TRACTATUS 109

Non pro his rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me (Io 17, 20).

Qui cum illo tunc fuerunt, quod ab illo audierunt, ceteris praedicaverunt; atque ita verbum eorum, ut etiam nos crederemus, ad nos usque pervenit, ubicumque est eius Ecclesia, et perventurum est ad posteros, quicumque, ubicumque postea in cum credituri sunt.

Adiunxit in oratione et ceteros qui in eum credituri erat.

1. Dominus Iesus iam sua propinquante passione, cum orasset pro discipulis suis, quos et Apostolos nominavit, cum quibus coenaverat ultimam coenam, de qua traditor eius per buccellam manifestatus exierat, et cum quibus post eius egressum antequam pro eis oraret, multa iam fuerat locutus; adiunxit et caeteros qui in eum fuerant credituri, et ait ad Patrem: Non pro his autem rogo tantum, id est pro discipulis qui cum illo tunc erant: sed et pro eis, inquit, qui credituri sunt per verbum eorum in me 1. Ubi omnes suos intellegi voluit, non solum qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant. Quotquot enim postea crediderunt in eum, per verbum Apostolorum sine dubio crediderunt, et donec veniat, credituri sunt: ipsis enim dixerat: Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis 2; et per hos Evangelium ministratum est, et antequam scriberetur, et utique quisquis in Christum credit, Evangelio credit. Non itaque hi tantum intellegendi sunt, quos ait in se credituros per verbum eorum, qui ipsos, cum in carne viverent, Apostolos audierunt; sed et post obitum eorum, et nos longe post nati, per verbum eorum credidimus in Christum. Quoniam ipsi qui cum illo tunc fuerunt, quod ab illo audierunt, caeteris praedicaverunt: atque ita verbum eorum, ut etiam nos crederemus, ad nos usque pervenit, ubicumque est eius Ecclesia; et perventurum est ad posteros, quicumque, ubicumque postea in eum credituri sunt.

2. Potest itaque videri Iesus in hac oratione non orasse pro quibusdam suis, nisi diligenter scrutemur in eadem oratione verba eius. Si enim pro eis prius oravit, sicut iam ostendimus, qui cum illo tunc erant, postea vero etiam pro eis qui per verbum eorum in illum fuerant credituri; potest dici non orasse pro illis qui neque tunc erant cum illo quando ista dicebat, neque per verbum eorum postea, sed in eum sive per ipsos, sive quomodolibet, tamen ante crediderant. Numquid enim cum illo tunc erat Nathanael? Numquid Ioseph ille ab Arimathia, qui corpus eius a Pilato petiit, quem iam discipulum eius fuisse iste ipse Ioannes evangelista testatur 3? Numquid Maria mater eius, et aliae feminae, quas eius discipulas in Evangelio iam tunc fuisse didicimus? Numquid cum illo tunc erant de quibus saepe dicit idem Ioannes evangelista: Multi crediderunt in eum 4? Nam unde erat multitudo illa eorum qui cum ramis partim praecedebant, partim sequebantur insidentem iumento, dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini 5; et cum eis pueri, de quibus ipse ait fuisse praedictum: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem 6? Unde quingenti fratres, quibus simul post resurrectionem non apparuisset, nisi in eum ante credidissent 7? Unde illi centum et novem, qui cum istis undecim centum et viginti erant, quando simul congregati post eius ascensum exspectaverunt, et acceperunt promissum Spiritum Sanctum 8? Unde erant isti omnes, nisi ex illis de quibus dictum est: Multi crediderunt in eum? Non ergo pro eis tunc oravit Salvator, quoniam pro eis oravit qui cum illo tunc erant, et pro aliis qui per verbum eorum in eum non iam crediderant, sed fuerant credituri. Isti autem nec cum illo tunc erant, et in eum iam ante crediderant. Omitto dicere de Simeone sene, qui in infantulum credidit; de Anna prophetissa 9; de Zacharia et Elisabeth, qui eum prophetaverunt antequam de Virgine nasceretur 10; de filio eorum Ioanne praecursore eius, amico sponsi, qui eum et in sancto Spiritu agnovit, et absentem praedicavit, et aliis agnoscendum cum praesens esset ostendit 11; hos omitto, quoniam responderi potest orandum pro talibus mortuis non fuisse, qui cum magnis suis meritis hinc abierant, et recepti quiescebant; hoc enim et de antiquis iustis similiter respondetur. Quis enim eorum a damnatione totius massae perditionis, quae per unum hominem facta est, salvus esse potuisset, nisi in unum Mediatorem Dei et hominum in carne venturum revelante Spiritu credidisset? Sed numquid ei pro Apostolis orandum fuit, et pro tam multis qui in hac vita adhuc erant, nec cum illo tunc erant, et iam ante crediderant, orandum non fuit? Quis hoc dixerit?

3. Intellegendum est igitur, quod nondum in eum sic crediderant, quomodo in se credi volebat: quandoquidem et ipse Petrus, cui confitenti et dicenti: Tu es Christus Filius Dei vivi 12, tam magnum testimonium perhibuerat, magis eum mori nolebat, quam mortuum resurrecturum esse credebat; unde mox ab eo appellatus est satanas 13. Fideliores itaque reperiuntur, qui defuncti iam fuerant, et resurrecturum Christum revelante Spiritu non utique dubitabant, quam illi qui cum credidissent ipsum redempturum Israel, visa eius morte spem totam quam de illo habuerant perdiderunt. Nihil itaque melius credimus, quam post eius resurrectionem impertito Spiritu sancto, et doctis et confirmatis Apostolis, eisque in Ecclesia primitus doctoribus constitutis, per eorum verbum sic alios credidisse quemadmodum in Christum credi oportebat, id est, ut fidem resurrectionis eius tenerent. Ac per hoc et illos omnes qui iam in eum credidisse videbantur, ad eorum numerum pertinuisse pro quibus oravit, dicens: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me.

4. Sed restat nobis ad istam quaestionem adhuc solvendam beatus Apostolus, et latro ille crudelis in scelere, fidelis in cruce. Paulus quippe apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum se dicit factum Apostolum: et de ipso suo evangelio loquens ait: Neque enim ab homine ego accepi illud, neque didici; sed per revelationem Iesu Christi 14. Quomodo igitur erat in eis de quibus dictum est, credituri sunt per verbum eorum in me? Latro vero ille tunc credidit, quando in ipsis doctoribus fides quae fuerat qualiscumque defecit. Nec ipse itaque per eorum verbum credidit in Christum Iesum: et tamen sic credidit, ut quem videbat crucifixum, confiteretur non solum resurrecturum, verum etiam regnaturum, dicendo: Memento mei, cum veneris in regnum tuum 15.

5. Proinde relinquitur, ut si Dominus Iesus hac oratione pro suis omnibus quicumque in hac vita, quae tentatio est super terram 16, vel tunc erant, vel futuri erant, orasse credendus est, sic intellegamus quod dictum est, per verbum eorum, ut ipsum verbum fidei quod praedicaverunt in mundo, hic significatum esse credamus; dictum autem esse verbum eorum, quoniam ab ipsis est primitus ac praecipue praedicatum. Iam enim ab ipsis praedicabatur in terra, quando per revelationem Iesu Christi ipsum verbum eorum Paulus accepit. Unde et contulit cum eis Evangelium, ne forte in vacuum cucurrisset aut curreret; et dexteras ei dederunt: quia et in illo, quamvis non per eos illi datum, tamen verbum suum, quod iam praedicabant, et in quo fundati fuerant, invenerunt 17. De quo verbo resurrectionis Christi idem dicit Apostolus: Sive ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis 18; et iterum: Hoc est, inquit, verbum fidei quod praedicamus, quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Iesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris 19. Et in Actibus Apostolorum legitur quod in Christo Deus definierit fidem omnibus, suscitans eum a mortuis 20. Hoc verbum fidei, quia principaliter ac primitus per Apostolos, qui ei cohaeserant, praedicatum est, ideo verbum eorum dictum est. Neque enim propterea non est verbum Dei, quia dictum est verbum eorum; cum dicat idem apostolus Thessalonicenses excepisse a se, non ut verbum hominum, sed, sicut est, inquit c, vere verbum Dei 21. Ideo ergo Dei, quia Deus id donavit; eorum vero verbum dictum est, quia hoc praedicandum illis Deus primitus ac praecipue commendavit. Ac per hoc etiam ille latro in sua fide verbum eorum habebat: quod eorum propterea dictum erat, quoniam praedicandum ad eorum officium primitus ac praecipue pertinebat. Denique cum murmur factum esset de ministerio mensarum a viduis Graecorum, antequam Paulus credidisset in Christum; responderunt Apostoli, qui Domino ante cohaeserant: Non est bonum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis 22. Tunc ordinandos diaconos providerunt, ne ipsi a praedicandi verbi avocarentur officio. Unde merito dictum est verbum eorum, quod est verbum fidei, per quod omnes in Christum, undecumque id audierint, crediderunt, vel audituri et credituri sunt. Ergo illa oratione pro omnibus quos redemit, sive tunc in carne viventes, sive postea futuros, Redemptor noster oravit, cum rogans pro Apostolis qui cum illo tunc erant, adiunxit etiam illos qui per eorum verbum in eum fuerant credituri. Quid autem adiunctis illis deinde dicat, alia est disputatione tractandum.