SERMO 169

 

DE VERBIS APOSTOLI PAULI (PHIL 3, 3-16):
NON ENIM SUMUS CIRCUMCISIO,
QUI SPIRITUI
DEI SERVIMUS ", ETC.
CONTRA PELAGIANOS

 

Spiritu Deo servire, quid sit.

1. 1. Ad apostolicam lectionem aures et animum intendat Sanctitas vestra, adiuvando nos affectu vestro apud Dominum Deum nostrum, ut ea quae ille nobis revelare dignatur, ad vos apte atque salubriter proferre possimus. Ergo cum legeretur, audistis dicentem apostolum Paulum: Nos enim sumus circumcisio, qui spiritui Dei servimus 1. Scio plerosque codices habere: Qui spiritu Deo servimus. Quantum autem inspicere potuimus, plures Graeci hoc habent: Qui spiritui Dei servimus. Sed non ibi quaestio est. Manifestum est enim utrumque, et congruum regulae veritatis, quia et spiritui Dei servimus, et non carne, sed spiritu Deo servimus. Carne enim servit Deo, qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro ad bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo; quia carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo. Spiritus enim regit, caro regitur; nec spiritus bene regit, si non regatur.

Circumcisio et iustitia quomodo nos sumus. Iustitia nostra ex Dei dono.

1. 2. Cum ergo ait: Nos sumus circumcisio; videte quid voluerit intellegi in illa circumcisione, quae in umbra data est significante, quae remota est luce veniente. Cur autem non dixerit: Nos habemus circumcisionem; sed: Nos sumus circumcisio; sic accipite hoc voluisse Apostolum dicere: Nos sumus iustitia. Circumcisio enim iustitia est. Magis autem commendat quod dicit dicendo nos esse iustitiam, quam dicendo nos esse iustos; ita tamen ut cum iustitiam dicit esse, iustos intellegamus. Non enim sumus illa incommutabilis iustitia, cuius participes facti sumus; sed quemadmodum dicitur: Magna ibi iuventus est, pro multis iuvenibus; sic dicitur iustitia, ut intellegantur iusti. Audite hoc ipsum evidentius, eodem dicente Apostolo: Ut nos, inquit, simus iustitia Dei in ipso 2. Nos simus iustitia, non nostra, sed Dei; ab illo accepta, non a nobis assumpta; impertita, non usurpata; donata, non rapta. Cuidam enim rapina erat esse aequalis Deo; et quoniam quaesivit rapinam, invenit ruinam. Dominus autem noster Iesus Christus, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 3. Cui enim aequalitas Dei natura erat, rapina non erat. Sed tamen semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, ut nos essemus iustitia Dei in ipso 4. Si enim ille paupertatem vitaret, nos paupertate non careremus. Pauper enim ille factus est, cum dives esset; ut illius paupertate, sicut scriptum est, nos ditaremur 5. Divitiae illius quid nos facturae sunt, cuius paupertas nos divites facit? Apostolus ergo non tibi negavit circumcisionem, sed exposuit; lucem praetendit, umbram removit.

Circumcisio spiritalis gloriantium in Christo. Circumcisio quare octavo die fiebat. Dominicus dies.

2. 3. Nos sumus, inquit, circumcisio, qui spiritu Deo servimus, et gloriamur in Christo Iesu, et non in carne fidentes 6. Respexit quosdam in carne fidentes; ipsi erant qui de carnis circumcisione gloriabantur. De quibus alio loco dicit: Quorum Deus venter est, et gloria in pudendis eorum 7. Intellege tu circumcisionem, et esto circumcisio; intellege, et esto: Intellectus enim bonus, sed omnibus qui faciunt eum 8. Non utique frustra octavo die iussus est infans circumcidi 9, nisi quia petra, qua circumcidimur, Christus erat. Cultellis enim petrinis circumcisus est populus 10: Petra autem erat Christus 11. Quare ergo octavo die? Quia in hebdomadibus idem primus qui octavus. Completis enim septem diebus, reditur ad primum. Finitur septimus, Dominus sepultus; reditur ad primum, Dominus resuscitatus. Domini enim resuscitatio promisit nobis aeternum diem et consecravit nobis Dominicum diem. Qui vocatur " Dominicus ", ipse videtur proprie ad Dominum pertinere; quia eo die Dominus resurrexit. Reddita est petra, circumcidantur qui volunt dicere: Nos enim sumus circumcisio 12. Traditus est enim propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 13. Iustificatio tua, circumcisio tua, non est a te. Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus 14. Ne forte dicas: Promerui, et ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse, qui non promerereris, nisi accepisses. Gratia praecessit meritum tuum; non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito; emisti, non gratis accepisti. Pro nihilo, inquit, salvos facies eos 15. Quid est: Pro nihilo salvos facies eos? Nihil in eis invenis unde salves, et tamen salvas. Gratis das, gratis salvas. Omnia merita praecedis, ut dona tua consequantur merita mea. Prorsus gratis das, gratis salvas, qui nihil invenis unde salves, et multum invenis unde damnes.

Fidere in carne.

3. 4. Nos ergo, inquit, sumus circumcisio, qui spiritui Dei servimus, et gloriamur in Christo Iesu 16. Qui gloriatur, in Domino glorietur 17. Et non in carne fidentes. Et quid est: Fidere in carne? Audite, inquit. Quamquam ego, inquit, habeam fiduciam, et in carne. Si quis alius in carne putat se habere fiduciam, magis ego 18. Ne arbitremini, inquit, me hoc contemnere quod non habeo. Quid magnum est, si homo abiectus, plebeius, ignobilis, contemnat nobilitatem, et tunc exhibeat veram humilitatem? Quamquam ego, inquit, habeam fiduciam et in carne. Ideo vos, inquit, doceo contemnere, quoniam videtis me habere quod contemnam. Si quis alius in carne putat se habere fiduciam, magis ego.

Paulo causa gloriandi in carne quae fuerit.

3. 5. Et audi in carne fiduciam: Circumcisione octavi diei 19; id est, non proselytus, non advena ad populum Dei, non maior circumcisus, sed a parentibus natus Iudaeus, habeo circumcisionem octavi diei. Ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus 20. Primarii quidam erant, et quasi ad nobilitatem Iudaicam segregati, non contemptibili plebi commixti, qui dicebantur Pharisaei. Nam dicitur hoc verbum, quasi segregationem interpretari, quomodo in latina lingua dicitur " egregius ", quasi a grege separatus. Fuerunt autem Israelitae, id est, ex genere Israel, etiam illi qui separati fuerant a templo. Remansit autem ad templum tribus Iuda, et tribus Beniamin. Tribus Levi in sacerdotibus, tribus Iuda regia, et tribus Beniamin, hoc solum remansit ad Ierusalem et ad templum Dei, quando facta est separatio illa in servo Salomonis 21. Non ergo leviter accipiatis quod ait: de tribu Beniamin; inhaerens Iudae, non recedens a templo. Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam 22. Inter merita sua commemorat quod fuerit persecutor: secundum aemulationem, inquit. Quam aemulationem? Non eram, inquit, piger Iudaeus; quidquid erat quod Legi meae adversarium videretur, impatienter ferebam, acriter insequebar. Haec apud Iudaeos nobilitas; sed apud Christum quaeritur humilitas. Ideo ibi iste Saulus, hic Paulus. Saulus a Saule nomen derivatur. Qui fuerit Saul, nostis; ipsius electa est statura proceris. Sic eum describit Scriptura, quod supereminens esset omnibus, quando electus est ut ungeretur in regem 23. Non fuit sic Paulus, sed factus Paulus. Paulus enim parvus, ideo Paulus modicus. Ergo: Secundum aemulationem, inquit, persequens Ecclesiam 24. Hinc intellegant homines, qualis apud Iudaeos fuerim, qui Christi Ecclesiam persequebar aemulatione traditionum paternarum.

Ambulare in lege sine querela.

4. 6. Addit: Secundum iustitiam quae est in lege, qua fuerim sine querela 25. Novit Caritas vestra, dictos esse sine querela ambulasse in omnibus iustificationibus Domini Zachariam et Elizabeth. In omnibus, inquit Scriptura, iustificationibus Domini ambulantes sine querela 26. Ecce hoc erat et Paulus noster, quando Saulus erat. In lege sine querela ambulabat; et quod in eo fuit sine querela, hoc de illo faciebat magnam querelam. Quid ergo putamus, fratres, esse sine querela secundum iustitiam, quae in lege est, malum est? Si malum est, secundum iustitiam quae in lege est, esse sine querela; ergo aliquid mali est lex? Sed habemus eumdem Apostolum dicentem: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum 27. Si lex sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum; secundum iustitiam quae est ex lege sancta, conversari sine querela, quomodo potest non esse bonum? quomodo potest non esse sanctum? An forte sanctum est? Audiamus ipsum Apostolum; videte quid dicat: Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi 28. Damna sua dicit, et inter damna sua computat, quod in iustitia, quae est in lege, fuerit sine querela. Verumtamen, inquit, et arbitror omnia damna esse propter eminentem scientiam Christi Iesu Domini nostri 29. Attendo, inquit, laudes meas, comparo eminentiae Domini nostri Iesu Christi. Illud sitio, hoc contemno. Parum est hoc: Propter quem arbitror, inquit, omnia non solum detrimenta esse, verum et stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem 30.

Iustitia ex lege cur a Christo removeat.

5. 7. Quaestio maior exorta est, o Paule! Si secundum iustitiam, quae in lege est, versabaris sine querela, et hoc in detrimentis tuis, in damnis, in stercoribus computas, ut Christum lucrifacias, ergo iustitia illa a Christo prohibebat? Obsecro te, expone hoc paululum. Deo potius dicamus, ut illuminet et nos, a quo ipse illiminatus est, qui Epistolam istam scripsit nobis, non atramento, sed Spiritu Dei vivi. Videtis, carissimi, quam sit arduum, quam difficile intellegere hoc; cum constet legem sanctam esse, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum; constetque omnino inter fideles catholicos; ita ut nemo dissentiat, nisi qui non vult esse catholicus, hanc legem non datam nisi a Domino Deo nostro; secundum istam iustitiam, quae in lege est, conversari sine querela, impedimentum fuisse Apostolo, ne veniret ad Christum; nec eum venisse ad Christum, nisi hoc quod fuit secundum iustitiam, quae in lege est, sine querela, inter damna et detrimenta et stercora computasset. Sequamur ergo, et accedamus aliquantum, ne forte in ipsis verbis Apostoli elucescat nobis aliquid, unde ista removeatur et solvatur obscuritas. Detrimenta, inquit, credidi haec omnia, et stercora existimavi, ut Christum lucrifaciam 31. Intendite, obsecro. Damna, detrimenta, stercora ista existimavi, in quibus etiam illud commemoro, quod fuerim sine querela secundum iustitiam, quae in lege est. Existimavi ergo haec omnia detrimenta et stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam iustitiam quae ex lege est. Qui praevenistis intellectu expositionem, arbitramini vos tamquam veloces in via cum tardioribus ambulare. Celeritas aliquantum reprimatur, ne comes tardior deseratur. Ut Christum, inquit, lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam iustitiam, quae ex lege est. Si meam dixerat, quare addidit ex lege? Si enim ex lege est, quomodo tua est? Numquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit, Deus legem imposuit, Deus legi suae te obtemperare praecepit. Lex si non te doceret quemadmodum vivere deberes, quomodo posses habere iustitiam sine querela secundum legem? si secundum legem habes, quomodo dicis: Non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est a Deo 32?

Solutionem quaestionis aggreditur. Iustitia ex lege, cum legi timore obeditur. timore poenae concupiscentia non tollitur. Iustitiae delectatio donum Dei.

6. 8. Iam ergo dicam ut potero; revelet melius qui vos possidet, donet et intellectum et affectum. Donabit enim effectum, si donabit affectum. Hoc est enim quod volo dicere; lege Dei proposita, ipsa enim dixit: Non concupisces 33; lege ergo Dei proposita, exceptis illis carnalibus sacramentis, quae fuerunt umbrae futurorum; lege Dei proposita quisquis timuerit, et suis viribus eam implere se posse putaverit, et fecerit quod lex iubet, non amando iustitiam, sed timendo poenam; fuit quidem secundum iustitiam, quae ex lege est, homo sine querela; non furatur, non adulterat, non dicit falsum testimonium, non facit homicidium, non concupiscit rem proximi sui; potest hoc, potest fortassis; unde? Timore poenae. Quamquam qui timore poenae non concupiscit, puto quia concupiscit. Terrore ingenti armorum atque telorum, et circumdantis forsitan multitudinis vel obviam euntis, etiam leo revocatur a praeda; et tamen leo venit, leo redit; praedam non rapuit, non malitiam posuit. Si talis es, adhuc iustitia est, qua iustitia tibi consulis ne torquearis. Quid magnum est, poenam timere? Quis eam non timet? Quis latro, quis sceleratus, quis nefarius? Sed hoc interest inter timorem tuum timoremque latronis, quod latro timet leges hominum, et ideo facit latrocinium, quia sperat se fallere leges hominum; tu autem leges eius times, eius poenam times, quem fallere non potes. Nam si fallere posses, quid non fecisses? Ergo et concupiscentiam tuam malam non amor tollit, sed timor premit. Ad ovile lupus; latratu canum non amor tollit, sed timor premit. Ad ovile venit lupus; latratu canum et clamore pastorum ab ovili reversus est lupus; ipse tamen semper est lupus. In ovem vertatur. Facit enim et hoc Dominus; sed ipsa est iustitia eius, non tua. Nam quamdiu habes tuam, potes timere poenam, non amare iustitiam.

Iustitiae delectatio donum Dei.

7. 8. Ergo, fratres mei, habet delicias suas iniquitas, et iustitia non habet? Delectat malum, et non delectat bonum? Delectat omnino; sed: Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum 34. Ille nisi prior det suavitatem, terra nostra non habebit nisi sterilitatem. Hanc ergo iustitiam concupivit Apostolus, delectatus est; memor fuit Dei, et delectatus est 35; concupivit anima eius, et aestuavit in atria Domini; et viluerunt omnia quae pro magno habebat, facta sunt damna, detrimenta, stercora.

Saulus Ecclesiae persecutor, quia iustitiam suam constituens.

7. 9. Hinc enim erat et illud, quod Ecclesiam persequebatur, secundum aemulationem paternarum traditionum 36; inde erat, quia suam iustitiam constituebat, non iustitiam Dei quaerebat. Videte enim, qua inde persequebatur Ecclesiam. Quid ergo dicemus? ait alio loco ipse Apostolus: Quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam 37. Sed quam? Iustitiam autem quae ex fide est. Gentes autem quae non sectabantur iustitiam, quae ex lege est, quasi propriam suam, quae fit de timore poenae, non de amore iustitiae; quia non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam; iustitiam autem quae ex fide est. Israel autem, inquit, persequens legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide 38. Quid est: Quia non ex fide? Non speravit in Deum, non illam petivit a Deo, non credidit in eum qui iustificat impium 39; non fuit similis Publicano oculos in terram deicienti, pectus suum percutienti, et dicenti: Domine, propitius esto mihi peccatori 40. Ergo: Persequens legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Offenderunt enim in lapidem offensionis 41. Ecce unde Saulus persequebatur Ecclesiam. Quando enim persequebatur Ecclesiam, in lapidem offensionis offendebat. Christus humilis in terra iacebat; in caelis quidem et ipse erat, levata illa carne sua a mortuis resuscitata; sed nisi et in terra Christus iaceret, non ipse Saulo clamaret: Quid me persequeris42 Ergo ille iacebat, quia humilitatem praeferebat; ille offendebat, quia non videbat. Et totum hoc non videre, unde erat? De tumore superbiae. Quid est: De tumore superbiae? Quasi de iustitia sua. Ex lege quidem, sed sua. Quid est: Ex lege? Quia in mandatis legis. Quid est: De sua? Tamquam de viribus suis. Amor deerat, amor iustitiae, amor caritatis Christi. Et unde illi amor? Solus illum possidebat timor, sed caritati venturae locum in corde servabat. Cum saeviret erectus, iactabundus, glorians apud ipsos Iudaeos quod secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur Ecclesiam; cum sibi videretur excelsus, audivit desuper vocem Domini nostri Iesu Christi, iam in caelo sedentis, et adhuc humilitatem commendantis: Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calces mittere 43. Possem te dimittere; tu enim vexareris punctionibus meis, non ego frangerer calcibus tuis; sed non te dimitto. Saevis, et misereor. Quid me persequeris? Non enim timeo te, ne iterum crucifigas me; sed volo agnoscas me, ne occidas non me, sed te.

Iustitiam suam horret Paulus, ut habeat iustitiam a Deo.

8. 10. Horruit ergo Apostolus, percussus et prostratus, erectus et instructus. Factum enim est in illo: Ego percutiam, et ego sanabo 44. Non enim ait: Sanabo, et percutiam; sed: Percutiam, et sanabo. Percutiam te, et dabo tibi me. Sic prostratus horruit iustitiam suam, in qua erat certe sine querela, laudabilis, magnus, quasi gloriosus apud Iudaeos; detrimenta existimavit, damna credidit, stercora deputavit, ut inveniretur in illo non habens suam iustitiam, quae ex lege est; sed eam quae per fidem est Christi, quae est, inquit, ex Deo 45. Illi autem qui offenderunt in lapidem offensionis, quid de illis dicit ipse Apostolus? Quia non, inquit, ex fide, sed tamquam ex operibus. Quia ipsi quasi sua iustitia offenderunt in lapidem offensionis; sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali; et qui crediderit in eum, non confundetur 46. Qui enim crediderit in eum, non habebit suam iustitiam, quae ex lege est, quamvis sit bona lex; sed implebit ipsam legem, non sua iustitia, sed data ex Deo. Ita enim non confundetur. Caritas enim est legis plenitudo 47. Et unde ista caritas diffusa est in cordibus nostris? Non utique a nobis, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 48. Offenderunt ergo illi in lapidem offensionis, et petram scandali. Et ait de illis: Fratres, bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum pro illis in salutem 49. Deprecatur Apostolus pro non credentibus, ut credant; pro aversis, ut convertantur. Videtis quia nec ipsa conversio sine Dei adiutorio. Deprecatio, inquit, ad Deum pro illis ad salutem. Testimonium enim perhibeo, quia zelum Dei habent 50. Sic habebat et ipse; zelum Dei habebat. Sed quomodo ipse habebat? Quomodo illi habebant: Sed non secundum scientiam. Quid est hoc: Non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere 51. Unde iste correctus inquit: Non habens meam iustitiam. Illi volunt suam constituere, adhuc eos delectat in stercore iacere. Ego non habeo meam iustitiam, sed eam quae est per fidem Christi, iustitiam ex Deo; iustitiam, inquam, ex Deo, qui iustificat impium.

Iustitia nobis vera non est nisi ex gratia.

9. 11. Tolle te, tolle, inquam, te a te, impedis te; si tu te aedificas, ruinam aedificas. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam 52. Noli ergo velle habere iustitiam tuam. Certe ex lege est, nempe ex lege est; certe Deus dedit legem, et quia iustitia ex lege est, non sit tua. Apostolus Paulus loquitur; mihi amantes iustitiam suam non calumnientur. Ecce ubi illum habes: Aperi, lege, audi, vide. Tuam iustitiam noli habere; stercora illam deputat Apostolus, quamvis sit ex lege, tamen quia suam. Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 53. Noli putare quia Christianus vocaris, ideo te non posse offendere in lapidem offensionis. Cuius gratiae derogas, in ipsum offendis. Minus est offendere Christum in cruce pendentem, quam in caelo sedentem. Iustitia sit, sed ex gratia sit, a Deo tibi sit; non tua sit. Sacerdotes tui, inquit, induantur iustitiam 54. Vestis accipitur, non cum capillis nascitur; pecora de suo vestiuntur. Hanc praedicat apostolus Paulus: A Deo tibi sit. Geme ut impetres, plora ut impetres, crede ut impetres. Qui, inquit, invocaverit nomen Domini, salvus erit 55. An putatis sic dictum esse: Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit; quia a febre, aut a peste, aut a podagra, aut aliquo dolore corporis? Non sic, sed salvus erit, iustus erit. Quia: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Exposuit cum dixit: Non veni vocare iustos, sed peccatores 56.

Magnum est cognoscere virtutem resurrectionis Christi. Resurrectio nostra mirabilior.

10. 12. Videte ergo quid sequitur. Et inveniar, inquit, in illo, non habens meam iustitiam, quae ex lege est; quamvis ex lege, tamen meam: sed eam quae est per fidem Christi; quae impetratur a Deo, quae est ex Deo, iustitiam in fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis eius 57. Aliquid magnum est, agnoscere virtutem resurrectionis Christi. Hoc putatis esse magnum, quia carnem suam resuscitavit? Ipsam dixit virtutem resurrectionis eius? Nonne erit etiam nostra in fine saeculi resurrectio? Nonne et nostrum corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem? Nonne quomodo ipse resurrexit a mortuis, et iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 58; sic et nos, mirabilius, ut ita dicam? Nam illius caro non vidit corruptionem, nostra de cinere reparatur. Magnum est quidem, quia praecessit in exemplo, et dedit nobis quid speraremus; sed non hoc est solum illi qui de iustitia loquebatur non sua, sed illa quae ex Deo est, et ibi nominavit virtutem resurrectionis Christi; agnosce ibi iustificationem tuam. Ex illius enim resurrectione iustificamur, tamquam a petra circumcidamur. Propterea inde coepit: Nos sumus circumcisio 59. Unde circumcisio? A petra. Qua petra? Christo. Quomodo? Octavo die. Quomodo resurrexit Dominus dominico die.

Iustificatio nostra ex gratia, non sine nostra voluntate.

11. 13. Hanc ergo, fratres mei, iustificationem et habeamus in quantum habemus, et augeamus in quantum minores sumus, et perficiamus cum illuc venerimus, ubi dicetur: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus60 Sed totum ex Deo; non tamen quasi dormientes, non quasi ut non conemur, non quasi ut non velimus. Sine voluntate tua non erit in te iustitia Dei. Voluntas quidem non est nisi tua, iustitia non est nisi Dei. Esse potest iustitia Dei sine voluntate tua, sed in te esse non potest praeter voluntatem tuam. Demonstratum est quid agere debeas; iussit lex: Non facias illud, non illud; fac hoc atque illud. Demonstratum est tibi, iussum est tibi, apertum est tibi, si tibi est cor, intellexisti quid facias; roga ut facias, si cognoscis virtutem resurrectionis Christi. Traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 61. Quid est: propter iustificationem nostram? Ut iustificet nos, ut iustos faciat nos. Eris opus Dei, non solum quia homo es, sed etiam quia iustus es. Melius est enim iustum esse, quam te hominem esse. Si hominem te fecit Deus, et iustum tu te facis; melius aliquid facis quam fecit Deus. Sed sine te fecit te Deus. Non enim adhibuisti aliquem consensum, ut te faceret Deus. Quomodo consentiebas qui non eras? Qui ergo fecit te sine te, non te iustificat sine te. Ergo fecit nescientem, iustificat volentem. Tamen ipse iustificat, ne sit iustitia tua, ne redeas ad damna, ad detrimenta et stercora, invenire in illo non habens iustitiam tuam, quae ex lege est, sed iustitiam per fidem Christi, quae est ex Deo; iustitiam ex fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis eius, et communicationem passionum eius 62. Et ipsa virtus tua erit; communicatio passionum Christi, virtus tua erit.

Communicatio passionum Christi ex caritate.

11. 14. Quid autem erit: in communicationibus passionum Christi, si caritas non erit? Nonne inveniuntur torti latrones in tanta fortitudine corporum, ut quidam eorum non solum conscios prodere noluerint, sed nec nomina sua confiteri dignati sint; inter cruciatus, inter tormenta, effossis lateribus, et pene perditis membris, manserit animus in obstinatione nequissima? Vide ergo quid amabant. Facere tamen ista sine magno amore non poterant. Sed non sic amator Dei. Deus non amatur, nisi de Deo. Amavit ille nescio quid aliud de carne, sicut homo. Quodlibet amaverit, socios suos amaverit, conscientiam scelerum amaverit, gloriam in facinoribus amaverit; quodlibet amaverit, multum amavit, qui torqueri potuit, deficere non potuit. Si ergo ille non potuit, qui torqueri potuit, deficere non potuit; si ergo ille non potuit tanta perferre sine amore; nec tu poteris communicare Christi passionibus sine amore.

Caritas et dilatatio cordis a Spiritu Sancto.

12. 15. Sed quaero quo amore. Non sit cupiditas, sed sit caritas. Si enim, inquit, tradidero corpus meum ut ardeam, et caritatem non habeam, nihil mihi prodest 63. Ut prosit tibi communicatio passionum Christi, caritas adsit. Unde tibi caritas? O mendicissima infirmitas, unde tibi caritas Dei? Vis ostendo tibi unde sit tibi? Ipsum interroga horrearium dominicum. Si enim in te fuerit caritas Dei, communicabis Christi passionibus et verus eris martyr. In quo caritas coronatur, ipse erit verus martyr. Unde ergo tibi? Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ait ipse Apostolus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis 64. Ergo unde tibi caritas, nisi quia diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 65? Ecce ad quod geme. Contemne spiritum tuum, accipe Spiritum Dei. Non timeat spiritus tuus, ne cum coeperit in te habitare Spiritus Dei, angustias patiatur in corpore tuo. Cum habitare in corpore tuo coeperit Spiritus Dei, non inde excludet spiritum tuum; noli timere. Si divitem aliquem hospitio suscipias, pateris angustias; ubi maneas tu non invenis, ubi illi lectus paretur, ubi coniux, ubi filii, ubi familia. Quid ago, inquis? Quo eo? Quo migrabo? Suscipe divitem Spiritum Dei; dilataberis, non angustaberis. Dilatasti gressus tuos subter me: dicis. Hospiti tuo dicturus es: Dilatasti gressus meos subter me 66. Hospiti tuo dicturus es: Dilatasti gressus meos subter me. Quando non hic eras, angustias patiebar; implesti cellam meam, et non me exclusisti, sed angustiam meam. Cum enim dicit: Caritas Dei diffusa est, ipsa diffusio latitudinem significat. Non ergo timeas angustias, recipe hospitem istum; et non sit hospes quasi de transeuntibus. Non enim habet dare discedendo: Veniens habitet in te, et dedit. Ipsius esto, non te deserat, non inde migret; tene illum omnino, et dic illi: Domine Deus noster, posside nos 67.

Apostolus imperfectum se profitetur.

13. 16. Ergo ad hoc, inquit, habeamus iustitiam, quae ex Deo est, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis eius, et communicationem passionum eius, conformati morti ipsius. Consepulti enim, inquit, sumus cum Christo per Baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus surrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus 68. Morere, ut vivas; sepelire, ut resurgas. Cum enim sepultus fueris, et resurrexeris; tunc verum erit: Sursum cor. Sapuit quod dixi. Numquid iste sermo saperet, nisi esset in vobis interna dulcedo? Conformatus, inquit, morti ipsius, si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. De iustitia loquebatur, iustitia quae est ex fide Christi, iustitia quae a Deo est, et sic cuncta exsecutus est. Et cum iustitiam quaereret dicens: Ut inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed iustitiam quae est ex fide Christi, quae est ex Deo 69; dicit modo: Si quomodo occurram in resurrectionem mortuorum. Quare dixisti: Si quomodo occurram? Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim; sequor autem, si quomodo apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo Iesu. Praevenit me iustitia ipsius, sequatur illum mea. Tunc autem sequetur mea, si non sit mea. Si quomodo occurram in resurrectionem mortuorum. Quare dixisti: Si quo modo occurram? Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim; sequor autem, si quo modo apprehendam, in quo et apprehensus sum in Christo Iesu 70. Praevenit me iustitia ipsius, sequatur illum mea. Tunc autem sequetur mea, si non sit mea. Si quo modo occurram. Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim. Coeperunt mirari, qui hoc audiebant dicentem Apostolum: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim. Quid est quod nondum acceperat? Fidem habebat, virtutem habebat, spem habebat, caritate flagrabat, virtutes operabatur, invictissime praedicabat, omnes persecutiones tolerabat, in omnibus patiens, amans Ecclesiam, sollicitudinem omnium Ecclesiarum corde gestans; quid nondum acceperat? Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim. Quid est quod dicis? Dicis, et miramur; dicis, et stupemus. Novimus enim quid audiamus; quid dicis? Fratres, ait. Quid est quod dicis? Quid dicis? Ego me non arbitror apprehendisse 71. Nolite, inquit, in me falli; plus me ipse novi quam vos. Si nescio quid mihi desit; nescio quid adsit. Ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Unum autem; hoc non me arbitror apprehendisse. Multa habeo, et unum nondum apprehendi. Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid petisti, aut quid requiris? Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Ut quid? Ut contempler delectationem Domini 72. Ipsum est unum, quod se dicebat nondum apprehendisse Apostolus; et quantum illi deerat, in tantum nondum perfectus erat.

Marthae et Mariae officia. Contemplatio.

14. 17. Meministis, fratres mei, evangelicae illius lectionis, ubi duae sorores Dominum susceperunt, Martha et Maria. Certe recolitis: Martha in multo ministerio conversabatur et occupata erat circa curam domus; quippe Dominum hospitio receperat et discipulos eius. Satagebat omni cura religiosissima, ne sancti apud eam ullam paterentur iniuriam. Cum ergo esset occupata circa multum ministerium, Maria soror eius sedebat ad pedes Domini, et verbum eius audiebat. Illa in labore stomachabunda, quod illam videret sedentem, et de suis laboribus nihil curantem, interpellavit Dominum: Placet, inquit, tibi, Domine, quod soror mea deseruit me, et ecce tantum in ministerio laboro? Et Dominus: Martha, Martha, circa multum es occupata. Porro unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea 73. Tu bonam, sed ista meliorem. Tu bonam (bonum est enim conversari in obsequio sanctorum), sed ista meliorem. Denique quod tu elegisti, transit. Ministras esurientibus, ministras sitientibus, ministras lectulos dormituris, praebes domum habitare volentibus; omnia ista transeunt. Erit tempus ubi nemo esuriat, nemo sitiat, nemo dormiat. Ergo cura tua auferetur a te. Maria meliorem elegit partem, quae non auferetur ab ea. Non auferetur; contemplari elegit, verbo vivere elegit. Qualis erit vita de Verbo sine verbo? Modo ista vivebat de Verbo, sed sonante verbo. Erit vita de Verbo, nullo sonante verbo. Ipsum Verbum vita est. Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 74. Ipsa erat una, ut contemplaretur delectationem Domini. Hoc in saeculi huius nocte non possumus. Mane astabo tibi, et contemplabor 75. Ergo: Ego, inquit, me non arbitror apprehendisse. Unum autem 76.

Proficiendum semper in via ad Deum.

15. 18. Quid ergo facio? Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor. Adhuc sequor: ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 77. Adhuc sequor, adhuc proficio, adhuc ambulo, adhuc in via sum, adhuc me extendo, nondum perveni. Ergo si et tu ambulas, si te extendis, si ea quae ventura sunt cogitas; obliviscere praeterita, noli in ea respicere, ne ibi remaneas ubi respexeris. Mementote uxoris Lot 78. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. Dixerat: Non sum perfectus, et dicit: Quotquot perfecti, hoc sapiamus. Ego me non arbitror apprehendisse. Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim; et dicit: Quotquot perfecti, hoc sapiamus. Perfecti, et non perfecti; perfecti viatores, nondum perfecti possessores. Et ut noveritis quod perfectos viatores dicat; qui iam in via ambulant, perfecti viatores sunt; ut scias viatores eum dixisse, non habitatores, non possessores; audi quod sequitur: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. Et si quid aliter sapitis, ne forte subrepat vobis, quia vos aliquid estis. Qui autem se ipsum putat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit 79. Et qui se putat aliquid scire, necdum scit quemadmodum oportet scire 80. Ergo: Et si quid aliter sapitis, quasi parvuli; id quoque vobis Deus revelabit. Verumtamen in quo pervenimus, in eo ambulemus 81. Ut revelet nobis Deus et quod aliter sapimus, in quo pervenimus, non in eo remaneamus, sed in eo ambulemus. Videtis quia viatores sumus. Dicitis: Quid est ambulare? Breviter dico: Proficere; ne forte non intellegatis, et pigrius ambuletis. Proficite, fratres mei, discutite vos semper sine dolo, sine adulatione, sine palpatione. Non enim aliquis est intus tecum, cui erubescas, et iactes te. Est ibi, sed cui placet humilitas, ipse te probet. Proba et te ipsum tu ipse. Semper tibi displiceat quod es, si vis pervenire ad id quod nondum es. Nam ubi tibi placuisti, ibi remansisti. Si autem dixeris: Sufficit; et peristi. Semper adde, semper ambula, semper profice; noli in via remanere, noli retro redire, noli deviare. Remanet, qui non proficit; retro redit, qui ad ea revolvitur unde iam abscesserat; deviat, qui apostatat. Melius it claudus in via, quam cursor praeter viam. Conversi ad Dominum, etc.