TRACTATUS 82

Manete in dilectione mea (Io 15, 8-10).

Ecce unde sunt nobis opera bona. Nam unde nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur? Unde autem diligeremus, nisi prius diligeremur?

Dei figmentum sumus, creati in Christo Iesu.

1. Magis magisque Salvator gratiam qua salvamur discipulis loquendo commendans: In hoc, inquit, clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli 1. Sive glorificatus sive clarificatus dicatur, ex uno graeco verbo utrumque translatum est, quod est . enim quae graece dicitur, latine gloria est. Quod ideo commemorandum existimavi, quia dicit Apostolus: Si Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum 2. Haec est ad Deum gloria qua glorificatur non homo, sed Deus, si non ex operibus, sed ex fide iustificatur, ut ex Deo illi sit quod etiam bene operatur: quoniam palmes, sicut iam superius dixi, non potest ferre fructum a semetipso 3. Si enim in hoc clarificatus est Deus Pater ut fructum plurimum afferamus, et efficiamur Christi discipuli; non hoc gloriae nostrae tribuamus, tamquam hoc ex nobis ipsis habeamus. Eius est enim haec gratia, et ideo in hoc non nostra, sed eius est gloria. Unde et alibi cum dixisset: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona; ne a semetipsis putarent esse bona opera sua, mox addidit: Et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 4. In hoc enim glorificatur Pater ut fructum plurimum afferamus, et efficiamur Christi discipuli. A quo efficimur, nisi ab illo cuius misericordia praevenit nos? Ipsius enim figmentum sumus, creati in Christo Iesu in operibus bonis 5.

2. Sicut dilexit me Pater, inquit, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea 6. Ecce unde sunt nobis opera bona. Nam unde nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur 7? Unde autem diligeremus, nisi prius diligeremur? Apertissime hoc in Epistola sua idem iste evangelista dixit: Nos diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos 8. Quod autem ait: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; non aequalitatem naturae ostendit nostrae et suae, sicut est Patris et ipsius, sed gratiam qua mediator Dei et hominum est homo Christus Iesus 9. Mediator quippe monstratur, cum dicit, me Pater, et ego vos. Nam Pater utique diligit et nos, sed in ipso; quia in hoc glorificatur Pater, ut fructum afferamus in vite, hoc est in Filio, et efficiamur eius discipuli.

3. Manete, inquit, in dilectione mea. Quomodo manebimus? Audi quid sequitur: Si praecepta mea, inquit, servaveritis, manebitis in dilectione mea 10. Dilectio facit praecepta servari, an praecepta servata faciunt dilectionem? Sed quis ambigat quod dilectio praecedit? Unde enim praecepta servet non habet, qui non diligit. Quod ergo ait: Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, ostendit non unde dilectio generetur, sed unde monstretur. Tamquam diceret: Nolite vos putare manere in dilectione mea, si non servatis praecepta mea: si enim servaveritis, manebitis. Hoc est, hinc apparebit quod in dilectione mea manebitis, si praecepta mea servabitis. Ut nemo se fallat, dicendo quod eum diligat, si eius praecepta non servat. Nam in tantum eum diligimus, in quantum eius praecepta servamus: in quantum autem minus servamus, minus diligimus. Quamvis quod ait: Manete in dilectione mea, non apparet quam dixerit dilectionem, utrum qua eum diligimus, an qua ipse diligit nos: sed ex verbo superiore dignoscitur. Dixerat quippe: Et ego dilexi vos; cui verbo continuo subiunxit: Manete in dilectione mea: illa ergo qua dilexit nos. Quid est ergo: Manete in dilectione mea, nisi, manete in gratia mea? Et quid est: Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, nisi, ex hoc scietis quod in dilectione mea qua vos diligo, manebitis, si praecepta mea servabitis? Non ergo ut nos diligat, prius eius praecepta servamus; sed nisi nos diligat, praecepta eius servare non possumus. Haec est gratia quae humilibus patet, superbos latet.

4. Sed quid illud est quod adiungit: Sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in eius dilectione 11? Utique etiam hic hanc dilectionem Patris intellegi voluit, qua eum diligit Pater. Ita quippe dixerat: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; atque his verbis illa subiunxit: Manete in dilectione mea, illa procul dubio qua dilexi vos. Ergo quod ait etiam de Patre: Maneo in eius dilectione, illa scilicet accipienda est qua dilexit eum Pater. Sed numquid et hic gratia intellegenda est, qua Pater diligit Filium, sicut gratia est qua nos diligit Filius: cum simus nos filii gratia, non natura; Unigenitus autem natura, non gratia? An hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum est? Ita sane. Nam dicendo: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, gratiam mediatoris ostendit. Mediator autem Dei et hominum, non in quantum Deus, sed in quantum homo est Christus Iesus. Et profecto secundum id quod homo est, de illo legitur: Et Iesus proficiebat sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines 12. Secundum hoc igitur recte possumus dicere, quod cum ad naturam Dei non pertineat humana natura, ad personam tamen unigeniti Filii Dei per gratiam pertinet humana natura; et tantam gratiam, ut nulla sit maior, nulla prorsus aequalis. Neque enim illam susceptionem hominis ulla merita praecesserunt, sed ab illa susceptione merita eius cuncta coeperunt. Manet ergo Filius in dilectione qua eum dilexit Pater, et ideo servavit praecepta eius. Quid est enim et ille homo, nisi quod Deus susceptor est eius 13? Deus enim erat Verbum, Unigenitus gignenti coaeternus: sed ut mediator daretur nobis, per ineffabilem gratiam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 14.