DE CONIUGIIS ADULTERINIS

LIBER PRIMUS

LICETNE CONIUGI E CONIUGE DISCEDERE?

Quaestio prima ad Pollentium: num liceat a coniuge discedere et qua causa; utrum, si coniux discesserit, liceat novum coniugium an non liceat (1, 1 - 12, 13)

Verba Apostoli de iis qui sunt in coniugio.

1. 1. Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti, earum quas ad me scribens, tamquam consulendo tractasti, quod ait Apostolus: His autem qui sunt in coniugio praecipio, non ego, sed Dominus, mulierem a viro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari; et vir uxorem non dimittat 1, utrum ita sit accipiendum, ut eam prohibuisse nubere intellegatur, quae sine causa fornicationis discessit a viro - id enim sentis - an, sicut ego sensi in eis libris, quos ante plurimos annos de sermone evangelico scripsi, quem secundum Matthaeum habuit Salvator in monte, illas innuptas manere praeceperit, quae a viris suis ea causa recesserint, quae sola permissa est, id est fornicationis. Videtur enim tibi tunc a viro discedentem feminam nubere non debere, si nulla viri fornicatione compulsa discesserit. Nec adtendis, si nullam vir eius causam fornicationis habuerit, non eam discedentem manere innuptam, sed omnino discedere non debere. Nam utique cui praecipitur, ut, si a viro discesserit, innupta permaneat, non discedendi aufertur licentia, sed nubendi. Quod si ita est, datur ergo licentia feminis, quae continentes esse voluerint, nullum maritorum exspectare consensum, ut quod dictum est: mulierem a viro non discedere 2 eis praeceptum esse videatur, quae possent eligere non continentiam, sed tale divortium quo liceret eis in aliorum nuptias convenire. Proinde quae dilexerint nullum desiderare concubitum, nullum ferre connubium, licebit eis viros suos etiam sine ulla fornicationis causa relinquere et innuptas secundum Apostolum permanere. Et viri similiter (quoniam par forma est in utrisque), si continentes esse voluerint, etiam uxoribus non consentientibus deserent eas, et sine ullis nuptiis permanebunt. Tunc enim eis, ut putas, alia coniugia liceret inquirere, si fornicationis causa divortium nasceretur. Cum vero ista causa non est, superest secundum id, quod existimas, ut aut coniux non discedat a coniuge aut, si discesserit, sine coniugio maneat aut ad pristinum coniugium revertatur. Nulla ergo exsistente causa fornicationis, cuilibet coniugi licebit unum de tribus eligere: aut non discedere a coniuge aut, si discesserit, sic manere aut, si non sic manserit, non alterum quaerere, sed priori se reddere.

Quid existimet Pollentius confutatur.

2. 2. Et ubi est, quod idem Apostolus nec ad tempus, ut vacetur orationi, nisi ex consensu voluit coniuges carnali fraudare invicem debito? Quomodo salvum erit quod ait: Propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 3? Hoc quomodo verum erit, nisi quia nolente coniuge non licet coniugi continere? Nam si licet mulieri sic dimittere virum, ut maneat innupta, non vir habet, sed ipsa sui corporis potestatem; quod etiam de viro intellegitur. Deinde cum dictum est: Quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari 4, quomodo dictum intellecturi sumus, nisi prohibitum esse homini dimittere uxorem, si nulla causa fornicationis exstiterit? Et dictum est quare, ne scilicet faciat eam moechari; utique ideo, quia, etiamsi non ipsa dimiserit, sed dimissa fuerit, erit moecha, si nupserit.

2. 3. Propter hoc ergo tam magnum malum non licet homini dimittere uxorem, nisi ex causa fornicationis. Tunc enim non ipse dimittendo facit adulteram, sed dimittit adulteram. Quid? Si ergo dicat: Dimitto quidem uxorem meam sine ulla causa fornicationis, sed continens permanebo, ideone dicemus eum impune fecisse quod fecit? Quis hoc dicere audebit, qui voluntatem Domini haec dicentis intellegit? Quoniam nec continentiae causa dimitti coniugem voluit, qui solam causam fornicationis excepit.

Uxor discedat a viro sola fornicationis causa, sed maneat innupta.

3. 3. Redeamus igitur ad ipsa Apostoli verba dicentis: His autem, qui sunt in coniugio, praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam 5. Et eum velut interrogemus et tamquam praesentem quodam modo consulamus: Cur dixisti, Apostole, quodsi discesserit, manere innuptam? Licetne discedere, an non licet? Si non licet, cur praecipis discedenti, ut maneat innupta? Si autem licet, profecto est aliqua causa, qua liceat. Haec autem inquisita non invenitur, nisi quam solam Salvator excepit, id est causa fornicationis. Ac per hoc non praecipit Apostolus mulierem, si discesserit, manere innuptam, nisi quae illa causa discedit a viro, qua sola ei licitum est discedere a viro. Ubi enim dicitur: Praecipio non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam; absit, ut contra hoc praeceptum faciat, quae sic discedit, ut innupta permaneat. Nisi ergo illa intellegatur, cui licet discedere (non autem licet nisi viro fornicante), quomodo iubetur innupta, si discesserit, permanere? Quis est, qui dicat: Si discesserit mulier a viro non fornicante, innupta permaneat, cum ei nisi a viro fornicante discedere omnino non liceat? Sensus itaque iste tuus quantum adversetur vinculo coniugali, ubi Dominus nec continentiam voluit suscipi, nisi pari concordia atque consensu, puto quod iam intellegas.

Ne propter desiderium continentiae quidem mulier a viro non fornicante discedat.

4. 4. Sed rem ipsam paulo apertius proloquamur et quasi constituamus ante oculos. Ecce placuit continentia mulieri, viro non placet. Discessit ab eo mulier et coepit vivere continenter, ipsa scilicet casta mansura, sed factura, quod Dominus non vult, adulterum virum: qui cum se non continuerit, alteram quaeret. Quid sumus dicturi mulieri, nisi quod dicit Ecclesiae sana doctrina? Redde debitum viro, ne dum tu quaeris unde amplius honoreris, ille unde damnetur inveniat. Hoc enim et illi diceremus, si te nolente continere voluisset. Non enim habes potestatem corporis tui, sed ille: sicut nec ille habet potestatem corporis sui, sed tu. Nolite invicem fraudare nisi ex consensu. Cum haec atque huiusmodi plura, quae ad hoc pertineant, dixerimus, placetne tibi, ut nobis mulier ex ista tua ratione respondeat: Ego Apostolum audio dicentem: Praecipio mulierem a viro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari 6? Ecce discessi, nolo reconciliari viro, sed innupta permaneo. Non enim ait: Si discesserit, manere innuptam, donec viro suo reconcilietur, sed: manere, inquit, innuptam aut viro suo reconciliari. Hoc, inquit, faciat aut illud. Unum e duobus eligendum permisit, non autem in horum alterum compulit. Manere innupta eligo ac sic praeceptum impleo. Corripe, argue, increpa, utere qua volueris severitate, si nupsero.

Mulier, quod a viro non fornicante discedit, non nubendo non excusat.

5. 5. Quid huic contradicam nisi: Apostolum non bene intellegis? Neque enim ille praecepisset, si a viro discesserit, innuptam manere mulierem, nisi eam, cui discedere licuisset, illa una videlicet causa, quae ibi propterea tacita est, quia notissima est, hoc est fornicationis. Hanc enim solam Deus magister excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore, deditque intellegi talem formam etiam ad viro esse servandam, quoniam non solum mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir; sed similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 7. Cum ergo tuum maritum arguere de fornicatione non possis, quomodo te putas quod ab eo discedis non nubendo excusare, a quo tibi non licet omnino discedere? Cum haec a nobis mulier audierit, puto, quod nolis eam sic respondere, ut dicat propterea se manere innuptam, quia sine ulla viri fornicatione discessit; nam si ille fornicatus esset, non solum sibi discedere, verum etiam nubere licuisset.

Etiam illi mulieri, quae virum fornicante dimiserit, alteri nubere non licet.

6. 6. Nequaquam hoc illa diceret, cum et ipse sis verecundatus istam mulieribus dare licentiam. Dixisti enim: " Si vir uxorem adulteram dimiserit et alteram duxerit, mulier tantum opprobrium habebit. Si autem mulier supra dicta causa virum dimiserit et alterum duxerit, non vir tantum, sed et mulier opprobrium habebit ". Cuius sententiae tuae rationem reddens: " Dicent enim, inquis, eam ideo discessisse, ut alium virum sibi coniungeret, etsi talis forte fuerit qualis a quo discessit; facile enim viris perquam est in hoc morbi vitium irruere. Si autem et ipsum dimiserit et alii nupserit, magis magisque dicent eam numerositatem virorum appetisse ". Hac reddita ratione concludis et dicis: " His ergo pertractatis vel etiam discussis oportet mulierem virum tolerare aut innuptam manere ". Bonum plane dedisti consilium mulieribus, ut, cum sciant sibi esse permissum, si adulteros viros dimiserint, aliis coniugari, non tamen faciant propter opprobrium, sed potius tolerent etiam adulteros viros, ne videantur hac occasione multis velle misceri, eo quod difficile sit, ut non talem inveniat mulier cui nubat, qualis fuerit quem dimisit, quoniam valde in hunc morbum sunt proclives viri. Cum igitur nos dicimus etiam illi mulieri, quae virum fornicantem dimiserit, alteri nubere non licere, tu autem dicis licere quidem, sed non expedire; utrique procul dubio dicimus eam, quae fornicantem virum dimittit, nubere non debere. Verum hoc interest, quod nos, quando coniuges ambo christiani sunt, mulieri, si a viro fornicante discesserit, dicimus non licere alteri nubere, a viro autem non fornicante non licere omnino discedere; tu vero dicis, si mulier a viro non fornicante discesserit, non ei licere alteri nubere propter praeceptum; si autem a fornicante discesserit, non ei expedire nubere propter opprobrium. Mulierem itaque non nupturam discedere a viro, sive fornicante, sive non fornicante, permitti.

Mulier culpabiliter a viro non fornicante discedit.

7. 7. Porro beatus Apostolus, immo per Apostolum Dominus quia mulierem non permittit a viro non fornicante discedere restat, ut eam prohibeat, si discesserit, nubere, quam permittit a fornicante discedere. De qua enim dicitur: Si a viro discesserit, non nubat; ea condicione discedere permittitur, ut non nubat. Si ergo elegerit non nubere, non est, cur prohibeatur discedere, sicut illa, de qua dicitur: Si se non continet, nubat 8, hac utique condicione non continere permittitur, ut tamen nubat. Si ergo elegerit nubere, cogi non potest continere. Sicut ergo ista incontinens compellitur nubere, ut possit quod non continet non esse damnabile, sic a viro illa discedens innupta compellitur permanere, ut possit quod discedit non esse culpabile. Culpabiliter autem a viro non fornicante discedit, etiamsi innupta permanserit. Illa ergo manere innupta praecipitur, si discesserit, quae a fornicante discedit. Quae cum ita se habeant, si eo modo intellexerimus Apostolum, ut mulieribus dicamus: Ita nolite discedere a viris vestris etiam pudicis, ut, si discedere volueritis, innuptae maneatis, omnes, quibus placuerit continentia, etiam non consentientibus viris existimabunt sibi licere discedere. Quod procul dubio quia permittere non debemus, restat, ut quod dictum est: Si discesserit, manere innuptam 9, de illa dictum docere debeamus, cui licere discedere utique a fornicante didicimus, ne, si aliter docuerimus, obtentu continentiae perturbemus christiana coniugia et contra misericordissimum Domini praeceptum dimissos a continentibus mulieribus incontinentes viros vel a continentibus viris incontinentes mulieres in adulteria compellamus.

In coniugio par sit forma mariti et uxoris.

8. 8. Illud ergo, quod Dominus non quidem in sermone ipso, qui exponebatur a nobis, sed tamen alibi ait: Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ex causa fornicationis, et aliam duxerit, moechatur 10, si hoc modo intellegendum est, ut quicumque causa fornicationis dimiserit et aliam duxerit, non moechetur, non videtur in hac causa par forma esse mariti et uxoris, quandoquidem mulier, etiamsi causa fornicationis discesserit a viro et alii nupserit, moechatur; vir autem, si eadem causa uxorem dimiserit et aliam duxerit, non moechatur. At si par forma est in utroque, uterque moechatur, si se alteri iunxerit, etiam cum se a fornicante disiunxerit. Parem vero esse formam in hac causa viri atque mulieris, ibi ostendit Apostolus (quod saepe commemorandum est), ubi, cum dixisset: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir, adiecit atque ait: Similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 11.

Cur interposuit Dominus causam fornicationis?

9. 9. " Cur ergo, inquis, interposuit Dominus causam fornicationis et non potius generaliter ait: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur, si et ille moechusm est, qui dimissa fornicante muliere alteram ducit? ". Credo, quia illud quod maius est, hoc Dominus commemoraren voluit. Maius enim adulterium esse quis negat uxore non fornicante dimissa alteram ducere, quam si fornicantem quisque dimiserit et tunc alteram duxerit? non quia illudo adulterium non est, sed quia minus est, ubi fornicante dimissa altera ducitur. Nam simili locutione usus etiam apostolus Iacobus ait: Scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi 12. Numquid ideo non peccatum est etiam illi, qui nescit bonum facere et ideo non facit? Utique peccatum est; sed hoc gravius, si etiam sciat et non faciat, nec illud ideo nullum, quia minus. Ut ergo eodem modo utrumque dicamus: sicut quicumque dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, et aliam duxerit, moechatur; ita quicumque scit bonum facere et non facit, peccat. Sed quemadmodum hic recte dici non potest: Ergo si nescit, non peccat - sunt enim etiam peccata ignorantium, quamvis minora quam scientium - ita nec illic recte dici potest: Ergo si causa fornicationis dimiserit et aliam duxerit, non moechatur; est enim moechatio etiam eorum, qui alias ducunt, relictis propter fornicationem prioribus, sed utique minor quam eorum, qui non propter fornicationem dimittunt et alteras ducunt. Potest quippe, sicut dictum est: Scienti bonum facere et non facienti peccatum est illi 13, eodem modo et illud dici: Dimittenti uxorem sine causa fornicationis et aliam ducenti moechatio est illi. Quemadmodum igitur si dixerimus: Quicumque mulierem a marito praeter causam fornicationis dimissam duxerit, moechatur, procul dubio verum dicimus nec tamen ideo illum, qui propter causam fornicationis dimissam duxerit, ab hoc crimine absolvimus, sed utrosque moechos esse minime dubitamus: ita eum, qui praeter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, moechum pronuntiamus; nec ideo tamen eum, qui propter causam fornicationis dimiserit et alteram duxerit, ab huius peccati labe defendimus. Ambos enim, licet alterum altero gravius, moechos tamen esse cognoscimus. Neque enim quisquam ita est absurdus, ut moechum neget esse qui duxerit eam, quam maritus propter causam fornicationis abiecit, cum moechum dicat eum, qui duxerit eam, quae praeter causam fornicationis abiecta est. Sic ergo isti ambo sunt moechi. Unde, cum dicimus: Quicumque mulierem praeter causam fornicationis a viro dimissam duxerit, moechatur, de uno quidem ipsorum dicimus nec tamen ideo moechari negamus eum, qui eam duxerit, quam propter causam fornicationis maritus dimiserit: ita, cum ambo sint moechi, et ille scilicet, qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, et ille, qui propter causam fornicationis uxore dimissa se alteri copulaverit, profecto quando de uno eorum legimus, non ita intellegere debemus, quasi ex hoc alter moechus negatus sit, quod alter expressus sit.

Verba Evangelistarum de coniugio comparantur.

9. 10. Sed si hoc evangelista Matthaeus, quia expressa una specie alteram tacuit, facit ad intellegendum difficile, numquid non alii generaliter idipsum ita complexi sunt, ut de utroque possit intellegi? Nam secundum Marcum sic scriptum est: Quicumque dimiserit uxorem suam et alteram duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur 14. Secundum Lucam sic: Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alterare, moechatur; et qui dimissam a viro ducit, moechatur 15. Qui ergo nos sumus, ut dicamus: Est, qui moechatur, uxore sua dimissa alteram ducens, et est, qui hoc faciens non moechatur, cum Evangelium dicat omnem moechari qui hoc facit? Proinde si quicumque hoc fecerit, id est omnis, qui hoc fecerit, ut uxore sua dimissa alteram ducat, moechatur, sine dubitatione ibi sunt ambo, et qui praeter causam fornicationis et qui propter causam fornicationis dimittit uxorem. Hoc est enim: Quicumque dimiserit; hoc est: Omnis qui dimittit.

Nonnulla exemplaria Matthaei de causa fornicationis verbis diversis eumdem sensum habent.

10. 11. Non autem (sicut nescio quare tibi visum est), cum Evangelii secundum Matthaeum verba proferrem, praetermisi quod scriptum est: et aliam duxerit, et sic dixi: moechatur; sed ea verba posui, quae in sermone illo prolixo leguntur, quem Dominus habuit in monte. Hunc enim tractandum susceperam, quae verba illic ita leguntur, ut posui, id est: Quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui solutam a viro duxerit, moechatur 16. Ubi etsi nonnulla exemplaria verbis diversis eumdem sensum habent interpretatum, non tamen ab eo quod intellegitur discrepant. Alia quippe habent: Quicumque dimiserit; alia: Omnis qui dimiserit; itemque alia: excepta causa fornicationis; alia: praeter causam fornicationis; alia: nisi ob causam fornicationis; item alia: qui solutam a viro duxerit, moechatur; alia: qui dimissam a viro duxerit, moechatur. Ubi puto quod videas nihil interesse ad unam eamdemque sententiam. Quamvis illud ultimum, id est qui dimissam a viro duxerit, moechatur, in eo sermone, quem Dominus fecit in monte, nonnulli codices et graeci et latini non habeant. Credo propterea, quia et ibi explicatus hic sensus putari potuit, in eo quod superius dictum est: facit eam moechari. Quomodo enim dimissa fit moecha, nisi fiat qui eam duxerit moechus?

Quod minus intelligitur apud Matthaeum, apud alios clarum.

11. 12. Verba vero, quae ipse posuisti, unde tibi visum est non moechari eum, qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, obscure quidem posita sunt. Unde non miror in eis intellegendis laborare lectorem; sed non sunt in eo sermone Domini, qui tunc a me tractabatur, quando illa conscripsi, quae cum legeres te moverunt. Alibi quippe idem Matthaeus ea Dominum dixisse narravit, non cum illum prolixum faceret in monte sermonem, sed cum interrogatus esset a pharisaeis, utrum liceret ex quacumque causa dimittere uxorem. Sed quod minus intellegitur apud Matthaeum, apud alios Evangelistas intellegi potest. Quapropter cum legerimus in Evangelio secundum Matthaeum: Quicumque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem, aut, quod magis in graeco legitur, praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur 17; non debemus continuo putare illum non moechari, qui propter causam fornicationis dimiserit et aliam duxerit; sed adhuc ambigere, donec Evangelium secundum alios Evangelistas, a quibus hoc narratum est, consulamus. Quid? Si enim secundum Matthaeum non quidem quod ad hanc rem pertinet dictum est totum, sed ita pars dicta est, ut intellegeretur a parte totum, quod tamquam explanantes Marcus et Lucas, ut clareret plena sententia, totum dicere maluerunt? Cum itaque primum non dubitantes verum esse, quod apud Matthaeum legitur: Quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur; quaesierimus, utrum tantum iste moechetur ducendo alteram uxorem, qui praeter causam fornicationis priorem dimiserit an omnis, qui dimissa uxore alteram duxerit, ut ibi sit etiam ille qui fornicantem dimiserit, nonne secundum Marcum respondebitur nobis: Quid quaeritis, utrum ille sit moechus et ille non sit? Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit 18. Nonne etiam secundum Lucam dicetur nobis: Quid ambigitis, utrum ille, qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, non moechetur? Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur. Ac per hoc, quoniam fas non est, ut Evangelistas quamvis diversis verbis de una re loquentes ab uno sensu eademque sententia dissentire dicamus, restat, ut Matthaeum intellegamus a parte totum significare voluisse, eamdem tamen tenuisse sententiam, ut dimittens uxorem et alteram ducens non quidam moechetur, id est qui praeter fornicationem dimiserit, quidam vero non moechetur, id est qui propter fornicationem dimiserit, sed omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechari minime dubitetur.

Mulier, etiam propter fornicationis causam dimissa, uxor esse non cessat.

12. 13. Nam et illud, quod etiam secundum Lucam sequitur: Qui dimissam a viro ducit, moechatur 19, quomodo est verum? Quomodo moechatur, nisi quia illa, quam duxit, eo vivente, a quo dimissa est, adhuc uxor aliena est? Si enim iam suae, non alienae miscetur uxori, utique non moechatur; moechatur autem. Aliena est ergo cui miscetur. Porro si aliena est, hoc est eius, a quo dimissa est, etiamsi propter fornicationis causam dimissa est, nondum dimittentis uxor esse cessavit. Si autem illius esse cessavit, iam huius est, cui alteri nupsit; et si huius est, non moechus iudicandus est, sed maritus. Sed quia non eum maritum dicit Scriptura, sed moechum, adhuc illa illius est, a quo etiam causa fornicationis abiecta est. Et ideo quamcumque etiam ipse illa dimissa ducit uxorem, quia cum alieno marito concumbit, adultera est. Unde autem fieri potest, ut adulter etiam ipse non sit, cum constet adulterare quam duxit?

Quaestio secunda: de imparibus coniugiis utrum Dominus an Apostolus relinquere coniugem infidelem prohibeat (13, 14 - 25, 32)

Verba Apostoli de imparibus coniugiis.

13. 14. Iam nunc illud videamus, quod ait Apostolus: Ceteris autem ego dico, non Dominus 20, ad imparia scilicet, hoc est, ubi non ambo christiani fuerant, coniugia locuturus. Quod mihi visum est eum monendo dixisse. Quia enim coniux fidelis relinquere coniugem licite potuit infidelem, ideo fieri hoc non Dominus, sed Apostolus prohibet. Quod enim Dominus prohibet, fieri omnino non licet. Monet ergo Apostolus, quod possit esse multorum occasio lucrandorum, ut fideles coniuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur. Tibi autem videtur infideles quoque dimitti a fidelibus non licere, quia hoc vetat Apostolus, cum ego dicam licere, quia hoc non vetat Dominus, non tamen expedire, quia hoc ne fiat, monet Apostolus: qui reddit etiam rationem cur fieri non expediat, quamvis liceat. Quid enim scis, inquit, mulier, si virum salvum facies? aut unde scis, vir, si uxorem salvam facies? 21. Cum etiam superius dixisset: Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre, hoc est in christiano, alioquin filii vestri, inquit, immundi essent; nunc autem sancti sunt 22. Sic ad lucrandos coniuges et filios Christo etiam exemplis, quae iam provenerant, videtur hortatus. Cur ergo non expediat etiam infideles coniuges dimitti a fidelibus, causa evidenter expressa est. Non enim propter vinculum cum talibus coniugale servandum, sed ut adquirantur in Christum, recedi ab infidelibus coniugibus Apostolus vetat.

Multa sunt facienda non iubente lege, sed libera caritate.

14. 15. Multa sunt autem facienda non iubente lege, sed libera caritate; et ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum liceret nobis etiam non impendere, tamen causa dilectionis impendimus. Unde prior ipse Dominus, cum se tributum non debere monstrasset, solvit tamen, ne scandalizaret eos, quibus ad aeternam salutem gerens hominem consulebat 23. Iam vero Apostolus quemadmodum ista commendet, eius verba testantur, ubi dicit: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem 24. Cum paulo superius dixisset: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri Apostoli et fratres Domini et Caephas? An ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? 25. Et paulo post: Si alii, inquit, potestatis vestrae participant, non magis nos? Sed non sumus usi hac potestate, sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi 26. Deinde post pauca: Quae ergo, inquit, mihi merces erit? Ut evangelizans sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio 27. Continuoque subiungit quod paulo ante commemoravi: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem 28. Item alio loco de quibusdam quae ad escam pertinent: Omnia, inquit, mihi licita sunt, sed non omnia expediunt; omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca ventri et venter escis, Deus autem et hunc et has evacuabit 29. Item alibi de hoc ipso: Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt; omnia licita sunt, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed id quod alterius est 30. Atque ut ostenderet unde loqueretur: Omne, inquit, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam 31. Et tamen alibi dicit: Non manducabo carnem in aeternum, ut non fratrem meum scandalizem 32. Itemque alibi: Omnia quidem munda, sed malum est homini qui per offensionem manducat 33. Quod est: Omnia licita sunt; ipsum est: Omnia quidem munda; et quod est: sed non omnia expediunt; ipsum est: sed malum est homini qui per offensionem manducat. Ita ostendit ea quae licita sunt, id est nullo praecepto Domini prohibentur, sicut expedit, potius esse tractanda, non praescripto legis, sed consilio caritatis. Haec sunt, quae amplius erogantur saucio, qui curandus ad stabulum Samaritani illius miseratione perductus est 34. Et ideo dicuntur non a Domino praecipi, quamvis Domino moneantur offerri, ut tanto intellegantur esse gratiora, quanto magis ostenduntur indebita.

Potest aliquid licere et non expedire..

15. 16. Sed ea, quae in his talia sunt, ut, quamvis sint licita, non expediant, non in eis dici potest: Bonum est hoc, sed illud melius, sicut dictum est: Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit 35. Ibi enim utrumque licet, et hoc aliquando, aliquando illud expedit. Nam illis, quae se non continent, utique expedit nubere, et quod licet, expedit; quae autem voverint continentiam, nec licet nec expedit. Porro discedere ab infideli coniuge licet, sed non expedit; manere autem cum illo, si cohabitare consentit, et licet et expedit; quia, si non liceret, expedire non posset. Potest ergo aliquid licere et non expedire; expedire autem quod non licet non potest. Ac per hoc non omnia quae licita sunt, expediunt; omnia vero illicita non expediunt. Sicut enim omnis, qui Christi sanguine redemptus est, homo est, non tamen omnis, qui homo est, etiam sanguine Christi redemptus est, ita omne quod non licet non expedit nec tamen omne quod non expedit etiam non licet. Sunt quippe licita, quae non expediunt, sicut Apostolo teste didicimus.

...sed hoc aliqua universali regula definire difficile est.

16. 17. Sed inter id, quod illicitum est et ideo non expedit, atque id, quod licitum est nec tamen expedit, quid intersit, aliqua universali regula definire difficile est. Citius enim quisque dixerit: Omne quod fieri non expedit, peccatum est; omne autem peccatum illicitum est. Omne ergo quod non expedit, illicitum est. Et ubi erunt illa, quae licita esse, sed non expedire Apostolus dixit, si omne quod non expedit, licitum non est? Quapropter quia verum dixisse Apostolum dubitare non possumus et aliqua peccata esse licita dicere non audemus; restat, ut dicamus fieri aliquid, quod non expediat, et tamen, si licitum est, non esse peccatum, quamvis quoniam non expedit, non sit utique faciendum. Quodsi absurdum videtur, ut aliquid fiat quod non expedit et dicatur peccasse qui fecerit, intellegendum est hoc ex consuetudine sermonis absurdum: quae ita late patet, ut etiam iumenta, quamvis sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus debere vapulare cum peccant; peccare autem proprie non est nisi eius, qui utitur rationali voluntatis arbitrio, quod in omnibus mortalibus animantibus nonnisi homini est divinitus adtributum. Sed aliud est, cum proprie loquimur, aliud, cum verba ex aliis rebus transferendo vel abutendo mutuamur.

Quid liceat et non expediat et quid non liceat nec expediat.

17. 18. Ut igitur, si possumus, enitamur inter id, quod licet et non expedit, et id, quod non licet atque ideo non expedit, aliquo certo fine distinguere, ea mihi videntur licere et non expedire, quae per iustitiam quidem, quae coram Deo est, permittuntur, sed propter offensionem hominum, ne ob hoc impediantur a salute, vitanda sunt; ea vero non licere et ideo non expedire, quae sic ipsa iustitia vetantur, ut facienda non sint, etiamsi ab eis, quibus in notitiam fuerint perlata, laudentur. Quod si ita est, ideo nonnisi illicita prohibentur a Domino, ut ea, quae licita sunt et non expediunt, non legis vinculo, sed libera dilectionis beneficentia caveantur.

Dimittere infidelem coniugem licet, sed non expedit.

17. 19. Quocirca si dimittere infidelem coniugem non liceret, hoc fieri, Dominus prohiberet, neque id Apostolus prohibens diceret: Ego dico, non Dominus 36. Nam si propter fornicationem carnis permittitur homo a coniuge separari, quanto magis in coniuge mentis fornicatio detestanda est, id est infidelitatis, de qua scriptum est: Quoniam ecce qui se longe faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te 37!

18. 19. Sed quia ita licitum est, ut non expediat, ne propter coniugum separationes offensi homines ipsam doctrinam salutis, qua illicita prohibentur, exhorreant ac sic peiores atque perituri in eadem infidelitate remaneant, intercedit Apostolus et monendo fieri vetat, quod ita licitum est, ut non expediat. Sic enim recedere ab infidelibus uxoribus vel maritis fideles viri vel feminae non prohibentur a Domino, ut neque iubeantur. Nam si dimittere tales coniuges iuberentur, nullus locus esset consilio monentis Apostoli, ne hoc fieret. Nullo modo enim quod Dominus iubet, servus bonus fieri prohiberet.

De infidelibus coniugibus nova Lex alia est ac antiqua.

18. 20. Namque aliquando hoc Dominus per Esdram prophetam iussit et factum est; dimiserunt Israelitae uxores alienigenas, quicumque tunc habere potuerunt 38, per quas flebat, ut et ipsi ad alienos seducerentur deos, non ut illae per maritos vero adquirerentur Deo. Nondum enim tanta gratia Salvatoris illuxerat et promissis temporalibus Veteris Testamenti adhuc inhiabat illius populi multitudo. Et propterea cum bona terrena, quae pro magno exspetebant a Domino, viderent etiam his abundare, qui multos falsos colebant deos, blanditiis uxorum prius eos reverebantur offendere, deinde inducebantur et colere. Unde iusserat Dominus per sanctum Moysen, ne quis uxorem alienigenam duceret 39. Merito ergo quas duxerant Domino prohibente, Domino iubente dimiserunt. Cum vero coepisset gentibus Evangelium praedicari, iam coniunctos gentiles gentilibus comperit coniuges: ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut una et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere nec iuberi: ideo scilicet non prohiberi, quia iustitia permittit a fornicante discedere et infidelis hominis fornicatio est maior in corde, nec vera eius pudicitia cum coniuge dici potest, quia: Omne quod non est ex fide, peccatum est 40: quamvis veram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli coniuge, qui non habet veram. Ideo autem nec iuberi debuerunt fideles ab infidelibus separari, quia non contra iussionem Domini gentiles fuerunt ambo coniuncti.

Ut fidelis non discedat Apostolus dicit, non Dominus.

18. 21. Quoniam ergo ab infideli fidelem discedere nec prohibet nec iubet Dominus, ideo ut non discedat Apostolus dicit, non Dominus, habens utique Spiritum Sanctum, in quo dare posset utile et fidele consilium. Unde cum dixisset de muliere, cuius vir mortuus fuerit: Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium 41; ne quis hoc consilium tamquam humanum et non divinum contemnendum putaret, adiecit: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo 42. Proinde intellegendum est etiam ipsa, quae non a Domino iubentur, sed a sancto eius famulo utiliter suadentur, eodem Domino inspirante suaderi. Absit enim, ut quisquam catholicus dixerit, quando suadet Spiritus Sanctus, non Dominum suadere, cum et ipse Dominus sit et inseparabilia sint opera Trinitatis. Dicit tamen: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do 43. Non ut hoc consilium alienum existimemus a Domino, cum continuo sequatur et dicat: tamquam misericordiam consecutus a Deo, ut fidelis essem 44. Secundum Deum ergo dat fidele consilium in eo Spiritu, de quo ait: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo 45.

Aliud est Domini iubentis imperium, aliud conservi fidele consilium.

18. 22. Verumtamen aliud est Domini iubentis imperium, aliud conservi secundum misericordiam caritatis, quae illi est a Domino inspirata atque donata, fidele consilium. Ibi aliud facere non licet, hic autem licet, ita sane, ut ipsum licitum partim quidem expediat, partim vero non expediat. Expedit tunc, quando non solum per iustitiam, quae coram Domino est, permittitur, sed etiam hominibus nullum ex hoc impedimentum salutis infertur: velut, cum dat consilium non nubendi Apostolus virginibus, unde praeceptum Domini se non habere testatur, licet aliud facere, id est nubere et minus quam continentiae, bonum tamen tenere nuptiarum. Ipsumque licitum etiam expedit, quoniam in vetita et illicita ruituram carnis infirmitatem sic excipit honestate nubendi, ut neminem impediat ad salutem, quamvis magis expediret magisque honestum esset, si virgo consilium, quo praeceptum eam non compellit, arriperet. Tunc autem non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert impedimentum salutis. Sicut est, unde iam diu loquimur, discessio coniugis fidelis ab infideli, quam non prohibet Dominus praecepto legis, quia coram illo iniusta non est, sed prohibet Apostolus consilio caritatis, quia infidelibus affert impedimentum salutis: non solum quia perniciosissime scandalizantur offensi, verum etiam quia in alia coniugia cum ceciderint viventibus eis, a quibus dimittuntur, adulterinis nexibus colligatiao difficillime resolvuntur.

Melius est infidelem coniugem non dimittere, quamvis liceat.

19. 23. Ideo hic, ubi id quod licet non expedit, non potest dici: Si dimiserit infidelem, bene facit; si non dimiserit, melius facit, sicut dictum est: Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit 46; quoniam illud non solum utrumque pariter licet - unde ad nihil horum praecepto Domini quisque compellitur - sed etiam utrumque expedit, aliud minus, aliud amplius, unde ad id, quod amplius expedit, consilio Apostoli quicumque potest capere provocatur. Hoc autem ubi de dimittendo vel non dimittendo infideli coniugio quaeritur, utrumque quidem pariter licitum est per iustitiam, quae coram Domino est, et ideo nihil horum Dominus prohibet; sed non utrumque expedit propter infirmitates hominum, et ideo id quod non expedit Apostolus prohibet dante sibi Domino liberum prohibendi locum, quia neque id, quod monet Apostolus, prohibet Dominus neque id, quod prohibet Apostolus, iubet Dominus. Quod nisi ita esset, neque contra prohibitionem Domini Apostolus aliquid moneret, neque contra iussionem aliquid prohiberet. Proinde in his duabus causis, una de nubendo vel non nubendo, altera de infideli coniuge dimittendo vel non dimittendo, aliquid simile est in verbis Apostoli, aliquid dissimile. Simile quidem illud, quod et ibi dicit: Praeceptum Domini non habeo, consilium autem do 47; et hic dicit: Ego dico, non Dominus 48. Quale est enim: Praeceptum Domini non habeo, tale est: Non dicit Dominus; et quale est: consilium do, tale est: ego dico. Illud autem dissimile est, quia de nubendo et non nubendo potest dici, hoc bene fieri, illud melius, quoniam utrumque expedit, minus aliud, magis aliud; at vero de coniuge infideli dimittendo vel non dimittendo, quoniam unum horum non expedit, aliud expedit, dici non oportet: Qui dimittit, bene facit; et qui non dimittit, melius facit; sed dici oportet: Non dimittat, quia etsi licet, non expedit. Sic ergo possumus dicere melius esse infidelem coniugem non dimittere, quamvis liceat et dimittere, quemadmodum recte dicimus melius esse, quod et licet et expedit quam id, quod licet nec expedit.

Infidelem coniugem dimittere non faciendum propter liberam benevolentiam.

20. 24. His de causis factum est, ut exponens Domini sermonem, quem prolixum in monte habuit, ubi ventum est ad quaestionem de coniugibus dimittendis vel non dimittendis, adhibitis apostolicis etiam testimoniis dicerem consilium esse Apostoli, non praeceptum Domini, ubi ait: Ceteris autem ego dico, non Dominus 49, monens eos, qui haberent coniuges infideles, ut consentientes habitare secum non dimitterent. Quod utique ideo monendum, non iubendum fuit, quia non tanto pondere prohibendi sunt homines facere licita, quamvis non expediant, quanto pondere prohibentur illicita. Si autem alicubi Apostolus etiam illa, quae iubenda sunt, monere dignatus est, hoc fecit parcendo infirmitati, non praeiudicando iussioni. Unde si dixit: Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo 50; quid habet quaestionis, ubi ait: Ego dico, non Dominus? Item ubi ait: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit 51, numquid etiam hic dixit: Ego dico, non Dominus? Non sunt itaque ista similia, quia etiam illa, quae iubet Dominus, non est indignum neque contrarium, si eadem monet Apostolus. Monemus enim, quos caros habemus, ut faciant Domini praecepta, vel iussa. Cum vero ait: Ego dico, non Dominus; satis ostendit Dominum non prohibere, quod ipse prohibebat 52. Prohibuisset autem Dominus, si esset illicitum. Ergo secundum ea, quae supra diu diximus multumque versavimus, licitum erat per iustitiam, sed etiam licitum non erat faciendum propter liberam benevolentiam.

Errat sententia Pollentii..

21. 25. Tu autem, cui placet ita non licere quod non vetat Dominus, sed Apostolus, quemadmodum non licet quod vetat Dominus, cum exponere voluisses, quid sibi vellet, quod ait: Ego dico, non Dominus 53, cum alloqueretur fideles, quibus essent coniuges infideles, dixisti: " Quia Dominus iussit, ne coniugia sibimet diversae religionis copularentur ", et ipsum adhibuisti testimonium Domini dicentis: Non accipies uxorem filio tuo a filiabus alienigenarum, ne traducat eum post deos suos et pereat anima eius 54. Addidisti etiam verba Apostoli, ubi dixit; Mulier alligata est, quamdiu vir eius vivit. Quodsi mortuus fuerit vir eius, liberata est; cui vult nubat, tantum in Domino 55; quod ita exposuisti, ut adiungeres " Id est christiano ". Deinde secutus es et aisti: " Hoc est ergo Domini praeceptum tam in Veteri quam in Novo Testamento, ut nonnisi unius religionis et fidei coniugia sibi maneant copulata ". Si hoc ergo est Domini praeceptum, tam in Veteri Testamento quam in Novo, et hoc iubet Dominus, hoc docet Apostolus, ut nonnisi unius religionis et fidei maneant copulata coniugia, quare contra hoc Domini iussum, contra doctrinam suam, contra praeceptum Testamenti Veteris et Novi iubet Apostolus, ut diversae fidei coniugia maneant copulata? " Quia Paulus, inquis, gentium praedicator et Apostolus, iam in coniugio positos non solum monet, sed etiam iubet, ut si unus aut una e coniugibus credidisset, alterum non credentem, secum tamen habitare consentientem non dimitteret ". His verbis tuis aliud hoc, aliud esse illud satis evidenter ostendis. Illud enim de his coniugiis agitur, quae sibi primitus copulantur, ne nubat femina non suae religionis viro, vel vir talem ducat uxorem. " Id enim, ut dicis, iubet Deus, docet Apostolus, utrumque praecipit Testamentum ". Hoc autem diversum esse quis abnuat, ubi agitur non de coniungendis, sed de coniunctis? Ambo quippe unius eiusdemque infidelitatis fuerunt, quando coniuncti sunt; sed Evangelium cum venisset, alter sine altera vel altera sine altero credidit. Si ergo aliud est hoc, quod sine scrupulo ullius dubitationis apparet, cur fidelem cum infideli in coniugio permanere, non et Dominus sicut Apostolus iubet? Nisi forte isto loco vacat, quod tam fidenter ipse ait: An vultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur Christus 56? Et utique Dominus est Christus. Intellegisne quid dicam? An in hoc explanando aliquanto diligentius immorabor?

...ergo confutatur.

21. 26. Adtende, ut rem ipsam tamquam in conspectu considerandam planiore sermone ponamus. Ecce coniuges duo unius infidelitatis; ita fuerunt quando coniuncti sunt. Nulla de his quaestio est, quae pertineat ad illam Domini iussionem doctrinamque apostolicam et praeceptum Testamenti Veteris et Novi, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare coniugium. Iam sunt coniuges et adhuc ambo sunt infideles; adhuc tales sunt, quales fuerunt, antequam iungerentur, qualesque coniuncti sunt. Venit Evangelii praedicator, credidit eorum aut unus aut una; sed ita ut infidelis cum fideli habitare consentiat. Iubet fideli Dominus, ne infidelem dimittat, an non iubet? Si dixeris: " iubet ", reclamat Apostolus: Ego dico, non Dominus 57; si dixeris: " non iubet ", causam requiro. Neque illam mihi responsurus es, quam tuis litteris indidisti: " Quia Dominus prohibet fideles infidelibus iungi ". Hic enim nullo modo est ista causa; de iam iunctis loquimur, non de iungendis. Si ergo tu causam non invenisti, cur non vetet Dominus quod vetat Apostolus (cernis enim iam, ut existimo, non esse ipsam quam esse putaveras), vide, ne forte illa sit, quae mihi visa est, et tunc proferenda et nunc defendenda, ut scilicet illud intellegamus dicere Dominum, quod habet coram illo nullo modo transgredienda iustitia, id est quod ita iubet aut vetat, ut aliud facere omnino non liceat; quod autem volentis potestati ita permittit, ut nec agatur nec praetermittatur illicite; ipse servorum suorum consilio locum dare, ut id potius suadeant quod viderint expedire.

Ne committantur illicita.

21. 27. Teneatur hic ergo primitus ac maxime, ne committantur illicita. Ubi autem aliquid ita licitum est, ut aliud facere non sit illicitum, fiat quod expedit, vel quod magis expedit. Illa igitur, quae Dominus ita dicit ut Dominus, id est non monentis consilio, sed dominantis imperio, non facere non licet et ideo nec expedit. Dominus itaque praecepit: Mulierem a viro non discedere; quodsi discesserit (ea utique causa, qua discedere licitum est), manere innuptam aut viro suo reconciliari 58. Mulier enim sub viro, vivo marito, iuncta est legi; et: Vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro 59; quoniam mulier alligata est, quamdiu vir eius vivit 60. Unde: Si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur 61; et: Qui dimissam a viro duxerit, moechatur 62. Ideoque ex eodem praecepto Domini: Et vir uxorem ne dimittat 63; quoniam qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis, facit eam moechari 64. Sed si propter hanc causam dimiserit, etiam ipse sic maneat: Omnis enim qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur 65.

22. 27. Haec constituta Domini sine ulla retractatione servanda sunt. Habet enim haec iustitia, quae coram illo est, sive probent sive improbent homines. Et ideo dici non oportet propter offensiones hominum, aut ne impediantur homines ab ea salute, quae in Christo est, non esse servanda. Quis enim christianus audeat dicere: Ne homines offendam, aut ut homines Christo adquiram, faciam moechari uxorem meam, ut ego ipse moechus fiam?

Constituta Domini sine ulla retractatione servanda sunt.

22. 28. Potest enim fieri, ut, cum adulteram uxorem quisque dimiserit christianus, ita temptetur, ut aliqua femina, quae nondum credidit, cupiens in eius nuptias convenire, promittat se futuram esse christianam, non fallaciter, sed si ei nupserit hoc omnino factura. Huic itaque hoc connubium recusanti poterit suggerere ille temptator: Dominus dixit: Quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur 66; tu autem, qui dimisisti propter causam fornicationis uxorem, si aliam duxeris, non moechaberis. Huic talia suggerenti erudito corde respondeat moechari quidem illum gravius, qui praeter causam fornicationis uxore dimissa alteram duxerit; sed etiam illum, qui uxore fornicante dimissa sibi aliam copulavit, non ideo non moechari, quia moechantem relinquit at: sicut moechatur qui eam, quae praeter causam fornicationis dimittitur, duxerit; nec ideo non moechatur, qui eam ducit, quam dimissam praeter causam fornicationis invenerit. Et propterea quod subobscure apud Matthaeum positum est, quoniam totum a parte significatum est, expositum esse apud alios, qui totum generaliter expresserunt, sicut legitur apud Marcum: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit 67; et apud Lucam: Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur 68. Non enim alios dixerunt moechari, alios non moechari, qui dimissis uxoribus suis duxerint alteras; sed: Quicumque dimiserit, omnem prorsus, qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechari eum sine ulla exceptione dixerunt.

Christianus committens illicita damnationem vitare non potest.

23. 29. Sed si haec ille christianus responderit temptatori, intellegens licuisse quidem sibi dimittere adulteram, sed aliam ducere non licere, quid? si dicat ille temptator: Committe hoc peccatum, ut adquiras animam Christo in morte infidelitatis positae feminae, quae parata est, si tibi nupserit, fieri christiana? quid aliud christianus ad ista respondere debet et dicere, nisi se non posse, si hoc fecerit, evadere iudicium, quod commemoravit Apostolus, ubi ait: Et sicut dicunt nos quidam dicere: Faciamus mala, ut veniant bona, quorum damnatio iustum est 69? Quomodo autem poterit esse salubriter christiana, quae cum illo a quo ducitur erit adultera?

Nulla condicione rumpenda sunt, quae homines sine ulla condicione voverunt.

24. 30. Non solum autem moechandum non est, quod facit non quidam, sed omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, etsi propterea duxerit, ut faciat christianam, sed etiam quisquis non alligatus uxori continentiam Deo voverit, nullo modo debet ista compensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit quae nuptias eius adpetit futuram se esse christianam. Quod enim cuique, antequam vovisset, licebat, cum id se numquam facturum voverit, non licebit; si tamen id voverit quod vovendum fuit, sicuti est perpetua virginitas vel continentia post experta connubia solutis a vinculo coniugali, vel ex consensu voventibus et carnalia debita sibi invicem relaxantibus fidelibus castisque coniugibus, quod alterum sine altera vel alteram sine altero vovere fas non est. Haec ergo et si qua alia sunt, quae rectissime voventur, cum homines voverint, nulla condicione rumpenda sunt, quae sine ulla condicione voverunt. Quia et hoc Dominum praecepisse intellegendum est, ubi legitur: Vovete et reddite Domino Deo vestro 70. Unde Apostolus de quibusdam, quae continentiam vovent, et postea nubere volunt, quod eis, antequam vovissent, utique licebat: Habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt 71.

24. 31. Nihil ergo expedit, quod illicitum est, et nihil, quod prohibet Dominus, licitum est.

In iis quae Dominus non iusserit, audiatur Apostolus.

25. 31. Quae autem nullo Domini constringente praecepto in potestate dimissa sunt, in his audiatur Apostolus in Spiritu Sancto monens et consulens, ut vel meliora capiantur, vel ea, quae non expediunt, caveantur. Ibi audiatur dicens: Praeceptum Domini non habeo, consilium autem do 72; et: Ego dico, non Dominus 73. Ibi si meliora elegerit, qui audit: Solutus est ab uxore, non quaerat uxorem, quia et si acceperit uxorem, non peccat 74, ibi virgo non nubat. Qui enim non dat nuptum, melius facit; et qui dat nuptum, bene facit 75. Ibi beatior sit mulier sic permanendo, quae mortuo viro suo in potestate habet, cui vult nubere, tantum in Domino 76. Quod duobus modis accipi potest: aut christiana permanens, aut christiano nubens. Non enim tempore revelati Testamenti Novi in Evangelio vel ullis apostolicis litteris sine ambiguitate declaratum esse recolo, utrum Dominus prohibuerit fideles infidelibus iungi, quamvis beatissimus Cyprianus inde non dubitet nec in levibus peccatis constituat, iungere cum infidelibus vinculum matrimonii, atque id esse dicat prostituere gentilibus membra Christi 77. Sed quia de his, qui iam coniuncti sunt, alia quaestio est, audiatur et hic Apostolus dicens: Si quis frater habet uxorem infidelem et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum 78. Et sic audiatur, ut, quamvis fieri licitum sit, quia hoc non dicit Dominus, non tamen fiat, quia non expedit. Non enim omnia expedire, quae licita sunt, apertissime docet Apostolus 79, sicut supra iam ostendimus. Propter quodlibet tamen fornicationis genus, sive carnis sive spiritus, ubi et infidelitas intellegitur, et dimisso viro non licet alteri nubere et dimissa uxore non licet alteram ducere; quoniam Dominus nulla exceptione facta dicit: Si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur 80; et: Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur 81.

Quaestio de coniugiis obscurissima et implicatissima est.

25. 32. His ita pro meo modulo pertractatis atque discussis, quaestionem tamen de coniugiis obscurissimam et implicatissimam esse non nescio. Nec audeo profiteri omnes sinus eius vel in hoc opere, vel in alio me adhuc explicasse, vel iam posse, si urgear, explicare. Illud autem, unde me idem in alia scheda consulendum existimatis, seorsum etiam ego enodare curarem, si mihi aliud, quam tibi visum est, videretur; cum vero eadem sit etiam nostra sententia, non hinc opus est diutius disputare.

Quaestio tertia: Si catechumeni, in desperatione vitae iacentes, baptismum sibi petere non possint, baptizentur necne (26, 33 - 28, 35)

Catechumeni in desperatione vitae, etiam si petere baptismum non possint, baptizentur.

26. 33. Catechumenis ergo in huius vitae ultimo constitutis, seu morbo seu casu aliquo si compressi sint, ut, quamvis adhuc vivant, petere sibi tamen baptismum vel ad interrogata respondere non possint, prosit eis, quod eorum in fide christiana iam nota voluntas est, ut eo modo baptizentur, quo modo baptizantur infantes, quorum voluntas nulla adhuc patuit 82. Non tamen propterea damnare debemus eos, qui timidius agunt, quam nobis videtur agi oportere, ne de pecunia conservo credita improvidius quam cautius iudicare voluisse iudicemur. Satis quippe in talibus respiciendum est illud Apostoli, ubi dicit: Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo 83. Non ergo amplius invicem iudicemus. Sunt enim, qui vel in his, vel etiam in aliis observandum putant, quod dixisse Dominum legimus: Nolite dare sanctum canibus, neque proieceritis margaritas vestras ante porcos 84. Et ista Salvatoris verba reverentes, baptizare non audent eos, qui pro se respondere nequiverint, ne forte contrarium gerant voluntatis arbitrium. Quod de parvulis dici non potest, in quibus adhuc rationis nullus est usus. Sed non solum incredibile est, nec in fine vitae huius baptizari catechumenum velle; verum etiam, si voluntas eius incerta est, multo satius est nolenti dare quam volenti negare, ubi velit an nolit sic non apparet, ut tamen credibilius sit eum, si posset, velle se potius fuisse dicturum ea sacramenta percipere, sine quibus iam credidit non se oportere de corpore exire.

Verba Matthaei contrarium non volunt significare.

27. 34. Si autem Dominus, ubi ait: Nolite dare sanctum canibus 85, hoc, quod isti cavendum putant, vellet intellegi, non ipse suo traditori dedisset, quod in suam ille perniciem sine culpa dantis cum dignis indignus accepit. Unde cum hoc diceret Dominus, credendum est significare voluisse, quod lucem intellegentiae spiritalis immunda corda non portant. Et si portanda doctor ingesserit, quae non recte accipiunt, quia non capiunt, vel reprehensionis morsibus lacerant, vel contemnendo conculcant. Si enim beatus Apostolus quamvis in Christo iam renatis tamen adhuc parvulis lac dicit se dedisse, non escam. Necdum enim poteratis, inquit, sed nec adhuc quidem potestis 86; si denique ipse Dominus electis Apostolis dixit: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo 87, quanto minus possunt ferre, quaecumque de incorporea luce dicuntur, immundae mentes impiorum?

Etiam catechumeni adulteri, si desperati iacuerint, baptizandi sunt.

28. 35. Sed ut sermo noster ad hoc potius claudatur, unde sumpsit exordium, ego non solum alios catechumenos verum etiam ipsos, qui viventium coniugiis copulati retinent adulterina consortia, cum salvos corpore non admittamus ad baptismum, tamen, si desperati iacuerint nec pro se respondere potuerint, baptizandos puto, ut etiam hoc peccatum cum ceteris lavacro regenerationis abluatur. Quis enim novit, utrum fortassis adulterinae carnis illecebra usque ad baptismum statuerant detineri? Si autem ab illa desperatione recreati potuerint vivere, aut facient, quod statuerant, aut edocti obtemperabunt, aut de contemptoribus fiet, quod fieri etiam de baptizatis talibus debet. Quae autem baptismatis, eadem reconciliationis est causa, si forte paenitentem finiendae vitae periculum praeoccupaverit. Nec ipsos enim ex hac vita sine arra suae pacis exire velle debet mater Ecclesia.