TRACTATUS 65

Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (Io 13, 34-35).

Mandatum novum dedit nobis Christus ut diligamus invicem, sicut et ipse dilexit nos. Dilectio ista nos innovat, ut simus homines novi, heredes Testamenti Novi, cantatores cantici novi.

Mandatum novum ut simus homines novi.

1. Dominus Iesus mandatum novum se discipulis suis dare testatur, ut diligant invicem: Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem 1. Nonne iam erat hoc mandatum in antiqua Dei lege, ubi scriptum est: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 2? Cur ergo novum appellatur a Domino, quod tam vetus esse convincitur? An ideo est mandatum novum, quia exuto vetere induit nos hominem novum? Innovat quippe audientem, vel potius obedientem, non omnis, sed ista dilectio quam Dominus ut a carnali dilectione distingueret, addidit, sicut dilexi vos 3. Nam diligunt invicem mariti et uxores, parentes et filii, et quaecumque alia inter se homines necessitudo humana devinxerit: ut taceamus de dilectione culpabili atque damnabili, qua diligunt invicem adulteri et adulterae, scortatores et meretrices, et quoscumque alios non humana necessitudo, sed humanae vitae noxia turpitudo coniungit. Mandatum ergo novum dedit nobis Christus, ut diligamus invicem, sicut et ipse dilexit nos. Dilectio ista nos innovat, ut simus homines novi, haeredes Testamenti Novi, cantatores cantici novi. Haec dilectio, fratres carissimi, antiquos etiam tunc iustos, tunc Patriarchas et Prophetas, sicut postea beatos Apostolos innovavit: ipsa et nunc innovat gentes, et ex universo genere humano quod diffunditur toto orbe terrarum, facit et colligit populum novum, corpus novae nuptae Filii Dei unigeniti sponsae, de qua dicitur in Cantico canticorum: Quae est ista quae ascendit dealbata4 utique dealbata, quia innovata; unde nisi mandato novo? Propter quod pro invicem sollicita sunt membra in ea; et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra 5. Audiunt enim, atque custodiunt: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis: non sicut se diligunt qui corrumpunt, nec sicut se diligunt homines, quoniam homines sunt; sed sicut se diligunt, quoniam dii sunt et filii Altissimi omnes, ut sint Filio eius unico fratres, ea dilectione invicem diligentes, qua ipse dilexit eos, perducturus eos ad illum finem qui sufficiat eis, ubi satietur in bonis desiderium eorum 6. Tunc enim aliquid desiderio non deerit, quando omnia in omnibus Deus erit 7. Talis finis non habet finem. Nemo ibi moritur, quo nemo pervenit, nisi huic saeculo moriatur, non morte omnium, qua corpus ab anima deseritur; sed morte electorum, qua etiam cum in carne mortali adhuc manetur, cor sursum ponitur. De quali morte dicebat Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 8. Hinc fortasse dictum est: Valida est sicut mors dilectio 9. Hac enim dilectione fit ut in isto adhuc corruptibili corpore constituti moriamur huic saeculo, et vita nostra abscondatur cum Christo in Deo: imo ipsa dilectio est mors nostra saeculo, et vita cum Deo. Si enim mors est quando de corpore anima exit, quomodo non est mors quando de mundo amor noster exit? Valida est ergo sicut mors dilectio. Quid ea validius, qua vincitur mundus?

Qui diligit proximum in eo diligit Deum.

2. Nolite itaque, fratres mei, putare in hoc quod ait Dominus: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis, illud maius praetermissum esse mandatum, quo praecipitur ut diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente: tamquam enim hoc praetermisso videtur dictum, ut diligatis invicem, velut hoc ad illud alterum non pertineat, quo dictum est: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. In his enim duobus praeceptis, inquit, tota Lex pendet, et Prophetae 10. Sed bene intellegentibus utrumque invenitur in singulis. Nam et qui diligit Deum, non eum potest contemnere praecipientem ut diligat proximum; et qui sancte ac spiritaliter diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione discreta, quam distinguendo addidit Dominus, sicut dilexi vos. Quid enim nisi Deum dilexit in nobis? Non quod habebamus, sed ut haberemus: ut perducat nos, sicut paulo ante dixi, ubi sit Deus omnia in omnibus. Sic etiam medicus recte dicitur aegros diligere: et quid in eis nisi salutem diligit, quam cupit utique revocare, non morbum, quem venit expellere? Sic ergo et nos invicem diligamus, ut quantum possumus, invicem ad habendum in nobis Deum cura dilectionis attrahamus. Hanc dilectionem nobis donat ipse qui ait: Sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem 11. Ad hoc ergo nos dilexit, ut et nos diligamus invicem; hoc nobis conferens diligendo nos, ut mutua dilectione constringamur inter nos, et tam dulci vinculo connexis membris corpus tanti capitis simus.

3. In hoc cognoscent, inquit, omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem 12: tamquam diceret: Alia munera mea habent vobiscum etiam non mei, non solum naturam, vitam, sensum, rationem, et eam salutem quae hominibus pecoribusque communis est; verum etiam linguas, Sacramenta, prophetiam, scientiam, fidem, distributionem rerum suarum pauperibus, et traditionem corporis sui ut ardeant: sed quoniam caritatem non habent, ut cymbala concrepant, nihil sunt, nihil illis prodest 13. Non ergo in illis quamvis bonis muneribus meis, quae habere possunt etiam non discipuli mei; sed in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem. O sponsa Christi pulchra inter mulieres! o dealbata ascendens, et incumbens super fratruelem tuum! quoniam cuius lumine illustraris ut candeas, eius adiutorio fulciris ne cadas: o quam bene cantatur tibi in illo Cantico canticorum velut epithalamio tuo: Quia caritas in deliciis tuis14 Ipsa non comperdit cum impiis animam tuam; ipsa discernit causam tuam, et sicut mors valida est, et in deliciis tuis est. Quam mirandi generis mors est, cui parum fuit non esse in poenis, nisi esset insuper in deliciis! Sed hic iam iste sermo claudatur: ab alio exordio tractanda sunt quae sequuntur.