TRACTATUS 63

Nunc clarificatus est Filius hominis (Io 13, 31-32).

Altius est perscrutandum Altissimi dictum, qui se aliquantum manifestat ut inveniamus, et iterum occultat ut inquiramus, et de inventis ad invenienda tamquam passibus innitamur. Video hic aliquid quod praefiguret magnum aliquid. Exiit Iudas et clarificatus est Iesus.

Quaeramus inveniendum, quaeramus inventus.

1. Intendamus mentis obtutum, et adiuvante Domino, Deum requiramus. Divini cantici vox est: Quaerite Deum, et vivet anima vestra 1. Quaeramus inveniendum, quaeramus inventum. Ut inveniendus quaeratur, occultus est; ut inventus quaeratur, immensus est. Unde alibi dicitur: Quaerite faciem eius semper 2. Satiat enim quaerentem in quantum capit; et invenientem capaciorem facit ut rursus quaerat impleri, ubi plus capere coeperit. Non ergo ita dictum est: Quaerite faciem eius semper, quemadmodum de quibusdam. Semper discentes, et ad scientiam veritatis nunquam pervenientes 3; sed potius sicut ille ait: Cum consummaverit homo, tunc incipit 4: donec ad illam vitam veniamus, ubi sic impleamur, ut capaciores non efficiamur, quia ita perfecti erimus, ut iam non proficiamus. Tunc enim ostendetur nobis quod sufficit nobis. Hic autem semper quaeramus, et fructus inventionis non sit finis inquisitionis. Neque enim propterea non semper, quia hic tantum; sed ideo hic semper dicimus esse quaerendum, ne aliquando hic putemus ab inquisitione cessandum. Nam et de quibus dictum est: Semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes; hic sunt utique semper discentes; cum vero de hac vita exierint, iam non erunt discentes, sed, erroris sui mercedem recipientes. Sic enim dictum est: Semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes; tamquam diceretur: Semper ambulantes, et ad viam nunquam pervenientes. Nos autem semper ambulemus in via, donec eo veniamus quo ducit via; nusquam in ea remaneamus, donec perducat ubi maneamus: atque ita, et quaerendo tendimus, et inveniendo ad aliquid pervenimus, et ad id quod restat quaerendo et inveniendo transimus, quo usque ibi fiat finis quaerendi, ubi perfectioni non superest intentio proficiendi. Haec praelocutio, dilectissimi, intentam fecerit Caritatem vestram ad istum Domini sermonem, quem ad discipulos habuit ante passionem: profundus est enim, et utique ubi multum laboraturus est disputator, non remissus debet esse auditor.

Clarificatio an potius humiliatio?

2. Quid ergo ait Dominus posteaquam Iudas exiit, ut citius faceret quod erat facturus, hoc est, Dominum traditurus? Quid ait dies, cum exisset nox? Quid ait Redemptor, cum exisset venditor? Nunc, inquit, clarificatus est Filius hominis 5. Quare nunc? Numquid quia exiit qui tradat, quia imminent qui teneant et occident? Itane nunc clarificatus est, quia prope est ut humilietur amplius: cui iam impendet ut alligetur, ut iudicetur, ut condemnetur, ut irrideatur, ut crucifigatur, ut interimatur? Haeccine est clarificatio, an potius humiliatio? Nonne quando miracula faciebat, ait tamen de illo iste Ioannes: Spiritus non erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus 6? Tunc ergo nondum erat glorificatus, cum mortuos suscitaret; et nunc est glorificatus, cum mortuis propinquaret? nondum erat glorificatus faciens divina, et glorificatus est passurus humana? Mirum, si hoc Deus ille magister significabat et docebat his verbis. Altius est perscrutandum Altissimi dictum, qui se aliquantum manifestat ut inveniamus, et iterum occultat ut inquiramus, et de inventis ad invenienda tamquam passibus innitamur. Video hic aliquid quod praefiguret magnum aliquid. Exiit Iudas, et clarificatus est Iesus; exiit filius perditionis, et clarificatus est Filius hominis. Ille quippe exierat, propter quem dictum erat eis: Et vos mundi estis, sed non omnes 7. Exeunte itaque immundo, omnes mundi remanserunt, et cum suo mundatore manserunt. Tale aliquid erit cum victus a Christo transierit hic mundus, et nemo in populo Christi remanebit immundus; cum zizaniis a tritico separatis, iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui 8. Hoc futurum praevidens Dominus, et nunc significatum esse contestans, discedente Iuda tamquam zizaniis separatis, remanentibus tamquam tritico Apostolis sanctis: Nunc, inquit, clarificatus est Filius hominis: tamquam diceret: Ecce in illa mea clarificatione quod erit, ubi malorum nullus erit, ubi bonorum nullus perit. Sic autem non est dictum: Nunc significata est clarificatio Filii hominis; sed dictum est: Nunc clarificatus est Filius hominis: quemadmodum non est dictum: Petra significabat Christum; sed: Petra erat Christus 9. Nec dictum est: Bonum semen significabat filios regni, aut, zizania significabant filios maligni, sed dictum est: Bonum semen hi sunt filii regni; zizania autem, filii maligni 10. Sicut ergo solet loqui Scriptura, res significantes tamquam illas quae significantur appellans; ita locutus est Dominus dicens: Nunc clarificatus est Filius hominis: posteaquam separato inde nequissimo, et secum remanentibus sanctis, significata est glorificatio eius, quando separatis iniquis manebit in aeternitate cum sanctis.

3. Cum autem dixisset: Nunc clarificatus est Filius hominis; adiunxit: Et Deus clarificatus est in eo 11. Ipsa est enim clarificatio Filii hominis, ut Deus clarificetur in eo. Si enim non ipse in seipso, sed Deus in illo clarificatur, tunc illum Deus in se clarificat. Denique tamquam ista exponens, adiungit, et dicit: Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso 12. Hoc est: Si Deus clarificatus est in eo, quia non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem eius qui misit illum; et Deus clarificabit eum in semetipso, ut natura humana in qua est filius hominis, quae a Verbo aeterno suscepta est, etiam immortali aeternitate donetur. Et continuo, inquit, clarificabit eum 13. Resurrectionem scilicet suam, non sicut nostram in fine saeculi, sed continuo futuram hac attestatione praedicens. Ipsa est enim clarificatio, de qua Evangelista iam dixerat, quod paulo ante commemoravi, quia propterea nondum Spiritus datus erat illo novo modo in eis, quibus fuerat eo modo post resurrectionem credentibus dandus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus: id est, nondum fuerat mortalitas immortalitate vestita, et in aeternam virtutem temporalis infirmitas commutata. Potest et de ista clarificatione dictum videri: Nunc clarificatus est Filius hominis; ut quod ait nunc, non ad imminentem passionem, sed ad vicinam resurrectionem pertinere credatur, tamquam fuerit factum quod erat tam proxime iam futurum. Hodie Dilectioni vestrae ista suffecerint; cum donaverit Dominus, de consequentibus disseremus.