LIBER DECIMUS OCTAVUS

Operibus indicas quod Legis ac Prophetarum praecepta et ipse contemnis.

1. FAUSTUS dixit: Non veni Legem solvere, sed adimplere 1. Sed enim hoc, nisi aliud forte significat, a Christo dictum credere, non minus tibi contrarium scias esse, quam mihi. Uterque enim nostrum sub hac opinione christianus est, quia Christum in destructionem Legis ac Prophetarum venisse putavimus. Quod si tu verbo interim fateri non vis, attamen id operibus indicas. Inde enim est quod Legis ac Prophetarum praecepta et ipse contemnis: inde quod Novum Testamentum Iesum condidisse utrique fatemur: quo quid aliud, quam destructionem fatemur Veteris Testamenti? Quae cum ita sint, quomodo Christum illud dixisse credemus, nisi ante nosmetipsos damnemus stultae in praeteritum opinionis, et ad poenitudinem recurramus, obsequamurque Legi de integro ac Prophetis, atque eorum curemus, qualiacumque sint, observare mandata? Quod cum fecerimus, tunc denique vere crediderimus dixisse Iesum quia non venerit Legem solvere, sed adimplere. Nunc autem falsum est, quia nec tu id credis, de quo me solum incusas.

Quid nunc tandem? Placetne ire sub Legem, si eam Christus non tam solvit, sed adimplevit? Sabbatum vero nec ipsum servasse videas.

2. Sed esto, licuerit in praeteritum errasse. Quid nunc tandem? Placetne ire sub Legem, si eam Christus non tam solvit, sed adimplevit? Placet circumcidi, id est, pudendis insignire pudenda, et Deum credere sacramentis talibus delectari? placet suscipere sabbatorum otium, et Saturniacis manus insertare catenis? Placet ad ingluviem Iudaeorum daemonis (neque enim Dei) nunc tauros, nunc arietes, nunc etiam hircos, ut non et homines dicam, cultris sternere: ac propter quod idola sumus exosi, id nunc exercere crudelius sub Prophetis ac Lege? Placet denique feralium ciborum quaedam existimare munda, quaedam in immundis et contaminatis habere, ex quibus inquinatiorem porcinam Lex asserunt et Prophetae? Negabis profecto horum quidquam faciendum nobis volentibus perseverare esse quod sumus: quoniam quidem Christum dicentem audias, dupliciter filium gehennae fieri eum qui fuerit circumcisus 2. Sabbatum vero nec ipsum servasse videas, nec usquam mandasse servandum. De cibis item ipsum asseverantem audias, nullo eorum inquinari hominem, quae in os ingrediuntur, sed ea potius quae de ore procedunt polluere 3. De sacrificiis item frequentem ipsius esse sermonem, Deum misericordiam velle, non sacrificium 4. Haec igitur si ita sunt, ubi illud erit, non eum venisse solvere Legem et Prophetas, sed adimplere? Quod si dixit, aut aliud significans dixit, aut, quod absit, mentiens dixit, aut omnino nec dixit. Sed Iesum quidem mentitum esse nullus dicat, duntaxat Christianus: ac per hoc aut aliter dictum est, aut omnino nec dictum.

Et tamen me quidem manichaea fides reddidit tutum: est enim permulta zizania in contagium boni seminis Scripturis pene omnibus.

3. Et tamen me quidem iam adversus capituli huius necessitudinem manichaea fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis quae ex Salvatoris nomine scripta leguntur passim credere persuasit, sed probare si sint eadem vera, si sana, si incorrupta: esse enim permulta zizania, quae in contagium boni seminis Scripturis pene omnibus noctivagus quidam seminator insperserit 5. Idcircoque me ne hic quidem terruerit sermo, quamvis reverendi nominis prae se ferat inscriptionem; quia probare mihi adhuc ex proposito licet, utrumne et hic interdiani satoris et boni sit, an nocturni illius et pessimi. Tu vero qui temere omnia credis, qui naturae beneficium rationem ex hominibus damnas, cui inter verum falsumque iudicare religio est, cuique bonum a contrario separare, non minus formidini est, quam infantibus maniae; quid facturus eris, cum te in capituli huius angustiam necessitas coget? Dico autem, cum te Iudaeus, seu quis alter sermonis istius non inscius interpellabit, quid ita Legis et Prophetarum praecepta non serves, cum Christus eadem non se venisse solvere dicat, sed adimplere? Nempe cogeris aut vanae superstitioni succumbere, aut capitulum profiteri falsum, aut te Christi negare discipulum.

Cum venerunt et patefacta sunt quae praeceptis significabantur, non iam illa iubentur facienda, sed leguntur intelligenda.

4. AUGUSTINUS respondit: Iam toties explosa atque convicta quia repetis, nos quoque, quibus ea convicimus, repetere non pigebit. Ea Christiani ex Lege et Prophetis non faciunt, quibus significata sunt ista quae faciunt. Illae quippe erant figurae futurorum, quas rebus ipsis per Christum revelatis et praesentatis auferri oportebat, ut eo quoque ipso quod haec ablata sunt, Lex et Prophetae implerentur. Ibi quippe et hoc scriptum est, daturum Deum Testamentum novum: Non quale dedi, inquit, patribus eorum 6. Populus enim ille pro suo corde lapideo, multa praecepta magis sibi congrua quam bona acceperat, quibus tamen figurarentur et prophetarentur futura: sed tunca non intellegentibus celebrabantur. Cum autem venerunt et patefacta sunt quae illis significabantur, non iam illa iubentur facienda, sed leguntur intellegenda. Unde ibi de hac etiam re futura dicitur: Auferam eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum 7: id est, non cor sine sensu, sed cor cum sensu. Unde traxit Apostolus quod ait: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 8. Quid enim aliud dixit, quam cor carneum? Quia ergo et hoc praedictum erat, magis si ista de nostra celebratione non auferrentur, non implerentur Lex et Prophetae; quia non fieret quod praedixerant: cum vero et hoc fit, inde potius intelleguntur adimpleri, unde vobis videntur non adimpleri.

Quod sabbatorum otium catenas Saturniacas appellas, vana est et inepta insultatio.

5. Nec nos terret insultatio tua, quod sabbatorum otium, catenas Saturniacas appellas. Vana est enim et inepta; nec tibi hoc dicere venisset in mentem, nisi quia vos in die, quem dicunt Solis, solem colitis. Sicut autem nos eumdem diem dominicum dicimus, in eoque non istum solem, sed resurrectionem Domini veneramur; sic otium sabbatorum sine Saturni veneratione a patribus observatum est, cum sic illud observari oportebat: erat enim umbra futurorum, sicut Apostolus testis est 9. Diebus quippe istis, quorum septenarius numerus in orbem redit, deorum suorum nomina Gentes imposuerunt. De quibus ait Apostolus, quod coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori 10. Quos in hac parte etiam vos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina, caetera vero sidera non cum eis adoratis. Sed et mensibus imposuerunt nomina deorum suorum. Propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes, Martium vocaverunt. Et inde Aprilem a nullo dei sui nomine, sed a re ipsa, quasi Aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem. Inde tertium mensem Maium, quod Maiam Mercurii matrem deam colant. Inde quartum Iunium a Iunone. Inde caeteros usque ad Decembrem a numeris nominarunt. Sed ex eis Quintilis atque Sextilis nominibus hominum, quibus divinos honores decreverant, appellati sunt, Iulius et Augustus: nam septimus September, et caeteri, ut dixi, usque de Decembrem, numerorum ex ordine nominibus enuntiantur. Porro Ianuarius a Iano appellatus est, Februarius a Februis sacris Lupercorum. Vultis ergo ut et vos dicamini in mense Martio Martem colere? Illo enim mense Bema vestrum cum magna festivitate celebratis. Si autem vobis in mense Martio licere arbitramini aliud considerare, non Martem; cur ex die septimo, quod sabbatum a requie nominatum est, divinis Scripturis Saturnum importare conamini, quia eum diem Saturni Gentes appellaverunt? Nempe iam videtis cum quanta impietate deliretis.

De sacrificiis animalium.

6. De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat, magis ea perverso populo congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata? Sed tamen etiam in his figurae nostrae fuerunt; quia nostra mundatio, et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est. Sed illarum figurarum veritas Christus est, cuius sanguine redempti et mundati sumus. Nam in figuris eloquiorum divinorum, et taurus dictus est propter virtutem crucis, cuius cornibus impios ventilavit; et aries, propter innocentiae principatum; et hircus, propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum 11: et si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraveris, in eo quoque tibi Christum prophetatum esse monstrabo. Quocirca sive circumcisio, sive sabbatum, sive differentia ciborum, sive immolatio sacrificiorum, omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae: quas Christus non solvere, sed adimplere venit, cum ea quae his praenuntiabantur, implevit. Attende cui contradicas: cum Apostolo, ex Apostolo dico: Omnia haec figurae nostrae fuerunt 12.

Non aliam Legem, nec alios Prophetas, quam eos quos catholica tenet auctoritas, Christus venit adimplere.

7. Nam sicut te Manichaeus impiam docuit perversitatem, ut ex Evangelio, quod haeresim tuam non impedit, hoc accipias; quod autem impedit, non accipias: sic nos Apostolus docuit piam provisionem, ut quisquis nobis annuntiaverit praeter id quod accepimus, anathema sit 13. Unde Christiani catholici et vos inter zizania numerant, quia Dominus exposuit quid sint zizania, non aliqua falsa veris scripturis immissa, sicut tu interpretaris; sed homines filios maligni, id est, imitatores diabolicae falsitatis 14. Nec omnia temere credunt: et ideo Manichaeo caeterisque haereticis non utique credunt. Nec rationem ex hominibus damnant: sed quam vos dicitis esse rationem, errorem esse convincunt. Nec verum falsumque iudicare impium putant: ideo vestram sectam falsissimam, fidem autem catholicam verissimam iudicant. Nec bonum a contrario separare formidant; sed malum non esse naturam, quia contra naturam est, intellegunt: non gentem nescio quam tenebrarum, adversum divina regna a suo principio nascentem et rebellantem, quae vere ampliorem formidinem intulit deo vestro, quam infantibus maniae; quippe quem dicitis, ne sua membra illius impetu capta et vastata conspiciat, velum contra se posuisse. Proinde nullas ex hoc capitulo patiuntur angustias, quod quasi Legis et Prophetarum praecepta non servent: quia et ex gratia Christi habent legitimam caritatem Dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 15; et quaecumque ibi vel rebus gestis, vel sacramentorum celebrationibus, vel locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et Ecclesia impleri cognoscunt. Unde nec vanae superstitioni succumbimus, nec illud evangelicum capitulum falsum esse dicimus, nec Christi discipulos nos negamus: quia ea ratione veritatis, quam pro meis viribus toties exposui, non aliam Legem, nec alios Prophetas, quam eos quos catholica tenet auctoritas, non venit solvere, sed adimplere.