum sibi praesertim videret apud Ecclesiam transmarinam privatis inimicitiis et ab utraque parte dissensionis alienam, incorruptum et integrum examen suae causae remanere. Ubi si nihil adversarii agere vellent, ipsi se ab orbis terrarum innocentissima communione praeciderent. Si autem illic eum accusare tentassent, tunc sibi adesset, tunc innocentiam suam adversus eorum machinamenta defenderet, sicut postea factum esse didicistis: cum tamen illi nimis sero quaesissent iudicium transmarinum iam schismatis rei, iam levati altaris horrendo scelere maculati. Primo enim facerent si veritate niterentur; sed falsis rumoribus temporis diuturnitate firmatis, quasi vetusta fama praeiudicante ad iudicium venire voluerunt: aut quod magis credendum est, damnato prius, sicut libuit, Caeciliano, quasi securi sibi videbantur praefidentes numero suo, nec audentes alibi commovere causam tam malam, ubi nulla corruptione operante posset veritas inveniri.

Cum Caeciliano Ecclesiam universam communicasse.

7. 19. Sed posteaquam ipsis rebus experti sunt cum Caeciliano permanere communionem orbis terrarum, et ad eum a transmarinis Ecclesiis communicatorias litteras mitti, non ad illum quem ipsi scelerate ordinaverant; puduit eos semper tacere, quia posset eis obiici, cur paterentur ignaram per tot gentes Ecclesiam communicare damnatis, et cur se ipsi ab innocentis orbis terrarum communione praeciderent, cum tacendo sinerent episcopo, quem Carthaginensibus ordinassent, a toto orbe non communicari. Elegerunt, sicut dicitur, ad duas agere causam cum Caeciliano apud Ecclesias transmarinas, parati ad utrumque: ut si eum potuissent quacumque versutia falsae criminationis evincere, satiarent plenissime cupiditatem suam; si autem non possent, in eadem quidem perversitate durarent, sed iam tamen quasi haberent quod dicerent, malos iudices se esse perpessos; quae vox est omnium malorum litigatorum, cum fuerint etiam manifestissima veritate superati: quasi non eis ad hoc dici posset et iustissime dici: Ecce putemus illos episcopos, qui Romae iudicarunt, non bonos iudices fuisse; restabat adhuc plenarium Ecclesiae universae concilium, ubi etiam cum ipsis iudicibus causa posset agitari, ut si male iudicasse convicti essent, eorum sententiae solverentur. Quod utrum fecerint, probent: nos enim non factum esse facile probamus, ex eo quod totus orbis non eis communicat: aut si factum est, etiam ibi sunt victi; quod ipsa eorum separatio manifestat.

Arelatense concilium.

7. 20. Sed tamen quid postea fecerint, Imperatoris litteris sufficientissime ostenditur. Iudices enim ecclesiasticos tantae auctoritatis episcopos, quorum iudicio et Caeciliani innocentia et eorum improbitas declarata est, non apud alios collegas, sed apud Imperatorem accusare ausi sunt, quod male iudicarent. Dedit ille aliud Arelatense iudicium, aliorum scilicet episcoporum: non quia iam necesse erat, sed eorum perversitatibus cedens, et omnimodo cupiens tantam impudentiam cohibere. Neque enim ausus est christianus Imperator sic eorum tumultuosas et fallaces querelas suscipere, ut de iudicio episcoporum qui Romae sederant ipse iudicaret; sed alios, ut dixi, episcopos dedit: a quibus tamen illi ad ipsum rursum Imperatorem provocare maluerunt; quia in re illos quemadmodum detestetur, audistis. Atque utinam saltem ipsius iudicio insanissimis animositatibus suis finem posuissent, atque ut eis ipse cessit, ut de illa causa post episcopos iudicaret, a sanctis antistitibus postea veniam petiturus, dum tamen illi quod ulterius dicerent non haberent, si eius sententiae non obtemperarent, ad quem ipsi provocaverunt, sic et illi aliquando cederent veritati. Iussit enim ille ut ei partes ad agendam causam Romam occurrerent. Quo cum Caecilianus nescio qua causa non occurrisset, interpellatus ab eis, praecepit ut Mediolanum sequerentur. Tunc se aliqui eorum subtrahere coeperunt, fortasse indignati quia non est eos imitatus Constantinus, ut iam statim atque velociter Caecilianum damnaret absentem. Quod ubi cognovit providus Imperator, reliquos ab officialibus custoditos fecit Mediolanum pervenire. Quo cum etiam Caecilianus venisset, ipsum quoque, sicut scripsit, exhibuit, cognitaque causa, qua diligentia, qua cautela, qua provisione, sicut eius indicant litterae, Caecilianum innocentissimum, illos improbissimos iudicavit.

Donatistae numquam Catholicos calumniari desinunt.

8. 21. Et adhuc baptizant extra ecclesiam, et si possint rebaptizant Ecclesiam; sacrificant in dissensione et schismate, et pacis nomine populos salutant, quos a pace salutis exterminant. Conscinditur unitas Christi, blasphematur haereditas Christi, exsufflatur Baptisma Christi; et nolunt in se ista per ordinarias humanas potestates flagellis temporalibus emendari, ne in aeternas poenas pro tantis sacrilegiis destinentur. Nos eis obiicimus furorem schismatis, rebaptizationis insaniam, ab haereditate Christi quae per omnes gentes diffusa est, nefariam separationem. De codicibus non tantum nostris, sed etiam eorum, recitamus ecclesias quarum nomina hodie legunt, et quibus hodie non communicant: quae cum recitantur in conventiculis eorum, lectoribus suis dicunt: Pax tecum; et cum ipsis plebibus, quibus illae litterae scriptae sunt, pacem non habent. Et ipsi nobis obiiciunt vel falsa crimina mortuorum, vel etiamsi vera, tamen aliena; non intellegentes in iis quae nos eis obiicimus, omnes illos teneri; in iis vero quae nobis obiiciunt, paleam vel zizania messis dominicae reprehendi, ad frumenta autem crimen non pertinere: neque considerantes quia quibus mali placent in unitate, ipsi communicant malis; quibus autem displicent, et eos emendare non possunt, neque ante tempus messis audent zizania eradicare, ne simul eradicent et triticum 7, non factis eorum, sed altari Christi communicant: ita ut non solum non ab eis maculentur, sed etiam divinis verbis laudari praedicarique mereantur; quoniam ne nomen Christi per horribilia schismata blasphemetur, pro bono unitatis tolerant, quod pro bono aequitatis oderunt.

Veteras culpas Donatistae Catholicis exprobrant.

8. 22. Si habent aures, audiant quid Spiritus dicat ecclesiis 8. Sic enim in Apocalypsi Ioannis legitur: Angelo, inquit, Ecclesiae Ephesi scribe: Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos; et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces: et patientiam habes, et sustinuisti eos propter nomen meum, et non defecisti 9. Quod si de angelo superiorum coelorum, et non de praepositis Ecclesiae vellet intellegi, non consequenter diceret: Sed habeo adversum te quod caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac; sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris 10. Hoc superioribus Angelis dici non potest, qui perpetuam retinent caritatem, unde qui defecerunt et lapsi sunt, diabolus est et angeli eius 11. Ergo primam caritatem dicit, quia sustinuit pseudoapostolos propter nomen Christi, quam iubet ut repetat, et faciat priora opera sua. Et obiiciuntur nobis crimina malorum hominum, non nostra, sed aliena; et ipsa partim incognita quae si etiam vera et praesentia videremus, et zizaniis propter frumenta parcentes, pro unitate toleraremus, non solum nulla reprehensione, sed etiam non parva laude nos dignos diceret, quicumque Scripturas sanctas non corde surdus audiret.

Tolerandos in Ecclesia malos Scriptura docet.

8. 23. Tolerat Aaron multitudinem idolum exigentem et fabricantem et adorantem 12. Tolerat Moyses adversus Deum tot millia murmurantia, et toties offendentia sanctum nomen eius 13. Tolerat David Saulem persecutorem suum, sceleratis moribus coelestia deserentem, magicis artibus inferna quaerentem; occisum vindicat, christum etiam Domini propter sacramentum venerandae unctionis appellat 14. Tolerat Samuel nefandos filios Heli, perversosque filios suos, quos populus quia tolerare noluit, divina veritate accusatus, divina severitate correptus est. Tolerat denique ipsum populum superbum contemptorem Dei 15. Tolerat Isaias in quos tam multa vera crimina iaculatur. Tolerat Ieremias a quibus tanta perpetitur. Tolerat Zacharias Pharisaeos et Scribas, quales illo tempore fuisse Scriptura testatur. Scio me multos praetermisisse: legant qui volunt, legant qui possunt eloquia coelestia, invenient omnes sanctos Dei servos et amicos semper habuisse quos in suo populo tolerarent; cum quibus tamen illius temporis sacramenta communicantes, non solum non inquinabantur, sed etiam laudabiliter sustinebant, studentes, sicut ait Apostolus, servare unitatem spiritus in vinculo pacis 16. Attendant etiam post Domini adventum, ubi multo plura huius tolerantiae per totum orbem inveniremus exempla, si omnia scribi et in auctoritatem redigi potuissent, tamen haec ipsa quae habemus advertite. Tolerat ipse Dominus Iudam, diabolum, furem et venditorem suum: sinit accipere inter innocentes discipulos, quod fideles noverunt pretium nostrum. Tolerant Apostoli pseudoapostolos; et inter sua quaerentes non quae Iesu Christi, Paulus non sua quaerens sed quae Iesu Christi, cum gloriosissima tolerantia conversatur. Postremo, quod paulo ante commemoravi, divina voce laudatur sub angeli nomine praepositus Ecclesiae, quod cum odisset malos, eos; tamen tentatos et inventos pro nomine Domini toleravit.

Circumcellionum nefaria flagitia.

8. 24. Ad summam seipsos interrogent: Nonne tolerantur ab eis caedes et incendia Circumcellionum, veneratores praecipitatorum ultro cadaverum, et sub incredibilibus mali unius Optati per tot annos totius Africae gemitus? Parco iam dicere singularum per Africam regionum et civitatum et fundorum tyrannicas potestates, et publica latrocinia. Melius enim vobis haec vos ipsi dicitis, sive in aurem, sive palam, sicut libitum fuerit. Quocumque enim oculos verteritis, occurret quod dico, vel potius quod taceo. Neque hinc istos quos ibi diligitis, accusamus. Non enim nobis displicent, quia tolerant malos; sed quia intolerabiliter mali sunt propter schisma, propter altare contra altare, propter separationem ab haereditate Christi toto orbe diffusa, sicut tanto ante promissa est 17. Violatam pacem, conscissam unitatem, iterata baptismata, exsufflata Sacramenta, quae in sceleratis quoque hominibus sancta sunt, plangimus et lugemus. Quae si parvi pendunt, intueantur exempla quibus demonstratum est quanti haec penderit Deus. Qui fecerunt idolum, usitata gladii morte perempti sunt 18: qui vero schisma facere voluerunt, hiatu terrae principes devorati, et turba consentiens igne consumata est 19. Diversitate poenarum, diversitas agnoscitur meritorum.

Extra Dei familiam esse qui Christi hereditatem expugnet.

9. 25. Traduntur in persecutione sancti Codices, confitentur traditores, et Deo dimittuntur. Non interrogantur innocentes, et ab hominibus temerariis damnantur. Probatur integer certis iudiciis, qui inter absentes damnatos multo vehementius caeteris criminatus est. Iudicium episcoporum ad Imperatorem appellatur: iudex eligitur Imperator; iudicans contemnitur Imperator. Quae tunc acta sint legistis, quae nunc agantur videtis: si de illis in aliquo dubitatis, ista iam cernite. Certe non chartis veteribus, non archivis publicis, non Gestis forensibus aut ecclesiasticis agamus. Maior liber noster orbis terrarum est; in eo lego completum quod in Libro Dei lego promissum: Dominus, inquit, dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 20. Huic haereditati qui non communicat, quoslibet libros teneat, exhaeredatum se esse cognoscat. Hanc haereditatem quisquis expugnat, alienum se esse a familia Dei satis indicat. Certe de traditione divinorum Librorum vertitur quaestio, ubi haereditas ista promissa est. Ille ergo credatur testamentum tradidisse flammis, qui contra voluntatem litigat testatoris. Quid tibi fecit, o pars Donati, quid tibi fecit Ecclesia Corinthiorum? Quod autem de ista dico, de omnibus talibus et tam longe positis intellegi volo. Quid vobis fecerunt, quae nec omnino quid feceritis, nec quos infamaveritis nosse potuerunt? an quia Lucillam Caecilianus in Africa laesit, lucem Christi orbis amisit?

Donatistarum concilium a Lucilia conflatum.

9. 26. Tandem sentiant quod fecerunt: merito certo annorum intervallo in oculos eorum revolutum est opus ipsorum. Quaerite per quam feminam Maximianus, qui dicitur esse Donati propinquus, sese a Primiani communione praeciderit, et quemadmodum congregata episcoporum factione, Primianum damnarit absentem, et adversus eum episcopus ordinatus sit; quemadmodum Maiorinus per Lucillam congregata episcoporum factione Caecilianum damnavit absentem, et contra eum episcopus ordinatus est. An forte quod a caeteris Afris suae communionis episcopis contra factionem Maximiani Primianus purgatus est, valere vultis; et quod a transmarinis unitatis episcopis adversus factionem Maiorini Caecilianus purgatus est, valere non vultis? Rogo, fratres mei, quid magnum peto? quid difficile a vobis intellegi cupio? Multum quidem interest, et incomparabiliter distat vel auctoritate vel numero Africana Ecclesia, si cum caeteris orbis partibus conferatur: et longe minor est, etiamsi unitas hic esset, longe omnino minor est comparata caeteris christianis omnibus gentibus, quam pars Maximiani comparata parti Primiani; peto tamen, et iustum esse arbitror, ut tantum valeat concilium Secundi Tigisitani, quod Lucilla conflavit adversus absentem Caecilianum et apostolicas sedes, totumque orbem Caeciliano communicantem, quantum valet concilium Maximianensium, quod similiter femina nescio quae conflavit adversus absentem Primianum, et caeteram per Africam multitudinem Primiano communicantem. Quid apertius cernitur? quid aequius postulatur?

"Nemo delet de terra Ecclesiam Dei".

9. 27. Videtis haec omnia, et nostis, et gemitis; et tamen videt et Deus quod vos in tam pestifera et sacrilega praecisione nulla res cogit remanere, si pro adipiscendo spiritali regno carnalem superetis affectum, et amicitias hominum quae in iudicio Dei nihil proderunt, pro devitandis sempiternis poenis non timeatis offendere. Ecce ite, consulite; quid contra haec nostra possint respondere cognoscite: si proferunt chartas, proferimus chartas; si falsas nostras esse dicunt, hoc nos de suis dicere non indignentur. Nemo delet de coelo constitutionem Dei, nemo delet de terra Ecclesiam Dei: ille totum orbem promisit, ista totum orbem replevit; et malos habet et bonos, sed nec in terris amittit nisi malos, nec in coelum admittit nisi bonos. Erit autem vobis hic sermo, quem de munere Dei novit ipse, quanta et pacis et vestra dilectione deprompsimus, correctio si velitis, testis vero etsi nolitis.