TRACTATUS 101

Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius (Io 16,16-23).

Hunc totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura cernendo; nunc parturit gemendo, tunc paritura laetando; nunc parturit orando, tunc paritura laudando.

1. Haec Domini verba ubi ait: Modicum et iam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem 1, ita obscura erant discipulis, antequam id quod dicit impletum esset, ut quaerentes inter se quid esset quod diceret, omnino se faterentur nescire. Sequitur enim Evangelium: Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? Nescimus quid loquitur 2. Hoc enim est quod eos movebat, quia dixit: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Nam in praecedentibus quia non dixerat: Modicum, sed dixerat: Ad Patrem vado, et iam non videbitis me 3; tamquam aperte illis visus est locutus, nec inter se de hoc aliquid quaesierunt. Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox manifestatum est, iam nobis utique manifestum est: post paululum enim passus est, et non viderunt eum; rursus, post paululum resurrexit, et viderunt eum. Illud autem quod ait: Iam non videbitis me, quia isto verbo, id est, iam, hoc intellegi voluit quod eum ulterius non viderent, ibi exposuimus quomodo accipiendum sit, ubi dixit: De iustitia arguet mundum Spiritus sanctus, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me 4: quia scilicet mortalem Christum ulterius non viderent.

2. Cognovit autem Iesus, sicut sequens Evangelista dicit, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos; mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra in gaudium erit 5. Et hoc sic accipi potest, quia contristati sunt discipuli de morte Domini, et confestim de resurrectione laetati: mundus autem, quo nomine significati sunt inimici a quibus Christus occisus est, tunc utique laetati sunt occiso Christo, quando sunt discipuli contristati. Mundi quippe nomine, malitia potest mundi huius intellegi, id est hominum mundi huius amicorum. Unde Iacobus apostolus in Epistola sua dicit: Quicumque voluerit amicus esse huius saeculi, inimicus Dei constituitur 6: quibus inimicitiis Dei factum est ut nec eius Unigenito parceretur.

3. Deinde subiungit, et dicit: Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum: et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis 7. Nec ista similitudo ad intellegendum videtur esse difficilis; quoniam comparatio eius in promptu est, eodem ipso exponente cur dicta sit. Parturitio quippe tristitiae, partus autem gaudio comparatur; quod tunc maius esse consuevit, quando non puella, sed puer nascitur. Quod vero ait: Gaudium vestrum nemo tollet a vobis, quia gaudium eorum est ipse Iesus, significatum est quod ait Apostolus: Christus surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 8.

4. Hucusque in isto Evangelii capitulo, unde hodie disputamus, velut facili intellectu omnia cucurrerunt: acrior necessaria est in his quae sequuntur intentio. Quid est enim quod ait: Et in illo die me non rogabitis quidquam 9? Hoc verbum quod est rogare, non solum petere, verum etiam interrogare significat; et graecum Evangelium, unde hoc translatum est, tale habet verbum quod utrumque possit intellegi, ut haec ambiguitas nec inde solvatur: quamquam etsi solveretur, non ideo nulla quaestio remaneret. Dominum etenim Christum, postquam resurrexit, et interrogatum legimus et rogatum. Nam interrogatus est a discipulis ascensurus in coelum, quando praesentaretur, et quando regnum esset Israel 10: cum vero iam esset in coelo, rogatus est a sancto Stephano, ut spiritum eius acciperet 11. Et quis audeat vel cogitare vel dicere, in coelo sedentem Christum rogandum non esse, et in terra manentem rogatum fuisse? rogandum non esse immortalem, rogari debuisse mortalem? Imo, carissimi, rogemus eum, ut nodum quaestionis huius ipse dissolvat, lucendo in cordibus nostris ad videnda quae dicit.

5. Puto enim quod ait: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, non ad illud tempus esse referendum quo resurrexit, eisque suam carnem cernendam tangendamque monstravit 12: sed potius ad illud unde iam dixerat: Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi 13. Iam quippe resurrexerat, iam se illis in carne monstraverat, iam sedebat ad dexteram Patris, quando dicebat idem ipse apostolus Ioannes, cuius est hoc Evangelium, in Epistola sua: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus: scimus quia cum manifestatum fuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 14. Ista visio non vitae huius est, sed futurae; non temporalis, sed aeterna. Haec est autem vita aeterna, dicente ipsa vita, ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 15. De hac visione et cognitione dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 16. Hunc totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura cernendo; nunc parturit gemendo, tunc paritura laetando; nunc parturit orando, tunc paritura laudando. Et ideo masculum; quoniam ad istum fructum contemplationis cuncta officia referuntur actionis. Solus est enim liber; quia propter se appetitur, et non refertur ad aliud. Huic servit actio: ad hunc enim refertur quidquid bene agitur, quia propter hunc agitur; ipse autem non propter aliud, sed propter semetipsum tenetur et habetur. Ibi ergo finis qui sufficit nobis. Aeternus igitur erit: neque enim nobis sufficit finis, nisi cuius nullus est finis. Hoc inspiratum erat Philippo quando dixit: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 17. In qua ostensione se promisit et Filius dicens: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est18 De hoc itaque quod sufficit nobis, rectissime audimus: Gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

Hoc modicum longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur.

6. De hoc etiam quae superius dicta sunt, melius existimo intellegi: Modicum et iam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Modicum est enim hoc totum spatium quo praesens pervolat saeculum: unde dicit idem ipse evangelista in Epistola sua: Novissima hora est 19. Ideo namque addidit, quia vado ad Patrem: quod ad priorem sententiam referendum est, ubi ait: Modicum et iam non videbitis me; non ad posteriorem ubi ait, et iterum modicum et videbitis me. Eundo quippe ad Patrem, facturus erat ut eum non viderent. Ac per hoc non ideo dictum est, quia fuerat moriturus, et donec resurgeret, ab eorum aspectibus recessurus; sed quod esset iturus ad Patrem, quod fecit posteaquam resurrexit, et cum eis per quadraginta dies conversatus ascendit in coelum 20. Illis ergo ait: Modicum et iam non videbitis me, qui eum corporaliter tunc videbant, quia iturus erant ad Patrem, et eum deinceps mortalem visuri non erant, qualem cum ista loqueretur videbant. Quod vero addidit, et iterum modicum et videbitis me, universae promisit Ecclesiae: sicut universae promisit: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 21. Non tardat Dominus promissum: modicum, et videbimus eum, ubi iam nihil rogemus, nihil interrogemus; quia nihil desiderandum remanebit, nihil quaerendum latebit. Hoc modicum longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur: cum finitum fuerit, tunc sentiemus quam modicum fuerit. Non ergo sit gaudium nostrum quale habet mundus, de quo dictum est: Mundus autem gaudebit: nec tamen in huius desiderii parturitione sine gaudio tristes simus, sed sicut ait Apostolus: Spe gaudentes, in tribulatione patientes 22; quia et ipsa parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole, quam tristis est de praesenti dolore. Sed huius sermonis iste sit finis: habent enim quaestionem molestissimam quae sequuntur, nec brevitate coarctanda sunt, ut possint commodius, si Dominus voluerit, explicari.