TRACTATUS 110

Dilexisti eos sicut et me (Io 17, 20-23).

In Filio nos Pater diligit, quia in ipso nos elegit ante constitutionem mundi. Qui enim diligit Unigenitum, profecto diligit et membra eius quae adoptavit in eum et per eum.

1. Cum Dominus Iesus orasset pro discipulis suis quos tunc secum habebat, atque adiunxisset suos alios, dicens: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me 1; velut quaereremus, quid vel quare pro illis rogaret, continuo subintulit, dicens: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint 2. Et superius cum adhuc pro solis discipulis, quos secum habebat, oraret: Pater sancte, inquit, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos 3. Hoc ergo nunc etiam et pro nobis rogavit, quod tunc pro illis, ut omnes, hoc est et nos et illi, unum simus. Ubi diligenter advertendum est non dixisse Dominum, ut omnes unum simus; sed: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te (subintellegitur, unum sumus; quod apertius dicitur postea): quia et prius dixerat de discipulis qui cum illo erant: Ut sint unum sicut et nos. Quamobrem ita est Pater in Filio, et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiae sunt: nos vero esse quidem in eis possumus, unum tamen cum eis esse non possumus; quia unius substantiae nos et ipsi non sumus, in quantum Filius cum Patre Deus est. Nam in quantum homo est, eiusdem substantiae est cuius et nos sumus. Sed nunc illud potius voluit commendare, quod alio loco ait: Ego et Pater unum sumus 4; ubi eamdem Patris et suam significavit esse naturam. Ac per hoc et cum in nobis sunt Pater et Filius, vel etiam Spiritus sanctus, non debemus eos putare naturae unius esse nobiscum. Sic itaque sunt in nobis, vel nos in illis, ut illi unum sint in natura sua, nos unum in nostra. Sunt quippe ipsi in nobis, tamquam Deus in templo suo: sumus autem nos in illis, tamquam creatura in Creatore suo.

2. Deinde cum dixisset: Ut et ipsi in nobis unum sint, adiunxit: Ut mundus credat quia tu me misisti 5. Quid est hoc? Numquidnam tunc crediturus est mundus, quando in Patre et Filio unum omnes erimus? Nonne ista est pax illa perpetua, et potius fidei merces quam fides? Unum enim erimus, non ut credamus, sed quia credidimus. Sed etsi in hac vita propter ipsam communem fidem, omnes qui in unum credimus, unum sumus, iuxta illud Apostoli: Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu 6; etiam sic non ut credamus, sed quia credimus, unum sumus. Quid est ergo: Omnes unum sint, ut mundus credat? Ipsi quippe omnes mundus est credens. Neque enim alii sunt qui unum erunt, et alius est mundus propterea crediturus, quia illi unum erunt; cum procul dubio de his dicat: Ut omnes unum sint, de quibus dixerat: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me 7, continuo subiungens: Ut omnes unum sint. Isti autem omnes quid est, nisi mundus, non hostilis utique, sed fidelis? Nam ecce qui dixerat: Non pro mundo rogo 8, pro mundo rogat ut credat. Quoniam est mundus de quo scriptum est: Ne cum hoc mundo damnemur 9. Pro isto mundo non rogat: neque enim quo sit praedestinatus, ignorat. Et est mundus de quo scriptum est: Non enim venit Filius hominis ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum 10: unde et Apostolus: Deus, inquit, erat in Christo, mundum reconcilians sibi 11. Pro isto mundo rogat, dicens: Ut mundus credat quia tu me misisti. Per hanc enim fidem mundus reconciliatur Deo, cum credit in Christum qui est missus a Deo. Quomodo ergo intellecturi sumus quod ait: Ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti: nisi quia non in eo causam posuit ut credat mundus, quia illi unum sunt, tamquam ideo credat quod eos esse unum videt; cum ipse mundus sint omnes, qui credendo unum fiunt: sed orando dixit: Ut mundus credat; sicut orando dixit: Ut omnes unum sint; orando dixit: Ut et ipsi in nobis unum sint? Hoc est enim omnes unum sint, quod est mundus credat: quoniam credendo unum fiunt; perfecte unum, qui cum natura essent unum, dissentiendo ab uno non erant unum. Denique si verbum quod ait, rogo, tertio subaudiamus, vel potius quo plenius fiat, ubique ponamus; erit huius expositio sententiae manifestior: Rogo ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te: rogo ut et ipsi in nobis unum sint: rogo ut mundus credat quia tu me misisti. Ideo quippe addidit, quod dixit, in nobis, ut quod unum efficimur fidelissima caritate, gratiae Dei noverimus tribuendum esse, non nobis: sicut Apostolus cum dixisset: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux, inquit; et ne sibi hoc tribuerent, adiecit, in Domino 12.

3. Deinde Salvator noster rogando Patrem, se hominem demonstrabat: nunc demonstrans et seipsum, quoniam cum Patre Deus est, facere quod rogat: Et ego, inquit, claritatem quam dedisti mihi, dedi illis 13. Quam claritatem, nisi immortalitatem, quam natura humana in illo fuerat acceptura? Nam nec ipse adhuc acceperat eam, sed more suo propter immobilitatem praedestinationis, praeteriti temporis verbis futura significat, quod nunc clarificandus, hoc est suscitandus a Patre, et ipse sit nos ad eam claritatem suscitaturus in fine. Simile est hoc ei quod alibi dicit: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat 14. Et quos, nisi eosdem quos Pater? Quaecumque enim Pater facit, non alia, sed haec et Filius; nec aliter, sed similiter facit 15. Ac per hoc suscitavit et seipsum etiam ipse. Nam inde est: Solvite templum hoc, inquit, et in triduo resuscitabo illud 16. Proinde immortalitatis claritatem, quam sibi a Patre datam dicit, etiam ipse sibi dedisse intellegendus est, etsi non dicit. Ideo quippe saepius solum Patrem facere dicit quod et ipse facit cum Patre, ut quidquid est ei tribuat de quo est. Sed et aliquando etiam tacito Patre, se dicit facere quod facit cum Patre: ut intellegamus ita Filium non esse a Patris opere separandum, quando se tacito Patrem dicit aliquid operari; quemadmodum nec Pater ab opere Filii separatur, quando ipso tacito Filius operari dicitur, quod nihilominus pariter operantur. Cum ergo tacet Filius in opere Patris operationem suam, humilitatem commendat, ut sit nobis salubrior: cum vero vicissim in opere suo tacet operationem Patris, parilitatem suam commendant, ne credatur inferior. Isto igitur modo et hoc loco nec se facit alienum a Patris opere, quamvis dixerit: Claritatem quam dedisti mihi; quia et ipse dedit eam sibi: nec Patrem facit alienum ab opere suo, quamvis dixerit, dedi eis; quia et Pater illam dedit eis. Inseparabilia namque sunt opera non solum Patris et Filii, verum etiam Spiritus sancti. Sicut autem ex eo quod Patrem pro suis omnibus rogavit, hoc fieri voluit: Ut omnes unum sint: ita ex hoc etiam suo beneficio quod ait: Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, id fieri nihilominus voluit; nam continuo subiunxit: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

4. Deinde addidit: Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum 17. Ubi se mediatorem inter Deum et homines breviter intimavit. Neque enim hoc ita dictum est, tamquam Pater non sit in nobis, aut nos in Patre non simus; cum et alio loco dixerit: Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus 18: et hic paulo ante non dixerit: Ego in eis et tu in me, quod dixit modo; aut: Ipsi in me et ego in te; sed: Tu in me et ego in te, et ipsi in nobis. Quod ergo nunc ait: Ego in eis et tu in me, ita dictum est ex persona Mediatoris, sicut illud quod Apostolus ait: Vos Christi, Christus vero Dei 19. Quod vero addidit: Ut sint consummati in unum, ostendit eo perduci reconciliationem, quae fit per Mediatorem, ut perfecta beatitudine, cui iam nihil possit adici, perfruamur. Unde id quod sequitur: Ut cognoscat mundus quia tu me misisti 20, non sic accipiendum puto, tamquam iterum dixerit: Ut credat mundus: aliquando enim et cognoscere pro eo quod est credere ponitur, ut est quod ait aliquanto superius: Et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti 21. Hoc dixit posterius crediderunt, quod prius dixerat cognoverunt. Sed hic quandoquidem de consummatione loquitur, talis est intellegenda cognitio, qualis erit per speciem, non qualis nunc est per fidem Nam videtur ordo esse servatus in eo quod paulo ante dixit: Ut credat mundus; hic autem: Ut cognoscat mundus. Ibi enim quamvis dixerit: Ut omnes unum sint, et in nobis unum sint, non ait tamen: Sint consummati in unum; atque ita subnexuit: Ut credat mundus quia tu me misisti: hic vero: Ut sint, inquit, consummati in unum; ac deinde non addidit: Ut credat mundus; sed: Ut cognoscat mundus quia tu me misisti. Quamdiu enim credimus quod non videmus, nondum sumus ita consummati, quemadmodum erimus cum meruerimus videre quod credimus. Rectissime igitur ibi: Ut credat mundus; hic: Ut cognoscat mundus: tamen et ibi et hic, quia tu me misisti; ut noverimus quantum pertinet ad Patris et Filii inseparabilem caritatem, hoc nos modo credere quod tendimus credendo cognoscere. Si autem diceret: Ut cognoscant quia tu me misisti: tantumdem valeret quantum hoc quod ait: Ut cognoscat mundus. Ipsi sunt enim mundus, non permanens inimicus, qualis est mundus damnationi praedestinatus; sed ex inimico amicus effectus, propter quem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Ideo dixit: Ego in eis et tu in me: tamquam diceret: Ego in eis ad quos misisti me; et tu in me, mundum reconcilians tibi per me.

Qui diligit Unigenitum, profecto et diligit membra eius.

5. Propterea sequitur etiam illud quod ait: Et dilexisti eos sicut et me dilexisti 22. In Filio quippe nos Pater diligit, quia in ipso nos elegit ante constitutionem mundi 23. Qui enim diligit Unigenitum, profecto diligit et membra eius quae adoptavit in eum per eum. Nec ideo pares sumus unigenito Filio per quem creati et recreati c sumus; quia dictum est: Dilexisti eos sicut et me. Neque enim semper aequalitatem significat, qui dicit: Sicut illud, ita et illud: sed aliquando tantum: Quia est illud, est et illud; aut: Quia est illud, ut sit et illud. Quis enim dixerit eo prorsus modo in mundum a Christo Apostolos missos, quomodo est ipse missus a Patre? Ut enim alias taceam differentias, quas commemorare longum est, missi sunt certe illi cum iam homines essent; missus est autem ipse ut homo esset: et tamen superius ait: Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum 24; tamquam diceret: Quia misisti me, misi eos. Ita et hoc loco: Dilexisti eos, inquit, sicut me dilexisti; quod nihil aliud est quam: Dilexisti eos, quoniam et me dilexisti. Non enim membra Filii non diligeret qui diligit Filium; aut alia causa est diligendi membra eius, nisi quia diligit eum. Sed diligit Filium secundum divinitatem, quia genuit illum aequalem sibi; diligit eum etiam secundum id quod homo est, quia ipsum unigenitum Verbum caro factum est, et propter Verbum est ei cara Verbi caro: nos autem diligit, quoniam sumus eius membra quem diligit; et hoc ut essemus, propter hoc nos dilexit antequam essemus.

6. Quapropter incomprehensibilis est dilectio qua diligit Deus, neque mutabilis. Non enim ex quo ei reconciliati sumus per sanguinem Filii eius, non coepit diligere; sed ante mundi constitutionem dilexit nos, ut cum eius Unigenito etiam nos filii eius essemus, priusquam omnino aliquid essemus. Quod ergo reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, non sic audiatur, non sic accipiatur, quasi ideo nos reconciliaverit ei Filius, ut iam inciperet amare quos oderat; sicut reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici, et invicem diligant qui oderant invicem: sed iam nos diligenti reconciliati sumus ei, cum quo propter peccatum inimicitias habebamus. Quod utrum verum dicam, attestetur Apostolus: Commendat, inquit, dilectionem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est 25. Habebat itaque ille erga nos caritatem, etiam cum inimicitias adversum eum exercentes operaremur iniquitatem: et tamen ei verissime dictum est: Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem 26. Proinde miro et divino modo et quando nos oderat, diligebat: oderat enim nos, quales ipse non fecerat; et quia iniquitas nostra opus eius non omni ex parte consumpserat, noverat simul in unoquoque nostrum et odisse quod feceramus, et amare quod fecerat. Et hoc quidem in omnibus intellegi potest de illo, cui veraciter dicitur: Nihil odisti eorum quae fecisti 27. Non enim quodcumque odisset esse voluisset, aut omnino esset quod omnipotens esse noluisset, nisi et in eo quod odit, esset etiam quod amaret. Merito quippe odit, et velut a regula suae artis alienum improbat vitium: amat tamen suum etiam in vitiosis vel sanatione beneficium, vel damnatione c iudicium. Ita Deus, et nihil odit eorum quae fecit: naturarum enim, non vitiorum conditor, mala quae odit, ipse non fecit; et de malis eisdem vel sanando ea per misericordiam, vel ordinando per iudicium, bona sunt ipsa quae facit. Cum igitur eorum quae fecit nihil oderit, quis digne possit eloqui, quantum diligat membra Unigeniti sui; et quanto amplius ipsum Unigenitum, in quo condita sunt omnia visibilia et invisibilia, quae in suis generibus ordinata ordinatissime diligit? Membra quippe Unigeniti ad Angelorum sanctorum aequalitatem gratiae suae largitate perducit: Unigenitus autem cum sit Dominus omnium, procul dubio est Dominus Angelorum, natura qua Deus est, non Angelis, sed Patri potius aequalis; gratia vero qua homo est, quomodo non excedit excellentiam cuiuslibet angeli, cum sit una persona carnis et Verbi?

7. Quamquam non desint qui etiam nos Angelis praeferant; quia pro nobis, inquiunt, non pro Angelis mortuus est Christus. Id quid est aliud, quam de impietate velle gloriari? Etenim Christus, sicut ait Apostolus, iuxta tempus pro impiis mortuus est 28. Hic ergo non meritum nostrum, sed Dei misericordia commendatur. Nam quale est ideo se velle laudari, quia vitio suo tam detestabiliter aegrotavit, ut non posset aliter quam medici morte sanari? Non est haec nostrorum gloria meritorum, sed medicina morborum. An ideo nos praeferimus Angelis, quia cum et angeli peccaverint, nihil eis tale unde sanarentur impensum est? Quasi aliquid eis vel parvum fuerit impensum, et nobis amplius. Quod si et hoc factum esset, adhuc quaeri posset utrum ideo fuisset factum, quod steteramus excellentius, an quod desperatius iacebamus. Cum vero noverimus bonorum omnium Creatorem reparandis angelis malis nihil gratiae contulisse, cur non potius intellegimus quod tanto damnabilior eorum iudicata sit culpa, quanto erat natura sublimior? Tanto enim minus quam nos peccare debuerunt, quanto meliores nobis fuerunt. Nunc autem in offendendo Creatorem tanto exsecrabilius beneficio eius ingrati exstiterunt, quanto beneficentius sunt creati; nec eis satis fuit desertores esse illius, nisi et nostri fierent deceptores. Hoc itaque nobis magnum bonum conferet, qui dilexit nos sicut dilexit Christum, ut propter ipsum cuius membra nos esse voluit, aequales Angelis sanctis simus 29, quibus et natura inferiores conditi sumus, et peccato indigniores facti, qui eorum fieri qualescumque socii deberemus.