TRACTATUS 114

Non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur (Io 18, 28-32).

O impia caecitas! Habitaculo contaminarentur alieno, et non contaminarentur scelere proprio?

1. Quae cum Domino vel de Domino nostro Iesu Christo apud Pontium Pilatum praesidem gesta sint, quantum Ioannes evangelista indicat, deinde videamus. Redit enim ad locum narrationis suae ubi eam reliquerat, ut explicaret Petri negationem. Iam quippe dixerat: Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem 1: atque inde regressus ubi dimiserat Petrum calefacientem se ad ignem in atrio, posteaquam totam eius negationem, quae ter facta est, terminavit: Adducunt ergo Iesum, inquit, ad Caipham in praetorium 2. Ad Caipham quippe ab Anna collega et socero eius dixerat missum. Sed si ad Caipham, cur in praetorium? Quod nihil aliud vult intellegi, quam ubi praeses Pilatus habitabat. Aut igitur aliqua urgente causa de domo Annae, quo ad audiendum Iesum ambo convenerant, Caiphas perrexerat ad praetorium praesidis, et socero suo Iesum reliquerat audiendum: aut in domo Caiphae praetorium Pilatus acceperat, et tanta domus erat, ut seorsum habitantem dominum suum, seorsum iudicem ferret.

2. Erat autem mane, et ipsi, id est qui ducebant Iesum: non introierunt in praetorium, hoc est in eam partem domus quam Pilatus tenebat, si ipsa erat domus Caiphae. Cur autem non introierunt in praetorium, exponens causam: Ut non contaminarentur, inquit, sed ut manducarent Pascha 3. Dies enim agere coeperant azymorum: quibus diebus contaminatio illis erat in alienigenae habitaculum intrare. O impia caecitas! Habitaculo videlicet contaminarentur alieno, et non contaminarentur scelere proprio? Alienigenae iudicis praetorio contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine non timebant: ut hoc solum interim dicam, ubi rea malorum conscientia tenebatur. Nam quod etiam Dominus erat, qui eorum impietate ducebatur ad mortem, et vitae dator occidebatur; non eorum conscientiae, sed ignorantiae deputetur.

3. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum 4. Interrogentur atque respondeant ab immundis spiritibus libera i, languidi sanati, leprosi mundati, surdi audientes, muti loquentes, caeci videntes, mortui resurgentes, et quod omnia superat, stulti sapientes, utrum sit malefactor Iesus. Sed ista dicebant, de quibus per prophetam iam ipse praedixerat: Retribuebant mihi mala pro bonis 5.

Iudei non per seipsos, sed tamen ipsi Christum occiderunt.

4. Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum Legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudaei: Nobis non licet interficere quemquam 6. Quid est quod loquitur insana crudelitas? An non interficiebant, quem interficiendum offerebant? An forte crux non interficit? Sic desipiunt, qui non sectantur. sed insectantur sapientiam. Quid est autem: Nobis non licet interficere quemquam? Si malefactor est, cur non licet? Nonne Lex eis praecepit, ne malefactoribus, praesertim (qualem istum putabant) a suo Deo seductoribus parcant 7? Sed intellegendum est eos dixisse non sibi licere interficere quemquam, propter diei festi sanctitatem, quem celebrare iam coeperant; propter quem de ingressu etiam praetorii contaminari metuebant. Itane obduruistis, falsi Israelitae? itane omnem sensum nimia malitia perdidistis, ut ideo vos a sanguine innocentis impollutos esse credatis, quia eum fundendum alteri tradidistis? Numquid et Pilatus illum, qui potestati eius a vobis ingeritur occidendus, suis est manibus occisurus? Si non eum voluistis occidi, si non insidiati estis, si non vobis tradendum pecunia comparastis, si non comprehendistis, vinxistis, adduxistis, si non occidendum manibus obtulistis, vocibus poposcistis, non eum a vobis interfectum esse iactate. Si autem illis omnibus vestris praecedentibus factis, etiam Crucifige, crucifige 8, clamastis; audite quod contra vos etiam propheta clamat: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta 9. Ecce quibus armis, quibus sagittis, qua machaera iustum interfecistis, quando vobis interficere quemquam non licere dixistis. Hinc est quod ad comprehendendum Iesum, cum sacerdotum non venissent principes, sed misissent; Lucas tamen evangelista in eodem narrationis suae loco ait: Dixit autem, inquit: Iesus ad eos qui venerant ad se, principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis 10, et caetera. Sicut ergo principes sacerdotum non per seipsos, sed per eos quos miserant ad comprehendendum Iesum, quid aliud quam ipsi in suae iussionis potestate venerunt? sic omnes qui crucifigendum Christum impiis vocibus clamaverunt, non quidem per seipsos eum, sed tamen ipsi per illum qui eorum clamore ad hoc nefas impulsus est, occiderunt.

5. Quod vero Ioannes evangelista subiungit: Ut sermo Iesu impleretur quem dixit, significans qua morte esset moriturus 11: si mortem crucis hic velimus accipere, tamquam ideo dixerint Iudaei: Nobis non licet interficere quemquam, quia interfici aliud est, aliud crucifigi; non video quomodo id possit consequenter intellegi, cum hoc ad Pilati verba responderint, quibus eis dixerat: Accipite eum vos, et secundum Legem vestram iudicate eum. Numquid ergo eum non poterant accipere, et ipsi eum crucifigere, si par tale genus supplicii interfectionem cuiusquam vitare cupiebant? Quis autem non videat quam sit absurdum eis licere quemquam crucifigere, quibus non licet quemquam interficere? Quid quod ipse Dominus eamdem mortem suam, id est mortem crucis, etiam interfectionem vocat, sicut legimus apud Marcum, ubi ait: Ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et damnabunt eum morte, et tradent eum Gentibus; et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum, et tertia die resurget 12? Nimirum ergo ista dicendo significavit Dominus qua esset morte moriturus: non quod hic mortem crucis vellet intellegi, sed quod eum Iudaei fuissent Gentibus tradituri, hoc est Romanis. Nam Pilatus Romanus erat, eumque in Iudaeam Romani praesidem miserant. Ut ergo iste sermo Iesu impleretur, id est, ut eum sibi traditum Gentes interficerent, quod Iesus futurum esse praedixerat; ideo Pilatus qui iudex Romanus erat, cum vellet eum reddere Iudaeis, ut secundum Legem suam iudicarent eum, noluerunt eum accipere dicentes: Nobis non licet interficere quemquam. Ac sic impletus est sermo Iesu, quem de sua morte praedixit, ut eum a Iudaeis traditum interficerent Gentes; minore scelere quam Iudaei, qui se isto modo ab eius interfectione velut alienos facere voluerunt, non ut eorum innocentia, sed ut dementia monstraretur.