TRACTATUS 90

Viderunt et oderunt me et Patrem meum (Io 15, 23).

O miseros homines, qui cum esse volunt mali, nolunt esse veritatem qua damnantur mali! Nolunt enim eam esse quod est, cum seipsos debeant nolle esse quod sunt, ut ipsa manente mutentur, ne ipsa iudicante damnentur.

1. Audistis Dominum dicentem: Qui me odit, et Patrem meum odit 1; qui superius dixerat: Haec facient vobis, quia nesciunt eum qui misit me 2. Non itaque dissimulanda nascitur quaestio, quomodo possint odisse quem nesciunt. Si enim Deum non quod est ipse, sed nescio quid aliud eum suspicantur aut credunt, et hoc oderunt; utique non ipsum oderunt, sed quod sua mendaci suspicione vel vana credulitate concipiunt: si autem quod est, hoc de illo sentiunt, quomodo eum nescire dicuntur? Et de hominibus quidem fieri potest ut eos saepe quos nunquam vidimus, diligamus; ac per hoc nec illud a contrario impossibile est, ut eos quos nunquam vidimus, oderimus. Fama quippe de aliquo sermocinante seu bene seu male, fit non immerito ut amemus vel oderimus ignotum. Sed si fama sit verax, quomodo est de quo vera didicimus, dicendus ignotus? An quia eius faciem non vidimus? Quam cum et ipse non videat, nulli tamen potest notior esse quam sibi. Non igitur in eius facie corporali nobis intimatur cuiusque notitia. Sed tunc nobis ad cognitionem patet, quando eius mores et vita non latet. Alioquin nec seipsum nosse quisquam potest, qui videre faciem suam non potest. Sed utique tanto certius quam notus est aliis ipse se novit, quanto certius interiore conspectu potest videre quod sapit, videre quod cupit, videre quod vivit: quae cum aperiuntur et nobis, tunc vere fit cognitus nobis. Haec itaque quoniam plerumque ad nos de absentibus vel etiam mortuis, sive fama, sive litteris perferuntur; hinc fit ut saepe quos nunquam facie corporis vidimus (non tamen quos omnino nescimus), vel oderimus homines, vel amemus.

Non possumus hominum indagare conscientiam.

2. Sed plerumque in eis nostra credulitas fallitur; quia nonnunquam et historia, et multo magis fama mentitur. Pertinet autem ad nos ne perniciosa opinione fallamur, ut quia non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam. Hoc est, ut si ille vel ille homo utrum sit impudicus pudicusve nescimus, oderimus tamen impudicitiam, et pudicitiam diligamus: et si illum vel illum iniustum esse iustumve nescimus, amemus tamen iustitiam, et iniustitiam detestemur; non quas nobis ipsi errando confingimus, sed quas fideliter, hanc appetendam, illamque vitandam in Dei veritate conspicimus: ut cum de ipsis rebus quod appetendum est appetimus, quod devitandum est devitamus, ignoscatur nobis quod de occultis hominum aliquando, imo assidue non vera sentimus. Hoc enim ad humanam tentationem pertinere arbitror, sine qua duci ista non potest vita, ita ut Apostolus diceret: Tentatio vos non apprehendat nisi humana 3. Quid enim tam humanum quam non posse inspicere cor humanum; et ideo non eius latebras perscrutari, sed plerumque aliud quam id quod ibi agitur suspicari? Quamquam et in his rerum tenebris humanarum, hoc est cogitationum alienarum, etsi suspiciones intellegere non possumus, quia homines sumus; iudicia tamen, id est, definitas firmasque sententias continere debemus, nec ante tempus quidquam iudicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo 4. Quando ergo non erratur in rebus, ut recta sit improbatio vitiorum virtutumque probatio; profecto si erratur in hominibus, venialis est humana tentatio.

3. Per has autem humanorum cordium tenebras, res multum miranda et multum dolenda contingit, ut eum nonnunquam quem iniustum putamus, et tamen iustus est et iustitiam in eo nescientes diligimus, devitemus, aversemur, a nostro prohibeamus accessu, communem cum illo vitam victumque habere nolimus; eumque etiam, si disciplinae imponendae necessitas cogit, sive ne aliis noceat, sive ut fiat ipse correctior, asperitate salubri persequamur; et hominem bonum tamquam malum affligamus, quem nescientes amamus. Hoc fit, si quis, verbi gratia, cum sit pudicus, a nobis creditur impudicus. Sine dubio enim si pudicum diligo, hoc est ipse quod diligo: ergo etiam ipsum diligo, et nescio. Et si impudicum odi, non ergo ipsum odi; quia non est quod odi: et tamen dilecto meo, cum quo semper in caritate pudicitiae habitat anima mea, facio ignarus iniuriam, non errans in discretione virtutum atque vitiorum, sed in cordium tenebris humanorum. Proinde sicut fieri potest ut homo bonus hominem bonum oderit nesciens, vel potius diligat nesciens (ipsum enim diligit cum bonum diligit, quia id quod est ille, hoc iste diligit); oderit autem nesciens non ipsum, sed quod putat esse ipsum: ita fieri potest ut etiam homo iniustus hominem oderit iustum, et dum aestimat se sui similem iniustum diligere, nesciens diligat iustum; et tamen dum eum credit iniustum, diligat non ipsum, sed quod putat esse ipsum. Quemadmodum autem hominem, sic et Deum. Denique si interrogarentur Iudaei, utrum diligerent Deum; quid se aliud quam diligere responderent, nec ex animo mentientes, sed errando potius opinantes? Quomodo enim diligerent Patrem veritatis, qui haberent odio veritatem? Nolunt enim sua facta damnari, et hoc habet veritas ut talia facta damnentur: tantum igitur oderunt veritatem, quantum oderunt suas poenas, quas talibus irrogat veritas. Nesciunt autem illam esse veritatem, quae tales quales ipsi sunt damnat: oderunt ergo quam nesciunt; et cum illam oderunt, profecto et eum de quo nata est nisi odisse non possunt. Ac per hoc quia veritatem qua iudicante damnantur, de Patre Deo natam nesciunt; utique etiam ipsum et nesciunt, et oderunt. O miseros homines, qui cum esse volunt mali, nolunt esse veritatem qua damnantur mali! Nolunt enim eam esse quod est, cum seipsos debeant nolle esse quod sunt; ut ipsa manente mutentur, ne ipsa iudicante damnentur.