TRACTATUS 122

Postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis (Io 20, 30-31).

Hoc capitulum velut libri huius indicat finem; sed narratur hic deinde quemadmodum se manifestaverit Dominus ad mare Tiberiadis, et in captura piscium commendaverit Ecclesiae sacramentum, quali futura est ultima resurrectione mortuorum.

1. Post narrationem rei gestae, in qua Thomas discipulus oblatis sibi tangendis in Christi carne vulnerum locis, vidit quod credere nolebat et credidit; interponit haec evangelista Ioannes, et dicit: Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei; et ut credentes, vitam habeatis in nomine eius 1. Hoc capitulum velut libri huius indicat finem: sed narratur hic deinde quemadmodum se manifestaverit Dominus ad mare Tiberiadis, et in captura piscium commendaverit Ecclesiae sacramentum, qualis futura est ultima resurrectione mortuorum. Ad hoc itaque commendandum valere arbitror, quod tamquam finis interpositus est libri, quod esset etiam secuturae narrationis quasi prooemium, quod ei quodammodo faceret eminentiorem locum, quae narratio incipit ita: Postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic Erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus, et Nathanael qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum 2.

2. Quaeri solet de hac piscatione discipulorum, cur redierint Petrus et filii Zebedaei ad id quod fuerunt priusquam a Domino vocarentur: erant enim piscatores quando eis dixit: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum 3. Tunc eum quippe illi secuti sunt, ut magisterio eius relictis omnibus adhaererent: in tantum ut cum ab eo dives ille tristis abscederet, cui dixerat: Vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me, diceret ei Petrus: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te 4. Quid est ergo quod nunc quasi Apostolatu relicto fiunt quod fuerunt, et quod dimiserant repetunt, tamquam obliti quod audierant: Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum 5? Quod si fecissent defuncto Iesu, priusquam resurrexisset a mortuis: quod quidem non poterant, quoniam dies quo crucifixus est, totos eos tenebat attentos, usque ad eius sepulturam, quae ante vesperam facta est; sequens autem dies erat sabbati, quando eis morem patrium servantibus, operari utique non licebat; tertio vero die Dominus resurrexit, eosque revocavit ad spem quam de illo non habere iam coeperant: tamen si tunc fecissent, putaremus eos illa quae animos eorum occupaverat, desperatione fecisse. Nunc vero post eum sibi de sepulcro redditum vivum, post oblatam suis oculis et manibus, non solum videndam, verum etiam tangendam atque palpandam redivivae carnis evidentissimam veritatem; post inspecta vulnerum loca, usque ad apostoli Thomae confessionem, qui se aliter crediturum non esse praedixerat; post acceptum eius insufflatione Spiritum sanctum, post verba in suas aures eius ore prolata: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt 6: subito fiunt sicut fuerant, non hominum, sed piscium piscatores.

3. His ergo quos hoc movet respondendum est, non eos fuisse prohibitos arte sua, licita scilicet atque concessa, victum necessarium quaerere, sui Apostolatus integritate servata, si quando unde viverent aliud non haberent. Nisi forte quispiam putare audebit aut dicere, apostolum Paulum non pertinuisse ad eorum perfectionem qui relictis omnibus Christum secuti sunt, quoniam ne quemquam eorum gravaret quibus Evangelium praedicabat, suum victum suis manibus transigebat 7: ubi magis impletum est quod ait: Plus omnibus illis laboravi; et adiunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum 8: ut hoc quoque appareat Dei gratiae deputandum, quod et animo et corpore poterat usque adeo plus illis omnibus laborare, ut neque cessaret ab Evangelio praedicando, neque tamen ex Evangelio, sicut illi, sustentaret hanc vitam; cum id per tot gentes in quibus Christi nomen non fuerat prophetatum, multo latius atque fertilius seminaret. Ubi ostendit ex Evangelio vivendi, hoc est victum habendi, non necessitatem Apostolis impositam, sed potestatem datam. Quam potestatem commemorat idem apostolus dicens: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Si alii potestatis vestrae participant, non magis nos? Sed non sumus, inquit, usi hac potestate. Et paulo post: Qui altari serviunt, inquit, altari compartiuntur; sic et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullo horum usus sum 9. Satis igitur apertum est, non imperatum, sed in potestate Apostolis positum, ut aliunde non viverent nisi ex Evangelio, et ab eis quibus Evangelium praedicando spiritalia seminabant, carnalia meterent; hoc est, carnis huius sustentaculum sumerent, et tamquam milites Christi stipendium debitum acciperent, sicut a provincialibus Christi. Unde idem ipse miles egregius paulo superius de hac re dixerat: Quis militat suis stipendiis unquam10 Quod tamen ipse faciebat, quia plus illis omnibus laborabat. Si ergo beatus Paulus ut ea potestate, quam profecto cum caeteris Evangelii praedicatoribus habebat, non cum caeteris uteretur, sed suo stipendio militaret, ne gentes a nomine Christi penitus alienas doctrina eius quasi venalis offenderet, aliter educatus, artem quam non noverat didicit, ut dum suis manibus transigitur doctor, nullus gravaretur auditor; quanto magis beatus Petrus, qui iam piscator fuerat, quod noverat fecit, si ad praesens illud tempus, aliud unde viveret, non invenit?

4. Sed respondebit quispiam: Et cur non invenit, cum Dominus promiserit dicens: Quaerite primum regnum et iustitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis 11? Prorsus etiam sic Dominus quod promisit implevit. Nam quis alius pisces qui caperentur apposuit? qui non ob aliud credendus est eis ingessisse penuriam qua compellerentur ire piscatum, nisi dispositum volens exhibere miraculum: ut simul et praedicatores Evangelii sui pasceret, et ipsum Evangelium tanto sacramento quod erat de numero piscium commendaturus augeret. De qua re etiam nos quod ipse apposuerit, dicere iam debemus.

5. Dicit ergo Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei qui cum illo erant: Venimus et nos tecum. Et exierunt et ascenderunt in navem: et illa nocte nihil apprehenderunt. Mane autem iam facto stetit Iesus in littore; non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est. Dicit ergo eis Iesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo, et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Dicit eis Iesus: Afferte de piscibus quos apprehendistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete 12.

6. Hoc est magnum sacramentum in magno Ioannis Evangelio; et ut vehementius commendaretur, loco ultimo scriptum. Quod ergo septem discipuli fuerunt in ista piscatione, Petrus, et Thomas, et Nathanael, et duo filii Zebedaei, et alii duo quorum nomina tacentur, isti suo septenario numero finem significant temporis. Universum quippe septem diebus volvitur tempus. Ad hoc pertinet quod mane facto Iesus stetit in littore; quia etiam littus finis est maris, et ideo finem significat saeculi. Eumdem finem saeculi ostendit et quod Petrus rete extraxit in terram, hoc est in littus. Quod ipse Dominus aperuit, ubi alio quodam loco de sagena in mare missa similitudinem dedit: Et eam trahunt, inquit, ad littus. Quod littus quid esset exponens, ait: Sic erit in consummatione saeculi 13.

Ecclesiae sacramentum in duabus piscationibus.

7. Sed illa verbi est, non rei gestae parabola: re autem gesta, sicut hoc loco qualiter in saeculi fine futura sit, ita Dominus alia piscatione significavit Ecclesiam qualiter nunc sit. Quod autem illud fecit in initio praedicationis suae, hoc vero post resurrectionem suam, hinc ostendit illam capturam piscium, bonos et malos significare, quos nunc habet Ecclesia; istam vero tantummodo bonos, quos habebit in aeternum, completa in fine huius saeculi resurrectione mortuorum. Denique ibi Iesus non sicut hic in littore stabat, quando iussit pisces capi; sed ascendens in unam navim quae erat Simonis, rogavit eum ut a terra reduceret pusillum; et in ea sedens docebat turbas. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam 14. Et illic quod captum est piscium in naviculis fuit, non sicut hic rete extraxerunt in terram. His signis et si qua alia potuerint reperiri, ibi Ecclesia in hoc saeculo, hic vero in fine saeculi figurata est: ideo illud ante, hoc autem post resurrectionem Domini factum est; quia ibi nos Christus significavit vocatos, hic resuscitatos. Ibi retia non mittuntur in dexteram, ne solos significent bonos, nec in sinistram, ne solos malos; sed indifferenter: Laxate, inquit, retia vestra in capturam, ut permixtos intellegamus bonos et malos: hic autem, inquit: Mittite in dexteram navigii rete, ut significaret eos qui stabant ad dexteram, solos bonos. Ibi rete propter significanda schismata rumpebatur: hic vero quoniam tunc iam in illa summa pace sanctorum nulla erunt schismata, pertinuit ad Evangelistam dicere: Et cum tanti essent, id est, tam magni, non est scissum rete; tamquam illud respiceret ubi scissum est, et in illius mali comparatione commendaret hoc bonum. Ibi capta est multitudo piscium tanta, ut impleta duo navigia mergerentur 15, id est, in submersionem premerentur: non enim mersa sunt, sed tamen periclitata. Unde enim existunt in Ecclesia, tanta quae gemimus; nisi cum tantae multitudini obsisti non potest, quae ad submergendam propemodum disciplinam intrat cum moribus suis a sanctorum itinere penitus alienis? Hic autem miserunt rete in dexteram partem, et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. Quid est, iam non valebant illud trahere, nisi quia illi qui pertinent ad resurrectionem vitae, id est ad dexteram, et intra christiani nominis retia defunguntur, nonnisi in littore, id est in fine saeculi cum resurrexerint, apparebunt? Ideo non valuerunt sic trahere retia, ut in navem refunderent quos ceperant pisces; sicut de illis omnibus factum est, quibus rete disruptum, et naviculae pressae sunt. Habet autem istos dextros Ecclesia post finem vitae huius in somno pacis, velut in profundo latentes, donec ad littus rete perveniat quo trahebatur, quasi a cubitis ducentis. Quod autem illic duabus naviculis, propter circumcisionem et praeputium; hoc isto loco ducentis cubitis existimo figuratum, propter utriusque generis electos, et circumcisionis et praeputii, tamquam centum et centum; quia in summa centenarii numerus ad dexteram transit. Postremo in illa piscatione numerus piscium non exprimitur, tamquam illud ibi fiat quod praedictum est per prophetam: Annuntiavi et locutus sum; multiplicati sunt super numerum 16: hic vero non sunt aliqui super numerum, sed certus est numerus centum quinquaginta tres; cuius numeri ratio Domino adiuvante reddenda est.

Quid significet numerus centum quinquaginta tres.

8. Si enim numerum constituamus qui Legem significet, quid erunt nisi decem? Decalogum quippe Legis, id est, decem notissima illa praecepta digito Dei duabus lapideis tabulis primum fuisse conscripta certissimum nobis est 17. Sed Lex quando non adiuvat gratia, praevaricatores facit, et tantummodo in littera est: propter hoc enim maxime ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat 18. Accedat ergo ad litteram spiritus, ne occidat littera quem non vivificat spiritus; sed ut operemur praecepta Legis, non viribus nostris, sed munere Salvatoris. Cum autem accedit ad Legem gratia, id est, ad litteram spiritus, quodammodo denario numero additur septenarius. Isto quippe numero, id est septenario, significari Spiritum sanctum, advertenda Litterarum sacrarum documenta testantur. Nempe enim sanctitas vel sanctificatio ad sanctum proprie pertinet Spiritum: unde cum et Pater spiritus sit, et Filius spiritus sit, quoniam Deus spiritus est 19; et Pater sanctus, et Filius sanctus sit: proprio tamen nomine amborum Spiritus vocatur Spiritus sanctus. Ubi ergo primum in Lege sonuit sanctificatio, nisi in die septimo? Non enim sanctificavit Deus diem primum, in quo fecit lucem; aut secundum, in quo firmamentum; aut tertium, in quo discrevit mare a terra, et terra herbam lignumque produxit; aut quartum, in quo sidera sunt creata; aut quintum, in quo animalia quae in aquis vivunt et in aere volitant; aut sextum, in quo terrestris anima viva et ipse homo: sed sanctificavit diem septimum, in quo requievit ab operibus suis 20. Convenienter igitur septenario numero significatur Spiritus sanctus. Isaias etiam propheta: Requiescet, inquit, in eo Spiritus Dei: eumque deinceps commendans opere vel munere septenario: Spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et implebit illum spiritus timoris Dei 21. Quid in Apocalypsi? nonne septem spiritus Dei dicuntur 22, cum sit unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult 23? Sed operatio septenaria unius Spiritus sic appellata est ab eodem Spiritu, qui scribenti adfuit, ut septem spiritus dicerentur. Cum itaque Legis denario Spiritus sanctus per septenarium numerum accedit, fiunt decem et septem: qui numerus ab uno usque ad seipsum computatis omnibus crescens, ad centum quinquaginta tres pervenit. Ad unum enim si adicias duo, fiunt utique tres; his si adicias tres et quatuor, fiunt omnes decem; deinde si adicias omnes numeros qui sequuntur usque ad decem et septem, ad supradictum numerum summa perducitur; id est, si ad decem, quo ab uno usque ad quatuor perveneras, addas quinque, fiunt quindecim: his addas sex, et fiunt viginti unum; his addas septem, et fiunt viginti octo; his addas octo et novem et decem, et fiunt quinquaginta quinque; his addas undecim et duodecim et tredecim, et fiunt nonaginta unum; his rursum quatuordecim et quindecim et sexdecim, et fiunt centum triginta sex: huic numero adde illum qui restat de quo agitur, id est decem et septem, et piscium numerus ille complebitur. Non ergo tantummodo centum quinquaginta tres sancti ad vitam resurrecturi significantur aeternam, sed millia sanctorum ad gratiam Spiritus pertinentium: qua gratia cum Lege Dei tamquam cum adversario concordatur; ut vivificante Spiritu littera non occidat, sed quod per litteram iubetur, Spiritu adiuvante compleatur, et si quid minus fit, remittatur. Omnes ergo ad istam gratiam pertinentes, hoc numero figurantur, hoc est figurate significantur. Qui numerus ter habet etiam quinquagenarium numerum, et insuper ipsa tria propter mysterium Trinitatis: quinquagenarius autem multiplicatis septem per septem, et unius adiectione completur; nam septies septem fiunt quadraginta novem. Unus autem additur, ut eo significetur unum esse qui per septem propter operationem septenariam demonstratur: et novimus Spiritum sanctum post ascensionem Domini quinquagesimo die missum, quem discipuli iussi sunt exspectare promissum 24.

9. Non igitur frustra dicti sunt hi pisces et tot et tanti, id est et centum quinquaginta tres et magni. Sic enim scriptum est: Et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Cum enim dixisset Dominus: Non veni solvere Legem, sed implere 25, daturus utique Spiritum per quem Lex posset impleri, tamquam septem additurus ad decem; paucissimis verbis interpositis ait: Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum 26. Iste ergo poterit pertinere ad numerum piscium magnorum. Minimus autem ille qui solvit factis quod docet verbis, in tali Ecclesia potest esse, qualem significat piscium prima illa captura, habentem bonos et malos, quia et ipsa dicitur regnum coelorum: propter quod ait: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere congreganti 27. Ubi vult intellegi etiam bonos, et malos; quos dicit in littore, id est, in fine saeculi separandos. Denique ut ostenderet istos minimos reprobos esse, qui docent bona loquendo, quae solvunt male vivendo, nec quasi minimos in vita aeterna futuros, sed omnino ibi non futuros; cum dixisset: Minimus vocabitur in regno coelorum, continuo subiecit: Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 28. Illi sunt certe, Scribae et Pharisaei, qui cathedram Moysi sedent, et de quibus ait: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt 29: docent sermonibus, quod solvunt moribus. Consequens est ergo, ut qui minimus est in regno coelorum, qualis nunc est Ecclesia, non intret in regnum coelorum, qualis tunc erit Ecclesia; quoniam docendo quod solvit, ad eorum societatem qui faciunt quod docent, non pertinebit: et ideo non erit in numero piscium magnorum; quoniam qui fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Et quia hic magnus erit, ideo ibi erit, ubi minimus ille non erit. Usque adeo quippe ibi magni erunt, ut qui minor ibi est, maior sit eo quo hic nemo maior est 30. Sed tamen qui hic magni sunt, id est, qui in regno coelorum, ubi sagena congregat bonos et malos, faciunt bona quae docent, ipsi erunt in illa regni coelorum aeternitate maiores, quos isti ad dexteram et resurrectionem vitae pertinentes indicant pisces. Sequitur de prandio Domini cum istis septem discipulis, et de his quae post prandium locutus est, ac de ipsius Evangelii termino, ut Deus quod donaverit disseramus: sed hoc non est isto sermone coarctandum.