TRACTATUS 79

Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis (Io 14, 28-31).

Cum in illo factum esset quod ante praedixit, fides illa quae tunc quando illis loquebatur fuit parva, et cum moreretur pene iam nulla, et revixit et crevit.

1. Dominus et salvator noster Iesus Christus dixerat discipulis suis: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia Pater maior me est 1. Quod ex forma servi eum dixisse, non ex forma Dei in qua aequalis est Patri, novit fides quae religiosis est mentibus fixa, non calumniosis et dementibus ficta. Deinde subiunxit: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis 2. Quid est hoc, cum magis homo credere debeat antequam fiat id quod credendum est? Haec est enim laus fidei, si quod creditur non videtur. Nam quid magnum est si creditur quod videtur, secundum illam eiusdem Domini sententiam, quando discipulum arguit dicens: Quia vidisti, credidisti, beati qui non vident et credunt 3? Et nescio utrum credere dicendus est quisque quod videt; nam ipsa fides in Epistola quae scribitur ad Hebraeos, ita est definita: Est autem fides sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur 4. Quapropter si fides est rerum quae creduntur, eademque fides earum est quae non videntur; quid sibi vult quod Dominus ait: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis? Nonne potius dicendum fuit: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut credatis, quod cum factum fuerit, videatis? Nam et ille cui dictum est: Quia vidisti, credidisti, non hoc credidit quod vidit; sed aliud vidit, aliud credidit: vidit enim hominem, credidit Deum. Cernebat quippe atque tangebat carnem viventem, quam viderat morientem; et credebat Deum in carne ipsa latentem. Credebat ergo mente quod non videbat, per hoc quod sensibus corporis apparebat. Sed etsi dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse: non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides; sed ex rebus quae videntur, agitur in nobis ut ea credantur quae non videntur. Quocirca, dilectissimi, unde nunc mihi sermo est, quod Dominus ait: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis; illud utique dicit, cum factum fuerit, quod eum visuri erant post mortem viventem, et ad Patrem ascendentem: quo viso illud fuerant credituri, quod ipse esset Christus Filius Dei vivi, qui potuit hoc facere cum praedixisset, et praedicere ante quam faceret: credituri autem hoc non fide nova, sed aucta; aut certe cum mortuus esset defecta, cum resurrexisset refecta Neque enim eum Dei Filium non et ante credebant; sed cum in illo factum esset quod ante praedixit, fides illa quae tunc quando illis loquebatur fuit parva, et cum moreretur pene iam nulla, et revixit et crevit.

2. Deinde quid dicit? Iam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi huius: quis, nisi diabolus? Et in me non habet quidquam 5: nullum scilicet omnino peccatum. Sic enim ostendit non creaturarum, sed peccatorum, principem diabolum, quos nunc nomine mundi huius appellat. Et quotiescumque mundi nomen in mali significatione ponitur, non ostendit nisi mundi istius amatores; de quibus alibi scriptum est: Quicumque voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituetur 6. Absit ergo ut sic intellegatur diabolus princeps mundi, tamquam gerat universi mundi, id est, coeli et terrae, atque omnium quae in eis sunt principatum: de quali mundo dictum est, cum de Christo Verbo sermo esset: Et mundus per eum factus est 7. Universus itaque mundus a summis coelis usque ad infimam terram creatori est subditus, non desertori; redemptori, non interemptori; liberatori, non captivatori; doctori, non deceptori. Quem admodum autem sit intellegendus princeps mundi diabolus, evidentius aperuit Paulus apostolus, qui cum dixisset: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines; subiecit, atque ait, sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum 8. Sequenti enim verbo exposuit quid dixisset, mundi, cum subiecit, tenebrarum harum: ne quisquam mundi nomine intellegeret universam creaturam, cuius nullo modo sunt rectores angeli desertores. Tenebrarum, inquit, harum, id est, mundi istius amatorum: ex quibus tamen electi sunt, non per suum meritum, sed per Dei gratiam, quibus dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 9. Omnes enim fuerunt sub rectoribus tenebrarum harum, id est, hominum impiorum, tamquam tenebrae sub tenebris: sed gratias Deo, qui eruit nos, sicut dicit idem apostolus, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 10. In quo princeps huius mundi, hoc est tenebrarum harum, non habebat quidquam; quia neque cum peccato Deus venerat, nec eius carnem de peccati propagine Virgo pepererat. Et tamquam ei diceretur: Cur ergo moreris, si non habes peccatum cui debeatur mortis supplicium? continuo subiecit: Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio; surgite, eamus hinc 11. Discumbens enim discumbentibus loquebatur. Eamus autem dixit, quo, nisi ad illum locum unde fuerat tradendus ad mortem, qui nullum habebat meritum mortis? Sed habebat ut moreretur mandatum Patris, tamquam ille de quo praedictum erat: Quae non rapui, tunc exsolvebam 12: mortem sine debito soluturus, et nos a morte debita redempturus. Rapuerat autem Adam peccatum, quando manum in arborem praesumptione deceptus extendit, ut incommunicabile nomen inconcessae divinitatis invaderet, quam Filio Dei natura contulerat, non rapina.