TRACTATUS 85

Iam non dicam vos servos (Io 15, 13-15).

Magna dignatio est, ut Dominus quos novit servos suos, dignetur dicere amicos suos. Potest igitur esse servus et amicus, qui servus est bonus.

1. Cum Dominus Iesus commendasset caritatem quam exhibuit nobis moriendo pro nobis, atque dixisset: Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis: Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis 1. Magna dignatio! cum servus bonus esse non possit, nisi praecepta domini sui fecerit; hinc amicos suos voluit intellegi, unde servi boni possunt probari. Sed, ut dixi, ista dignatio est, ut dominus quos novit servos suos, dignetur dicere amicos suos. Nam ut sciatis ad servorum officium pertinere praecepta domini sui facere, alio loco servos utique obiurgat dicens: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico2 Cum ergo dicitis, inquit, Domine; iussa faciendo, quid dicatis ostendite. Nonne servo obedienti ipse dicturus est: Euge, serve bone, quia in paucis fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui 3? Potest igitur esse servus et amicus, qui servus est bonus.

2. Sed quod sequitur attendamus. Iam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus eius. Quomodo ergo intellecturi sumus, et servum et amicum esse servum bonum, cum dicat: Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius 4? Ita nomen constituit amici, ut auferat servi; non ut in uno utrumque maneat, sed ut alterum altero decedente succedat. Quid est hoc? Itane cum praecepta Domini fecerimus, servi non erimus? Itane tunc servi non erimus, quando boni servi fuerimus? Et quis contradicere potest veritati quae ait: Iam non dico vos servos? Et cur hoc dixerit, docet: Quia servus, inquit, nescit quid faciat dominus eius. Numquidnam servo bono et probato dominus eius non etiam secreta sua committit? Quid est ergo quod ait: Servus nescit quid faciat dominus eius? Verum, esto, nescit quid faciat; numquid nescit etiam quid praecipiat? Nam et si hoc nescit, quomodo servit? Aut quomodo servus est, qui non servit? Et tamen Dominus loquitur: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Iam non dico vos servos. O rem mirabilem! Cum servire non possimus, nisi praecepta Domini fecerimus, quomodo praecepta faciendo servi non erimus? Si servus non ero praecepta faciendo, et nisi praecepta fecero, servire non potero; ergo serviendo servus non ero.

Sicut duo sunt timores, sic duae sunt servitutes.

3. Intellegamus, fratres, intellegamus, et hoc in nobis Dominus faciat ut intellegamus, faciat etiam ut intellecta faciamus. Hoc autem si scimus, profecto scimus quod facit Dominus, quia nos ipsos tales non facit nisi Dominus, et per hoc ad eius amicitiam pertinemus. Sicut enim duo sunt timores, qui faciunt duo genera timentium; sic duae sunt servitutes, quae faciunt duo genera servorum. Est timor quem perfecta caritas foras mittit 5, et est alius timor castus permanens in saeculum saeculi 6. Illum timorem qui non est in caritate, attendebat Apostolus, cum dicebat: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore 7. Illum autem timorem castum attendebat, cum dicebat: Noli altum sapere, sed time 8. In illo timore quem foras caritas mittit, est etiam servitus simul foras cum ipso timore mittenda: utrumque enim iunxit Apostolus, hoc est servitutem et timorem, dicendo: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Ad hanc servitutem servum pertinentem intuebatur et Dominus dicens: Iam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus eius 9. Non utique ille servus pertinens ad timorem castum, cui dicitur: Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui 10: sed ille servus pertinens ad timorem foras a caritate mittendum, de quo alibi dicit: Servus non manet in domo in aeternum; filius autem manet in aeternum 11. Quoniam itaque dedit nobis potestatem filios Dei fieri 12, non servi, sed filii simus: ut miro quodam et ineffabili, sed tamen vero modo, servi non servi esse possimus; servi scilicet timore casto, ad quem pertinet servus intrans in gaudium domini sui; non servi autem timore foras mittendo, ad quem pertinet servus non manens in domo in aeternum. Ut autem tales servi non servi simus, Dominum facere sciamus. Hoc autem servus ille nescit, qui nescit quid faciat Dominus eius; et cum aliquid boni facit, sic extollitur quasi hoc ipse faciat, non Dominus eius; et in se, non in Domino gloriatur, cum se ipse deceperit, quia sic gloriatur, quasi non acceperit 13. Nos autem, carissimi, ut amici Domini esse possimus, quid noster Dominus faciat sciamus. Non solum enim homines, verum etiam iustos ipse facit nos, et non ipsi nos. Et ut hoc sciamus, quis nisi ipse facit? Non enim spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 14. Ab ipso quidquid boni est, donatur. Ergo quia et hoc bonum est, ab ipso utique donatur ut sciatur a quo bonum omne donetur; ut omnino de omnibus bonis, qui gloriatur, in Domino glorietur 15. Quod vero sequitur: Vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis 16, ita est profundum, ut nullo modo sit isto sermone coarctandum, sed in alium differendum.