IN PSALMUM 62

ENARRATIO

Sermo ad plebem

Psalmi Spiritu Sancto inspirante conscripti sunt. Quae antea prophetata legebantur, modo impleta cernuntur.

1. Propter eos qui forte rudes sunt adhuc ad nomen Christi, quia undique colligit qui pro omnibus dedit sanguinem suum, dicendum est paucis quod et illi libenter audiant qui noverunt, et discant qui non noverunt. Psalmi isti quos cantamus, antequam Dominus noster Iesus Christus natus esset ex virgine Maria, Spiritu Dei dictante dicti et conscripti sunt. Fuit enim David rex in Iudaeorum gente; quae gens una colebat Deum unum, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in ipsis sunt, sive quae videntur, sive quae non videntur. Caeterae autem gentes, aut idola colebant quae manibus suis fecerant, aut creaturam Dei, non ipsum Creatorem, id est, aut solem, aut lunam, aut stellas, aut mare, aut montes, aut arbores. Haec enim omnia Deus fecit; et laudari se vult in illis, non illa coli pro se. Ergo in ipsa gente Iudaeorum David rex fuit, de cuius semine natus est Dominus noster Iesus Christus 1 ex Maria virgine; quia de illo ducebat genus virgo Maria quae peperit Christum 2: et dicti sunt isti Psalmi, et prophetabatur in eis Christus venturus post multos annos: et dicebatur ab illis Prophetis, qui fuerunt antequam Dominus noster Iesus Christus de Maria virgine nasceretur, quidquid futurum erat temporibus nostris; quod modo legimus, et videmus: et multum gaudemus quia spes nostra praedicta est a sanctis, qui illud non videbant impletum, sed in spiritu futurum videbant: et nos modo legimus et audimus a lectoribus; disputamus illa; et quomodo sunt in Scripturis, sic ea videmus impleri per totum orbem terrarum. Quis inde non gaudeat? Quis non et ea quae nondum venerunt ventura speret, propter illa quae iam tanta impleta sunt? Modo enim, fratres, videtis quia totus mundus, tota terra, omnes gentes, omnes regiones currunt ad nomen Christi, et credunt in Christum. Certe videtis hoc, quomodo ubique evertantur vanitates Paganorum; videtis hoc, manifestum est vobis. Numquid et hoc de libro vobis legimus, et non ante oculos vestros fit? Hoc ergo totum quod videtis ante oculos vestros fieri, scriptum est ante immensa volumina annorum per istos quos modo legimus, quando iam ista impleri videmus. Sed quoniam scripta sunt et illa quae nondum venerunt, id est, quia Dominus noster Iesus Christus venturus est ut iudicet, qui primo venit ut iudicaretur; venit enim primo humilis, postea venturus est excelsus; venit ut ostenderet exemplum patientiae, postea venturus est ut pro meritis iudicet omnes, sive bonos, sive malos: quia ergo nondum venit hoc quod speramus, venturum Christum iudicem vivorum et mortuorum, debemus illud credere. Modicum quod restat venturum esse credamus, quando iam videmus tanta quae tunc futura erant, modo compleri. Stultus est enim qui non vult credere pauca quae restant, cum videat tam multa impleta esse, quae tunc non erant quando praedicebantur.

De Christo capite et corpore.

2. Psalmus ergo iste dicitur ex persona Domini nostri Iesu Christi, et capitis et membrorum. Ille enim unus qui natus est de Maria, et passus est, et sepultus est, et resurrexit, et ascendit in coelum, et modo ad dexteram Patris sedet et interpellat pro nobis, caput nostrum est. Si ille caput est, nos membra sumus: tota Ecclesia eius quae ubique diffusa est, corpus ipsius est, cuius est ipse caput. Non solum autem fideles qui modo sunt sed et qui fuerunt ante nos, et qui post nos futuri, sunt usque in finem saeculi, omnes ad corpus eius pertinent; cuius corporis ipse caput est, qui ascendit in coelum 3. Quia ergo iam novimus caput et corpus, ille est caput, nos corpus. Quando audimus vocem ipsius, et ex capite debemus audire, et ex corpore; quia quidquid passus est, in illo et nos passi sumus; quia et nos quod patimur, in nobis et ipse patitur. Quomodo si aliquid patiatur caput, numquid potest dicere manus quia non patitur? aut si aliquid patitur manus, numquid potest caput dicere quia non patitur? aut si aliquid patitur pes, numquid potest caput dicere quia non patitur? Quando aliquid patitur unum membrum nostrum, omnia membra currunt, ut subveniant membro quod patitur. Si ergo ille cum passus est, nos in illo passi sumus, et ille iam ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris; quidquid patitur Ecclesia ipsius in tribulationibus huius saeculi, in tentationibus, in necessitatibus, in angustiis (quia sic illam oportet erudiri, ut igne tamquam aurum purgetur), ipse patitur. Probamus hoc, quia nos in illo passi sumus, dicente Apostolo: Si autem mortui estis cum Christo; quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis4 Item dicit: Quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuaretur corpus peccati 5. Si ergo in illo mortui sumus, in illo etiam resurreximus. Dixit enim ipse Apostolus: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens 6. Si ergo in illo mortui sumus, et in illo resurreximus; et ipse in nobis moritur, et in nobis resurgit (ipse est enim unitas capitis et corporis); non immerito vox ipsius etiam nostra est, et vox nostra etiam ipsius est. Audiamus ergo Psalmum, et in eo Christum loquentem intellegamus.

Vita praesens desertum est, ideoque sititur.

3. [v 1.] Titulum habet iste psalmus: Ipsi David, cum esset in deserto Idumaeae. Per Idumaeae nomen intellegitur saeculum istud. Idumaea enim gens erat quaedam errantium hominum, ubi idola colebantur. Non in bono ponitur Idumaea ista. Si non in bono ponitur, intellegendum est istam vitam, ubi patimur tantos labores et ubi tantis necessitatibus subditi sumus, Idumaeae nomine significari. Et hic est desertum ubi multum sititur, et audituri estis vocem modo sitientis in deserto. Si autem cognoscamus nos sitientes, cognoscemus nos et bibentes. Quia qui sitit in isto saeculo, in futuro saeculo satiabitur, dicente Domino: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur 7. Ergo in hoc saeculo non debemus quasi amare saginam. Hic sitiendum est; alibi saginabimur. Modo autem ut non deficiamus in isto deserto, aspergit nobis rorem verbi sui, et non nos dimittit prorsus arescere, ut non sit de nobis repetitio, sed ut sic sitiamus, ut bibamus. Ut autem bibamus, aliqua gratia eius aspergimur; tamen sitimus. Et quid dicit anima nostra Deo?

Somnus corporis, Dei donum; somnus animae, hominis pernicies.

4. [v 2.] Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Quid est vigilare? Utique non dormire. Quid est dormire? Est somnus animae, est somnus corporis. Somnum corporis omnes debemus habere; quia si non habeatur somnus corporis, deficit homo, deficit ipsum corpus. Non enim potest diu sustinere corpus nostrum fragile animam vigilantem et intentam in actionibus: si diu fuerit intenta anima in actionibus, corpus fragile et terrenum non illam capit, non illam sustinet perpetuo agentem; et deficit, et succumbit. Ideo Deus donavit somnum corpori, quo reparantur membra corporis, ut possint vigilantem animam sustinere. Illud autem cavere debemus, ne ipsa anima nostra dormiat; malus enim est somnus animae. Bonus somnus corporis, quo reparatur valetudo corporis. Somnus autem animae est oblivisci Deum suum. Quaecumque anima oblita fuerit Deum suum, dormit. Ideo dicit Apostolus quibusdam oblitis Deum suum, et tamquam in somno agentibus deliramenta culturae idolorum. Sic sunt enim qui colunt idola, quomodo qui vident in somnis vana: si autem evigilet anima ipsorum, intellegit a quo facta est, et non colit quod ipsa fecit. Dicit ergo quibusdam Apostolus: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus 8. Numquid corpore dormientem excitabat Apostolus? Sed excitabat animam dormientem, quando ad hoc eam excitabat ut illuminaretur a Christo. Ergo secundum ipsas vigilias dicit iste: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Non enim vigilares in te, nisi oriretur lux tua, quae te de somno excitaret. Illuminat enim animas Christus, et facit eas vigilare: si autem lumen suum detrahat, obdormiunt. Ideo enim illi dicitur in alio psalmo: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte 9. Aut si ab illo aversae obdormiunt, praesens est illis lumen, et non possunt videre, quia dormiunt. Quomodo et corpore qui dormit inter diem; iam ortus est sol, iam dies calet, et ille tamquam in nocte est, quia non vigilat ut videat iam ortum diem: sic quibusdam iam praesente Christo, iam praedicata veritate, inest adhuc somnus animae. Illis ergo vos, si vigiletis, dicetis quotidie: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus. Vita enim vestra, et mores vestri vigilare debent in Christo, ut sentiant alii, Pagani dormientes, et ad sonitum vigiliarum vestrarum excitentur, et ipsi excutiant somnum, et incipiant in Christo vobiscum dicere: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.

Christianorum coetus, unanimis et Deum sitiens.

5. Sitivit tibi anima mea. Ecce illud desertum Idumaeae. Videte quomodo hic sitit: sed videte quid hic bonum est: Sitivit tibi. Sunt enim qui sitiunt, sed non Deo. Omnis qui sibi vult aliquid praestari, in ardore est desiderii: ipsum desiderium sitis est animae. Et videte quanta desideria sint in cordibus hominum: alius desiderat aurum, alius desiderat argentum, alius desiderat possessiones, alius haereditates, alius amplam pecuniam, alius multa pecora, alius domum magnam, alius uxorem, alius honores, alius filios. Videtis desideria ista, quomodo sunt in cordibus hominum. Ardent omnes homines desiderio; et vix invenitur qui dicat: Sitivit tibi anima mea. Sitiunt enim homines saeculo; et non se intellegunt in deserto esse Idumaeae, ubi debet sitire anima ipsorum Deo. Dicamus ergo nos: Sitivit tibi anima mea; omnes dicamus, quia in concordia Christi omnes una anima sumus: ipsa anima sitiat in Idumaea.

Carne nostrae promissa est resurrectio.

6. Sitivit tibi, inquit, anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea. Parum est quia sitivit anima mea, sitivit et caro mea. Puta si anima sitit Deo, quomodo et caro sitit Deo? Quando enim caro sitit, aquam sitit; quando anima sitit, fontem sapientiae sitit. De ipso fonte inebriabuntur animae nostrae, sicut dicit alius psalmus: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos 10. Sitienda est ergo sapientia, sitienda est iustitia. Non ea satiabimur, non ea implebimur, nisi cum fuerit finita vita ista, et venerimus ad illud quod promisit Deus. Promisit enim Deus aequalitatem Angelorum 11: et modo Angeli non sitiunt quomodo nos, non esuriunt quomodo nos; sed habent saginam veritatis, lucis, immortalis sapientiae. Ideo beati sunt; et de tanta beatitudine, quia in illa sunt civitate Ierusalem coelesti, unde nos modo peregrinamur, attendunt nos peregrinos, et miserantur nos, et iussu Domini auxiliantur nobis, ut ad illam patriam communem aliquando redeamus, et ibi cum illis fonte dominico veritatis et aeternitatis aliquando saturemur. Modo ergo sitiat anima nostra: unde et caro nostra sitit, et hoc multipliciter? Multipliciter tibi, inquit, et caro mea. Quia et carni nostrae promittitur resurrectio. Quomodo animae nostrae promittitur beatitudo, sic et carni nostrae promittitur resurrectio. Resurrectio carnis talis nobis promittitur: audite, et discite, et tenete quae sit spes Christianorum, quare sumus christiani. Non enim ad hoc sumus christiani, ut terrenam nobis felicitatem petamus, quam plerumque habent et latrones et scelerati. Ad aliam felicitatem nos sumus christiani, quam tunc accipiemus, cum vita ista huius saeculi tota transierit. Ergo promittitur nobis et carnis resurrectio; et talis resurrectio carnis nobis promittitur, ut caro quidem ista quam modo portamus, resurgat in fine. Nec incredibile vobis videatur. Si enim Deus fecit nos qui non eramus, magnum illi est reparare qui eramus? Ergo hoc vobis incredibile non videatur, quia quasi putrescere mortuos videtis, et ire in cineres et in pulverem. Aut si incendatur aliquis mortuus, aut si canes dilanient eum, putatis quia inde non erit resurrecturus? Omnia quae discerpuntur et in favillas quasdam putrescunt, integra Deo sunt. In illa enim elementa mundi eunt, unde primo venerunt, quando facti sumus: non illa videmus; sed tamen Deus unde scit producet illa, quia et antequam essemus, unde sciebat nos produxit. Talis ergo resurrectio carnis nobis promittitur, ut quamvis ipsa sit caro quam modo portamus, quae resurrectura est, tamen non habeat corruptionem quam modo habet. Modo enim ex corruptione fragilitatis, si non manducemus, deficimus et esurimus; si non bibamus, deficimus et sitimus; si diu vigilemus, deficimus et dormimus: si diu dormiamus, deficimus; ideo vigilamus: si diu manducemus et bibamus; quamvis propter refectionem manducemus et bibamus, ipsa diuturna refectio defectio est: si diu stemus, fatigamur: ideo sedemus: et si diu sedeamus, et ibi fatigamur, et ideo surgimus. Deinde videte quia nullus est carnis nostrae status: quoniam infantia avolat in pueritiam; et quaeris infantiam, et non est infantia, quia iam pro infantia pueritia est: iterum et ipsa migrat in adolescentiam; quaeris pueritiam, et non invenis: adolescens fit iuvenis; quaeris adolescentem, et non est: iuvenis fit senex; quaeris iuvenem, et non invenis: et senex moritur; quaeris senem, et non invenis. Non stat ergo aetas nostra: ubique fatigatio est, ubique lassitudo, ubique corruptio. Attendentes qualem nobis spem resurrectionis promittat Deus, in istis omnibus multiplicibus defectionibus nostris sitimus illam incorruptionem; et sic caro nostra multipliciter sitit Deo. In ista Idumaea, in isto deserto, quam multipliciter laborat, tam multipliciter sitit; quam multipliciter fatigatur, tam multipliciter sitit illam infatigabilem incorruptionem.

Deum anima et corpore sitiamus.

7. Quamquam, fratres mei, boni christiani et fidelis etiam in hoc saeculo caro Deo sitit: quia si opus est carni pane, si opus est aqua, si opus est vino, si opus est nummo, si opus est iumento carni huic, a Deo petere debet, non a daemoniis, et idolis, et a nescio quibus potestatibus huius saeculi. Sunt enim qui, quando famem patiuntur in isto saeculo, dimittunt Deum, et rogant Mercurium, aut rogant Iovem ut det illis, aut quam dicunt Coelestem, aut aliqua daemonia similia: non Deo sitit caro ipsorum. Qui autem Deo sitiunt, undique debent sitire, et anima, et carne: quia et animae Deus dat panem suum, id est verbum veritatis; et carni Deus dat quae necessaria sunt, quia Deus fecit et animam et carnem. Propter carnem tuam rogas daemonia: numquid animam Deus fecit, et carnem tuam daemonia fecerunt? Qui fecit animam, ipse fecit et carnem: qui fecit ambas res, ipse pascit ambas res. Utrumque nostrum Deo sitiat, et ex labore multiplici simpliciter satietur.

Saeculum hoc horridum est desertum.

8. [v 3.] Ubi autem sitit anima nostra, et multipliciter caro nostra, non cuicumque, sed tibi, Domine, id est Deo nostro; ubi sitit? In terra deserta, et sine via, et sine aqua. Saeculum istud diximus; ipsa est Idumaea, hoc est desertum Idumaeae, unde titulum Psalmus accepit. In terra deserta. Parum est, deserta, ubi nullus hominum habitat; insuper, et sine via, et sine aqua. Utinam vel viam haberet ipsum desertum! utinam illuc homo incurrens, vel nosset qua inde exiret! Non videt hominem ad solatium, non videt viam qua careat deserto. Ergo ibi divertit. Utinam esset vel aqua, unde reficeretur, qui inde non potest exire! Malum desertum, horribile et timendum! et tamen Deus misertus est nostri, et fecit nobis viam in deserto, ipsum Dominum nostrum Iesum Christum 12; et fecit nobis consolationem in deserto, mittendo ad nos praedicatores verbi sui; et dedit nobis aquam in deserto, implens Spiritu sancto praedicatores suos, ut fieret in eis fons aquae salientis in vitam aeternam 13. Et ecce habemus hic omnia; sed non sunt de deserto. Ergo proprietatem deserti prius commendavit Psalmus, ut et tu cum audisses in quo malo esses, si quas hic habere posses consolationes, vel sociorum, vel viae, vel aquae, non tribueres deserto, sed illi qui te visitare dignatus est in deserto.

Ideo vidisti me, ut ego viderem Te.

9. Sic in sancto apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Primo sitivit anima mea, et caro mea multipliciter tibi in deserto, et in terra sine via, et sine aqua; et sic in sancto apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Nisi quis primo sitiat in isto deserto, id est malo in quo est, nunquam pervenit ad bonum quod est Deus. Apparui autem tibi, inquit, in sancto. Iam in sancto est magna consolatio. Apparui tibi, quid est? Ut videres me: et ideo vidisti me ut viderem te. Apparui tibi, ut viderem. Non dixit. Apparui tibi, ut videres; sed: Apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Unde et Apostolus: Nunc autem, inquit, cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo 14. Prius enim apparuistis Deo, ut possit vobis apparere Deus. Ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Revera in isto deserto, id est in ista eremo, si tamquam ab eremo exigat homo quod sibi saluti est, nunquam videbit potentiam Domini, et gloriam Domini; sed remanebit siti moriturus; nec viam inveniet, nec consolationem, nec aquam per quam duret in eremo. Cum autem erexerit se ad Deum, ut dicat illi ex medullis omnibus: Sitivit tibi anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea 15; ne forte vel necessaria carnis ab aliis petat et non a Deo, aut non desideret illam resurrectionem carnis quam nobis promittit Deus: cum ergo se erexerit, habebit non parvas consolationes.

Deus in deserto nos solatur, dum parat hereditatem incorruptibilem.

10. Ecce, fratres, quomodo caro nostra quamdiu mortalis est, quamdiu fragilis est, ante illam resurrectionem habet solatia ista quibus vivimus, panem, aquam, fructus, vinum, oleum (ista omnia solatia et subsidia si nos deserant, utique durare non possumus) quamvis nondum receperit caro ista sanitatem illam perfectam, ubi nullam patietur angustiam, nullam indigentiam: sic et anima nostra cum hic est in ista carne, inter tentationes et pericula saeculi huius, adhuc est infirma; habet etiam ipsa solatia verbi, solatia orationis, solatia disputationis: sic sunt ista animae nostrae, quomodo illa carnis nostrae. Cum autem resurrexerit caro nostra, ut iam istis non indigeamus, habebit locum quemdam et statum incorruptionis suae: sic et anima nostra habebit cibum suum, ipsum Verbum Dei, per quod facta sunt omnia 16. Tamen gratias Deo, qui modo in hac eremo non nos deserit; sive dando nobis quod necessarium est carni, sive dando nobis quod animae necessarium est: et quando nos aliquibus necessitatibus erudit, vult ut amplius illum diligamus; ne forte per saginam corrumpamur, et obliviscamur eum. Subtrahit nobis aliquando quae necessaria sunt, et atterit nos; ut sciamus quia Pater et Dominus est, non solum blandiens, sed et flagellans. Praeparat enim nos cuidam haereditati incorruptibili et magnae. Si unam cuppam, aut unam cellam tuam, aut si quid habes in domo tua, cogitas dimittere filio tuo, et ne perdat illud, erudis eum, et flagellis eum ad disciplinam corrigis, ne perdat nihil tuum, quod et ipse hic dimissurus est, sicut et tu; non vis ut nos erudiat Pater noster in flagellis etiam necessitatum aut tribulationum, qui nobis talem haereditatem daturus est, quae transire non possit? Haereditatem enim nobis dabit seipsum Deus, ut ipsum possideamus, et ab ipso possideamur in aeternum.

Propter nimiam caritatem suam, misit Deus Filium suum in mundum.

11. Ergo in sancto appareamus Deo, ut appareat nobis; appareamus illi in sancto desiderio, ut appareat nobis in potentia et gloria Filii Dei. Multis enim non apparuit; sint in sancto, ut appareat et illis. Nam multi putant illum tantummodo hominem fuisse, quia praedicatur natus ex homine, crucifixus et mortuus, ambulasse in terra, manducasse et bibisse, et caetera egisse, quae sunt humana: et putant illum talem fuisse, quales sunt caeteri homines. Audistis autem modo cum Evangelium legeretur, quomodo commendavit maiestatem suam: Ego et Pater unum sumus 17. Ecce quanta maiestas, et quanta aequalitas Patris descendit ad carnem propter infirmitatem nostram! Ecce quantum dilecti sumus, antequam Deum diligeremus! Si antequam Deum diligeremus, tantum ab illo dilecti sumus, ut aequalem sibi Filium suum hominem faceret propter nos; quid nobis servat iam diligentibus se? Ergo multi nescio quid minimum putant apparuisse in terra Filium Dei; quia non sunt in sancto, non eis apparet potentia ipsius, et gloria ipsius: id est, quia nondum sanctificatum habent cor, unde intellegant eminentiam virtutis illius, et gratias agant Deo quia propter ipsos tantus quo venit, ad quam nativitatem, ad quam passionem; non possunt videre gloriam ipsius et potentiam ipsius.

Dono tuo Te laudo et per misericordiam tuam.

12. [v 4.] Quoniam melior est misericordia tua super vitas. Multae sunt vitae humanae; sed Deus unam vitam promittit; et non illam dat nobis quasi propter merita nostra, sed propter misericordiam suam. Quid enim boni egimus, ut illud mereremur? aut quae bona facta nostra praecesserunt, ut Deus nobis gratiam suam daret? Numquid invenit iustitias quas coronaret, et non delicta quae donaret? Utique delicta quae donavit si punire vellet, non esset iniustum. Quid enim tam iustum, quam ut puniatur peccator? Cum iustum sit ut puniatur peccator, pertinuit ad misericordiam ipsius non punire peccatorem, sed iustificare, et de peccatore facere iustum, et de impio facere pium. Ergo misericordia ipsius melior super vitas. Quas vitas? Quas sibi homines elegerunt. Alius elegit sibi vitam negotiandi, alius vitam rusticandi, alius vitam fenerandi, alius vitam militandi; alius illam, alius illam. Diversae sunt vitae, sed melior est misericordia tua super vitas nostras. Melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. Unam vitam donas, quae praeponatur omnibus nostris, quascumque in mundo eligere potuerimus. Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. Non te laudarent labia mea, nisi me praecederet misericordia tua. Dono tuo te laudo, per misericordiam tuam te laudo. Non enim ego possem laudare Deum, nisi mihi donaret laudare se posse. Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

Ab oratione et bonis operibus numquam cessemus.

13. [v 5.] Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Sic benedicam te in vita mea: iam in vita mea quam mihi donasti; non in illa quam ego elegi secundum mundum cum caeteris, inter multas vitas, sed quam dedisti mihi per misericordiam tuam, ut te laudarem. Sic benedicam te in vita mea. Quid est, sic? Ut misericordiae tuae tribuam vitam meam in qua te laudo; non meritis meis. Et in nomine tuo levabo manus meas. Leva ergo manus in oratione. Levavit pro nobis Dominus noster manus in cruce, et extensae sunt manus eius pro nobis. Ideo extensae sunt manus eius in cruce, ut manus nostrae extendantur in bona opera; quia crux ipsius misericordiam nobis praebuit. Ecce levavit ille manus, et obtulit pro nobis sacrificium Deo seipsum, et per illud sacrificium deleta sunt omnia peccata nostra. Levemus et nos manus nostras ad Deum in prece; et non confundentur manus nostrae levatae ad Deum, si exerceantur in bonis operibus. Quid enim facit qui levat manus? Unde praeceptum est ut levatis manibus oremus ad Deum? Apostolus enim dicit: Levantes puras manus, sine ira et disceptatione 18. Ut cum levas manus ad Deum, veniant tibi in mentem opera tua. Quia enim manus istae levantur ut impetres quod vis, ipsas manus cogitas in bonis operibus exercere, ne erubescant levari ad Deum. In nomine tuo levabo manus meas. Istae preces nostrae sunt in hac Idumaea, in hoc deserto, in terra sine aqua, et sine via, ubi nobis Christus est via 19; sed non via de hac terra. In nomine tuo levabo manus meas.

Quid in oratione petendum.

14. [v 6.] Et quid dicam, cum levabo manus meas in nomine tuo? quid petam? Eia, fratres, quando levatis manus, quaerite quid petatis; ab Omnipotente enim petitis. Aliquid magnum petite; non qualia petunt qui nondum crediderunt. Videtis qualia dentur et impiis. Petiturus es a Deo tuo pecuniam? Numquid non donat eam et sceleratis qui in illum non credunt? Quid ergo magnum petiturus es quod donat et malis? Sed non tibi displiceat, quia quae donat et malis tam frivola sunt, ut et malis donari digna sint: ne tibi quasi magna videantur quae possunt donari et malis. Dei quidem sunt et omnia dona terrena; sed videte quia quae donat et malis non pro magno habenda sunt. Est aliud quod nobis servat. Cogitemus autem quae donat et malis, et hinc intellegamus quid servet bonis. Quae donat malis videte: donat illis lucem istam; videte quia vident illam boni et mali: pluviam quae descendit super terram; et hinc quanta bona nascuntur! Et malis inde praestatur, et bonis, dicente Evangelio: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos; et pluit super iustos et iniustos 20. Dona ergo ista quae nascuntur, vel de pluvia, vel de sole, a Domino quidem nostro petere debemus, cum sint necessaria; sed non ista sola, quia ista dantur et bonis et malis. Quid ergo debemus petere, quando levamus manus? Quia quomodo potuit dixit illud Psalmus. Quid est quod dixi, quomodo potuit? Quomodo potuit os humanum auribus humanis. Quia per ora humana ista dicta sunt, et per quasdam similitudines dicta sunt, quomodo capere possent omnes infirmi, omnes parvuli. Quid dixit? quid petivit? In nomine, inquit, tuo levabo manus meas. Quid accepturus? Tamquam adipe et pinguedine repleatur anima mea. Putatis aliquam pinguedinem carnis desiderasse animam istam, fratres mei? Non enim hoc pro magno desideravit, ut pingues arietes, ut pingues porci illi mactarentur; aut veniret ad aliquam popinam, ubi inveniret obsonia pinguia, unde saturaretur. Si hoc crediderimus, digni sumus qui ista audiamus. Ergo aliquid spiritale debemus intellegere. Habet quamdam pinguedinem anima nostra. Est quaedam saturitas pinguis sapientiae. Sapientia enim ista animae quae carent, marcescunt; et omnino ita exiles fiunt, ut in omnibus bonis operibus cito deficiant. Quare cito deficiunt in omnibus bonis operibus? Quia non habent pinguedinem saturitatis suae. Audi Apostolum dicentem de pingui anima, praecipientem ut quisque bene operetur. Quid ait? Hilarem datorem diligit Deus 21. Pinguis anima unde esset pinguis, nisi a Domino saturaretur? Et tamen quantumlibet hic sit pinguis, quid erit in illo futuro saeculo, quo nos pascet Deus? Interim in hac peregrinatione, quid erimus tunc nec dici potest. Et fortasse ipsam saturitatem optamus hic, quando levamus manus nostras, ubi pinguedine sic saturabimur, ut omnino omnis indigentia nostra intereat, et nihil desideremus: quia totum praesto nobis erit quidquid hic desideramus, quidquid hic pro magno amamus. Iam patres nostri mortui sunt; Deus autem vivit: non hic potuimus semper habere patres; ibi autem semper habebimus vivum unum Patrem, habentes patriam nostram: quaecumque terrena est, semper ibi esse non possumus; et necesse est ut alii nascantur, et ad hoc nascantur filii civium illorum ut excludant inde parentes suos. Ad hoc enim nascitur puer, ut dicat maiori: Quid hic agis? Necesse est ut qui succedunt, et qui nascuntur, excludant eos qui se praecesserunt. Ibi omnes pariter vivemus; non ibi erit successor quia nullus decessor. Qualis illa patria? Sed divitias hic amas? Ipse Deus tibi erit divitiae tuae. Sed amas fontem bonum? Quid praeclarius illa sapientia? quid lucidius? Quidquid hic potest amari, pro omnibus tibi erit qui fecit omnia. Tamquam adipe et pinguedine repleatur anima mea; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. In hac eremo, in nomine tuo levabo manus meas: impleatur anima mea tamquam adipe et pinguedine; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. Modo enim oratio, quamdiu sitis; cum sitis transierit, transit oratio, et succedit laudatio: Et labia exsultationis laudabunt nomen tuum.

Deum semper cogitemus eique dum agimus haereamus.

15. [vv 7.8.] Si memoratus sum tui super stratum meum, in diluculis meditabar in te; quia factus es adiutor meus. Stratum suum quietem suam dicit. Quando aliquis quietus est, memor sit Dei; quando aliquis quietus est, non per quietem dissolvatur et obliviscatur Deum; si memor est Dei quando quietus est, in actionibus suis in Deum meditatur. Diluculum enim dixit actiones, quia omnis homo diluculo incipit aliquid agere. Quid ergo dixit? Si memor fui tui in strato meo, et in diluculis meditabar in te. Si ergo non fui memor in strato meo, et in diluculo non meditabar in te. Qui quando otiosus est non cogitat Deum, in actionibus suis cogitare potest Deum? Qui autem memor eius est quando quietus est, in ipso meditatur cum agit, ne in actione deficiat. Ideo quid adiecit? Et in diluculis meditabar in te; quia factus es adiutor meus. Etenim nisi Deus adiuvet bona opera nostra, impleri a nobis non possunt. Et digna debemus operari; id est tamquam in luce, quando Christo demonstrante operamur. Quicumque operatur mala, in nocte operatur, non in diluculo, Apostolo dicente: Qui inebriantur, nocte inebriantur; et qui dormiunt, nocte dormiunt: nos qui diei sumus, sobrii simus. Hortatur nos ut secundum diem ambulemus honeste: Sicut in die, inquit, honeste ambulemus 22. Et iterum: Vos, inquit, filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum 23. Qui sunt filii noctis, et filii tenebrarum? Qui omnia mala operantur. Usque adeo filii noctis sunt, ut timeant videri quae operantur: et quae publice operantur mala, ideo publice operantur, quia multi illa operantur; quae pauci operantur, in abscondito operantur. Qui autem talia publice operantur, sunt quidem in luce solis, sed in tenebris cordis. Nemo ergo in diluculo operatur, nisi qui in Christo operatur. Sed qui otiosus memor est Christi, in ipso meditatur in omnibus actionibus suis; et est illi adiutor in bono opere, ne per infirmitatem suam deficiat. Si memoratus sum tui super stratum meum, in diluculis meditabar in te; quia factus es adiutor meus.

Magni in Deo esse poterimus si sub illo parvuli esse eligamus.

16. Et in velamento pennarum tuarum exsultabo. Hilaresco in bonis operibus, quia super me est velamen pennarum tuarum. Si me non protegas quia pullus sum, milvus me rapiet. Dicit enim quodam loco ipse Dominus noster ad Ierusalem, quamdam civitatem illam, ubi crucifixus est: Ierusalem, inquit, Ierusalem, quoties volui filios tuos congregare, tamquam gallina pullos suos, et noluisti24 Parvuli sumus: ergo protegat nos Deus sub umbraculo alarum suarum. Quid cum maiores facti fuerimus? Bonum est nobis ut et tunc protegat nos, ut sub illo maiore semper nos pulli simus. Semper enim ille maior est, quantumcumque creverimus. Nemo dicat: Protegat me, cum parvulus sum: quasi aliquando ad tantam magnitudinem possit pervenire, quae sibi sufficiat. Sine protectione Dei nihil es. Semper ab illo protegi velimus: tunc semper in illo magni esse poterimus, si semper sub illo parvuli simus. Et in velamento pennarum tuarum exsultabo.

Deo protegente, inimicos non formidabimus.

17. [v 9.] Agglutinata est anima mea post te. Videte desiderantem, videte sitientem, videte quomodo haeret Deo. Nascatur in vobis iste affectus. Si iam germinat, compluatur, et crescat: perveniat ad tale robur ut et vos dicatis ex toto corde: Agglutinata est anima mea post te. Ubi est ipsum gluten? Ipsum gluten caritas est. Caritatem habe, quo glutine agglutinetur anima tua post Deum. Non cum Deo, sed post Deum; ut ille praecedat, tu sequaris. Qui enim voluerit Deum antecedere, consilio suo vult vivere, et non vult sequi praecepta Dei. Propterea et Petrus repulsus est, quando voluit consilium dare Christo passuro pro nobis. Adhuc enim infirmus erat Petrus, et quanta utilitas esset generis humani in sanguine Christi non noverat: Dominus autem qui venerat redimere nos, et dare pretium pro nobis sanguinem suum, coepit praedicare passionem suam. Expavit Petrus quasi moriturum Dominum, quem volebat hic semper vivere quomodo illum videbat, quia carnalibus oculis deditus, carnali affectu circa Dominum tenebatur; et ait illi: Absit a te, Domine; propitius esto tibi. Et Dominus: Redi post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 25. Quare, quae sunt hominum? Quia antecedere me vis, redi post me, ut sequaris me: ut iam sequens Christum diceret: Agglutinata est anima mea post te. Merito annectit: Me suscepit dextera tua. Agglutinata est post te anima mea; me suscepit dextera tua. Dixit hoc Christus in nobis: id est, in homine quem gestabat pro nobis, quem offerebat pro nobis, dixit hoc. Dicit hoc et Ecclesia in Christo, dicit in capite suo; quia et ipsa passa est hic persecutiones magnas, et singillatim etiam modo patitur. Quis enim pertinens ad Christum, non variis tentationibus agitatur, et quotidie agit cum illo diabolus et angeli eius, ut pervertatur qualibet cupiditate, qualibet suggestione, aut promissione lucri, vel terrore damni, vel promissione vitae, vel terrore mortis, aut alicuius potentis inimicitiis, aut alicuius potentis amicitiis? Omnibus modis instat diabolus, quemadmodum deiciat; et in persecutionibus vivimus, et habemus perpetuos inimicos, diabolum et angelos eius: sed non timeamus. Sic sunt diabolus et angeli eius, quasi milvi: sub illius gallinae alis sumus, et non nos potest contingere; gallina enim quae nos protegit, fortis est. Infirma est propter nos; sed fortis est in se Dominus noster Iesus Christus, ipsa sapientia Dei. Ergo dicit hoc et Ecclesia: Agglutinata est anima mea post te; me suscepit dextera tua.

Divina ultio in Iudaeos exarsit.

18. [v 10.] Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam. Quid mihi fecerunt qui quaesierunt animam meam perdere? Utinam quaererent animam meam, ut crederent mecum! Sed quaesierunt animam meam ut perderent me. Quid facturi? Non enim rapturi erant gluten, quo adhaesit anima mea post te. Quis enim nos separabit a caritate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an gladius26 Dextera tua suscepit me. Ergo propter illud gluten et propter potentissimam dexteram tuam, in vanum quaesierunt animam meam. Quotquot persecuti sunt, vel persequi cupiunt Ecclesiam, potest de his hoc intellegi: maxime hoc tamen accipiamus de Iudaeis, qui quaesierunt animam Christi perdere, et in ipso capite nostro quod crucifixerunt, et in discipulis eius quos postea persecuti sunt. Quaesierunt animam meam. Introibunt in inferiora terrae. Terram perdere noluerunt, ut crucifigerent Christum: in inferiora terrae ierunt. Quae sunt inferiora terrae? Terrenae cupiditates. Melius est carne ambulare super terram, quam cupiditate ire sub terram. Omnis enim qui contra salutem suam cupit terrena, sub terra est: quia terram sibi praeposuit, terram super se posuit, et se subter fecit. Illi ergo timentes terram perdere, quid dixerunt de Domino Iesu Christo, cum viderent multas turbas ire post illum, quia mirabilia faciebat? Si illum dimiserimus vivum, venient Romani, et tollent nobis et locum, et gentem 27. Timuerunt perdere terram, et ierunt sub terram: accidit eis et quod timuerunt. Nam ideo voluerunt Christum occidere, ne terram perderent; et ideo terram perdiderunt, quia Christum occiderunt. Occiso enim Christo, quia dixerat illis ipse Dominus: Auferetur a vobis regnum, et tradetur genti facienti iustitiam 28, secutae sunt illos magnae calamitates persecutionum. Vicerunt illos imperatores Romani, et reges gentium: exclusi sunt de ipso loco ubi crucifixerunt Christum; et modo locus ille plenus est laudatoribus christianis, nullum Iudaeum habet; caruit inimicis Christi, impletus est laudatoribus Christi. Ecce perdiderunt a Romanis locum, quia Christum occiderunt, qui propterea occiderunt ne locum a Romanis perderent. Ergo, introibunt in ima terrae.

19. [v 11.] Tradentur in manus gladii. Revera sic illis visibiliter contigit; expugnati sunt irruentibus hostibus. Partes vulpium erunt. Vulpes dicit reges saeculi, qui tunc fuerunt quando debellata est Iudaea. Audite, ut noveritis et intellegatis quia ipsos dicit vulpes. Herodem regem ipse Dominus vulpem appellavit: Ite, inquit, et dicite vulpi illi 29. Videte, et attendite, fratres mei: Christum regem habere noluerunt, et partes vulpium facti sunt. Quando enim Pilatus praeses, in Iudaea legatus, occidit Christum ex vocibus Iudaeorum, dixit ipsis Iudaeis: Regem vestrum crucifigam? Quia dicebatur rex Iudaeorum, et verus rex ipse. Et illi repellentes Christum, dixerunt: Nos non habemus regem nisi Caesarem 30. Reiecerunt agnum; elegerunt vulpem; merito partes vulpium facti sunt.

Mundum vicit Christus non milite sed cruce.

20. [v 12.] Rex vero: ideo ita positum est quia illi vulpem elegerunt, regem vero noluerunt. Rex vero: id est verus rex, cui titulus inscriptus est, quando passus est. Nam Pilatus hunc titulum super caput eius inscriptum posuit, Rex Iudaeorum, hebraea lingua, graeca, et latina: ut omnes qui transirent legerent gloriam regis, et ignominiam ipsorum Iudaeorum, qui reicientes verum regem, elegerunt vulpem Caesarem. Rex vero laetabitur in Deo. Illi facti sunt partes vulpium: Rex vero laetabitur in Deo. Quem sibi visi sunt quasi superasse cum crucifigerent, tunc crucifixus fudit pretium quo emit orbem terrarum. Rex vero laetabitur in Deo: laudabitur omnis qui iurat in ipso. Quare, laudabitur omnis qui iurat in ipso? Quia sibi elegit Christum, non vulpem; quia quando illi Iudaei insultaverunt, tunc dedit ille unde redimeremur. Ad ipsum ergo pertinemus qui nos redemit, qui pro nobis mundum vicit, non armato milite, sed irrisa cruce. Rex vero laetabitur in Deo: laudabitur omnis qui iurat in ipso. Quis iurat in eo? Qui pollicetur ei vitam suam, qui vovet illi et reddit, qui fit christianus: hoc est quod ait: Laudabitur omnis qui iurat in ipso. Quoniam oppilatum est os loquentium iniqua. Quanta iniqua locuti sunt Iudaei? Quanta mala dixerunt, non solum Iudaei, sed et omnes qui propter idola Christianos persecuti sunt? Quando saeviebant in Christianos, putabant quod possent finire Christianos: cum putabant quod possent finire, Christiani creverunt, et ipsi finiti sunt. Oppilatum est os loquentium iniqua. Nemo audet modo publice loqui contra Christum: iam omnes timent Christum: Quoniam oppilatum est os loquentium iniqua. Quando in infirmitate Agnus erat, etiam vulpes audebant contra Agnum. Vicit Leo de tribu Iuda 31, et siluerunt vulpes: Quoniam oppilatum est eos loquentium iniqua.