TRACTATUS 81

Sine me nihil potestis facere (Io 15, 4-7).

Non ait: sine me parum potestis facere; sed: nihil potestis facere. Sive ergo parum, sive multum, sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest.

1. Vitem se dixit esse Iesus, et discipulos suos palmites, et agricolam Patrem: unde iampridem sicut potuimus disputatum est. In hac autem lectione, cum adhuc de seipso qui est vitis, et de suis palmitibus, hoc est discipulis loqueretur: Manete, inquit, in me, et ego in vobis 1. Non eo modo illi in ipso, sicut ipse in illis. Utrumque autem prodest non ipsi, sed illis. Ita quippe in vite sunt palmites, ut viti non conferant, sed inde accipiant unde vivant: ita vero vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere.

Qui in Christo non est, christianus non est.

2. Denique adiungit et dicit: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis 2. Magna gratiae commendatio, fratres mei: corda instruit humilium, ora obstruit superborum. Ecce cui, si audent, respondeant, qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 3. Ecce cui respondeant sibi placentes, et ad bona opera facienda Deum sibi necessarium non putantes. Nonne huic resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem 4, qui respondent et loquuntur iniquitatem, dicentes: A Deo habemus quod homines sumus, a nobis ipsis autem quod iusti sumus? Quid dicitis, qui vos ipsos decipitis, non assertores, sed praecipitatores liberi arbitrii, ex alto elationis per inania praesumptionis, in profunda submersionis? Nempe vox vestra est, quod homo ex semetipso facit iustitiam: hoc est altum elationis vestrae. Sed veritas contradicit, et dicit: Palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite. Ite nunc per abrupta, et non habentes ubi figamini, ventosa loquacitate iactamini. Haec sunt inania praesumptionis vestrae. Sed quid vos sequatur videte, et si est in vobis ullus sensus, horrete. Qui enim a semetipso se fructum existimat ferre, in vite non est; qui in vite non est, in Christo non est; qui in Christo non est, christianus non est. Haec sunt profunda submersionis vestrae.

3. Etiam atque etiam considerate quid adhuc veritas adiungat et dicat: Ego sum, inquit, vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere 5. Ne quisquam putaret saltem parvum aliquem fructum posse a semetipso palmitem ferre, cum dixisset, hic fert fructum multum, non ait, quia sine me parum potestis facere; sed, nihil potestis facere. Sive ergo parum, sive multum, sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest. Quia etsi parum attulerit palmes, eum purgat agricola ut plus afferat: tamen nisi in vite manserit et vixerit de radice, quantumlibet fructum a semetipso non potest ferre. Quamvis autem Christus vitis non esset, nisi homo esset; tamen istam gratiam palmitibus non praeberet, nisi etiam Deus esset. Verum quia ita sine ista gratia non potest vivi, ut et mors in potestate sit liberi arbitrii: Si quis in me, inquit, non manserit, mittetur foras sicut palmes; et arescet; et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet 6. Ligna itaque vitis tanto sunt contemptibiliora si in vite non manserint, quanto gloriosiora si manserint: denique, sicut de his etiam per Ezechielem prophetam Dominus dicit, praecisa nullis agricolarum usibus prosunt, nullis fabrilibus operibus deputantur 7. Unum de duobus palmiti congruit, aut vitis, aut ignis; si in vite non est, in igne erit: ut ergo in igne non sit, in vite sit.

4. Si manseritis in me, inquit, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis 8. Manendo quippe in Christo, quid velle possunt nisi quod convenit Christo? Quid velle possunt manendo in Salvatore, nisi quod non est alienum a salute? Aliud quippe volumus quia sumus in Christo, et aliud volumus quia sumus adhuc in hoc saeculo. De mansione namque huius saeculi nobis aliquando subrepit, ut hoc petamus quod nobis non expedire nescimus. Sed absit ut fiat nobis, si manemus in Christo, qui non facit quando petimus, nisi quod expedit nobis. Manentes ergo in eo, cum verba eius in nobis manent. quodcumque voluerimus petemus, et fiet nobis. Quia si petimus et non fiet, non hoc petimus quod habet mansio in eo, nec quod habent verba eius quae manent in nobis; sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis, quae non est in eo, et in qua non manent verba eius. Nam utique ad verba eius pertinet oratio illa quam docuit, ubi dicimus: Pater noster, qui es in coelis 9. Ab huius orationis verbis et sensibus non recedamus petitionibus nostris, et quidquid petierimus, fiet nobis. Tunc enim dicenda sunt verba eius in nobis manere, quando facimus quae praecepit, et diligimus quae promisit: quando autem verba eius manent in memoria, nec inveniuntur in vita, non computatur palmes in vite, quia vitam non attrahit ex radice. Ad hanc differentiam valet quod scriptum est: Et memoria retinentibus mandata eius, ut faciant ea 10. Multi enim memoria retinent, ut contemnant, vel etiam derideant et oppugnent ea. In his verba Christi non manent, qui attingunt quodammodo, non cohaerent: et ideo illis non erunt in beneficium, sed in testimonium. Et quia sic insunt eis ut non maneant in eis, ad hoc tenentur ab eis, ut iudicentur ex eis.