TRACTATUS 31

Quo hic iturus est? numquid in dispersionem gentium? (Io 7, 25-36).

Iudaei, nescientes, salutem nostram praedixerunt. Nos enim non didicimus Christum in carne, et meruimus carnem eius manducare, et in carne eius membra esse. Quia misit ad nos servos suos, fratres suos, membra sua, seipsum; misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua.

1. Meminit Caritas vestra pristinis sermonibus et lectum esse in Evangelio, et a nobis ut potuimus disputatum, quod Dominus Iesus ideo velut occulte ascendit ad diem festum, non quia timebat ne teneretur, cuius potestas erat ne teneretur; sed ut significaret etiam in ipso die festo qui celebrabatur a Iudaeis, se occultari, et suum esse mysterium: hodierna ergo lectione apparuit potestas, quae putabatur timiditas; loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbae, et dicerent quod audivimus, cum lectio legeretur: Nonne hic est quem quaerebant interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil illi dicunt: numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? 1 Qui noverant qua saevitia quaerebatur, mirabantur qua potentia non tenebatur. Deinde non plene intellegentes illius potentiam, putaverunt principum esse scientiam, quod ipsi cognoverant eumdem esse Christum: ideo pepercerunt ei, quem tantopere occidendum quaesierunt.

Generationem eius quis enarrabit.

2. Deinde illi ipsi apud seipsos, qui dixerant: Numquid cognoverunt principes quia hic est Christus? fecerunt sibi quaestionem qua eis videretur non ipse esse Christus: adiungentes enim dixerunt: Sed istum novimus unde sit; Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit 2. Haec opinio apud Iudaeos unde nata fuerit, quod Christus cum venerit, nemo scit unde sit (non enim inaniter nata est); si consideremus Scripturas, invenimus, fratres, quoniam sanctae Scripturae dixerunt de Christo, quoniam Nazaraeus vocabitur 3. Ergo praedixerunt unde sit. Rursus si locum nativitatis eius quaeramus, tamquam inde sit ubi natus est; nec hoc latebat Iudaeos, propter Scripturas quae ista praedixerant. Nam cum eum visa stella Magi quaererent adorare, venerunt ad Herodem, et dixerunt quid quaererent et quid vellent: ille autem convocatis eis qui Legem sciebant, quaesivit ab eis ubi Christus nasceretur: illi dixerunt: In Bethlehem Iudae 4; et testimonium etiam propheticum protulerunt 5. Si ergo Prophetae praedixerant et locum unde erat origo carnis eius, et locum ubi eum peperit mater eius; unde nata est ista opinio apud Iudaeos, quam modo audivimus: Christus cum venerit, nemo scit unde sit, nisi quia utrumque praedicaverant et praenuntiaverant Scripturae? Secundum hominem praedixerant Scripturae unde esset: secundum Deum latebat impios, et quaerebat pios. Ad hoc enim et isti dixerunt: Christus cum venerit, nemo scit unde sit; quia hanc illis opinionem generaverat quod per Isaiam dictum est: Generationem autem eius quis enarrabit6 Denique et ipse Dominus ad utrumque respondit, et quia noverant eum unde esset, et quia non noverant; ut attestaretur prophetiae sanctae quae de illo ante praedicta est, et secundum humanitatem infirmitatis, et secundum divinitatem maiestatis.

3. Audite ergo Verbum Domini, fratres, videte quemadmodum confirmavit eis et quod dixerunt: Istum novimus unde sit; et quod dixerunt: Christus cum venerit, nemo scit unde sit. Clamabat ergo docens in templo Iesus: Et me scitis, et unde sim scitis; et a meipso non veni, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis 7. Hoc est dicere: Et me scitis, et me nescitis: hoc est dicere: Et unde sim scitis, et unde sim nescitis. Unde sim scitis, Iesus a Nazareth, cuius etiam parentes nostis. Solus enim in hac causa latebat virginis partus, cui tamen testis erat maritus: ipse enim hoc poterit fideliter indicare, qui posset maritaliter et zelare. Hoc ergo excepto virginis partu, totum noverant in Iesu quod ad hominem pertinet: facies ipsius nota erat, patria ipsius nota erat, genus ipsius notum erat, ubi natus est sciebatur. Recte ergo dixit: Et me nostis, et unde sim scitis, secundum carnem et effigiem hominis quam gerebat: secundum autem divinitatem: Et a me ipso non veni, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis; sed ut eum sciatis, credite in eum quem misit, et scietis. Deum enim nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit 8: et: Patrem non cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare 9.

4. Denique cum dixisset: Sed est verus qui misit me, quem vos nescitis; ut ostenderet eis unde possent scire quod nesciebant, subiecit: Ego scio eum. Ergo a me quaerite, ut sciatis eum. Quare autem scio eum? Quia ab ipso sum, et ipse me misit 10. Magnifice utrumque monstravit. Ab ipso, inquit, sum; quia Filius de Patre, et quidquid est Filius, de illo est cuius est Filius. Ideo Dominum Iesum dicimus Deum de Deo; Patrem non dicimus Deum de Deo, sed tantum Deum: et dicimus Dominum Iesum Lumen de Lumine; Patrem non dicimus Lumen de Lumine, sed tantum Lumen. Ad hoc ergo pertinet, quod dixit: Ab ipso sum. Quod autem videtis me in carne, ipse me misit. Ubi audis, ipse me misit, noli intellegere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem.

Non sub fato Dominus natus est.

5. Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius 11: hoc est, quia nolebat. Quid est enim, nondum venerat hora eius? Non enim Dominus sub fato natus est. Hoc nec de te credendum est, nedum de illo per quem factus es. Si tua hora voluntas est illius; illius hora quae est, nisi voluntas sua? Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Tempus enim exspectabat quo moreretur, quia et tempus exspectavit quo nasceretur. De hoc tempore Apostolus loquens, ait: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum 12. Ideo multi dicunt: Quare non ante venit Christus? Quibus respondendum est, quia nondum venerat plenitudo temporis, moderante illo per quem facta sunt tempora: sciebat enim quando venire deberet. Primo per multam seriem temporum et annorum praedicendus fuit; non enim aliquid parvum venturum fuit: diu fuerat praedicendus, semper tenendus. Quanto maior iudex veniebat, tanto praeconum longior series praecedebat. Denique ubi venit plenitudo temporis, venit et ille qui nos liberaret a tempore. Liberati enim a tempore, venturi sumus ad aeternitatem illam, ubi non est tempus: nec dicitur ibi: Quando veniet hora; dies est enim sempiternus, qui nec praeceditur hesterno, nec excluditur crastino. In hoc autem saeculo volvuntur dies, et alii transeunt, et alii veniunt; nullus manet: et momenta quibus loquimur, invicem se expellunt, nec stat prima syllaba, ut sonare possit secunda. Ex quo loquimur aliquantum senuimus, et sine ulla dubitatione senior sum modo quam mane: ita nihil stat, nihil fixum manet in tempore. Amare itaque debemus per quem facta sunt tempora, ut liberemur a tempore, et figamur in aeternitate, ubi iam nulla est mutabilitas temporum. Magna igitur misericordia Domini nostri Iesu Christi, factum esse eum propter nos in tempore, per quem facta sunt tempora; factum esse inter omnia, per quem facta sunt omnia 13: factum esse quod fecit. Factus est enim quod fecerat; factus est enim homo qui hominem fecerat, ne periret quod fecerat. Secundum hanc dispensationem iam venerat hora nativitatis, et natus erat: sed nondum venerat hora passionis, ideo nondum passus erat.

Abscessit potestate, qui non venerat necessitate.

6. Denique ut noveritis non necessitatem, sed potestatem morientis: propter nonnullos hoc loquor, qui cum audierint, nondum venit hora eius, aedificantur ad credenda fata, et fiunt corda eorum fatua: ut ergo noveritis potestatem morientis, ipsam passionem recolite, crucifixum intuemini. Dixit in ligno pendens: Sitio. Illi hoc audito, in arundine per spongiam obtulerunt ei acetum in cruce: accepit, et ait: Perfectum est; et inclinato capite, reddidit spiritum 14. Videtis potestatem morientis, quia hoc exspectabat, donec omnia complerentur quae de illo praedicta fuerant ante mortem futura. Dixerat enim propheta: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto 15. Exspectabat ut haec omnia complerentur: posteaquam completa sunt, dixit: Perfectum est; et abscessit potestate, quia non venerat necessitate. Ideo quidam plus mirati sunt istam potestatem morientis, quam potentiam miracula facientis. Ventum est enim ad crucem, ut corpora deponerentur de ligno, quoniam sabbatum illucescebat; et inventi sunt latrones viventes. Supplicium quippe crucis ideo durius erat, quia diutius cruciabat, et omnes crucifixi longa morte necabantur. Illi autem, ne remanerent in ligno, cruribus fractis coacti sunt mori, ut possent inde deponi. Dominus autem inventus est mortuus 16, et admirati sunt homines: et qui eum vivum contempserunt, mortuum sic admirati sunt, ut dicerent quidam: Vere Filius Dei est hic 17. Unde est et illud, fratres, ubi ait quaerentibus se: Ego sum; et illi retro redeuntes omnes ceciderunt 18. Erat ergo in illo potestas summa. Nec hora cogebatur mori; sed horam exspectabat, qua opportune fieret voluntas, non qua inviti impleretur necessitas.

7. De turba autem multi crediderunt in eum. Humiles et pauperes salvos faciebat Dominus. Principes insaniebant; et ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant. Erat quaedam turba quae suam aegritudinem cito vidit, et illius medicinam sine dilatione cognovit. Videte quid sibi dixerit turba ipsa commota miraculis: Numquid Christus cum venerit, plura signa facturus est? 19 Utique si duo non erunt, hic est. Crediderunt ergo in eum dicentes ista.

8. Principes vero illi audita multitudinis fide, et eo murmure quo Christus glorificabatur, miserunt ministros, ut apprehenderent eum. Quem apprehenderent? Adhuc nolentem? Quia ergo non poterant apprehendere nolentem, missi sunt ut audirent docentem. Quid docentem? Dicit ergo Iesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum. Quod modo vultis facere, facturi estis, sed non modo; quia modo nolo. Quare adhuc modo nolo? Quia adhuc modicum tempus vobiscum sum: et tunc vado ad eum qui me misit 20. Implere debeo dispensationem meam, et sic pervenire ad passionem meam.

Visibilis carne, invisibilis maiestate.

9. Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire 21. Hic iam resurrectionem suam praedixit: noluerunt enim agnoscere praesentem, et postea quaesierunt, cum viderunt in eum multitudinem iam credentem. Magna enim signa facta sunt, etiam cum Dominus resurrexit, et ascendit in coelum. Tunc per discipulos facta sunt magna; sed ille per illos, qui et per seipsum: ipse quippe illis dixerat: Sine me nihil potestis facere 22. Quando claudus ille qui sedebat ad portam, ad vocem Petri surrexit, et suis pedibus ambulavit, ita ut homines mirarentur, sic eos allocutus est Petrus, quia non in sua potestate ista fecit, sed in virtute illius quem ipsi occiderunt 23. Multi compuncti dixerunt: Quid faciemus24 Viderunt enim se ingenti crimine impietatis astrictos, quando illum occiderunt, quem venerari et adorare debuerunt: et hoc putabant esse inexpiabile. Magnum enim facinus erat, cuius consideratio illos faceret desperare: sed non debebant desperare, pro quibus in cruce pendens Dominus est dignatus orare. Dixerat enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 25. Videbat quosdam suos inter multos alienos; illis iam petebat veniam, a quibus adhuc accipiebat iniuriam. Non enim attendebat quod ab ipsis moriebatur, sed quia pro ipsis moriebatur. Multum est quod illis concessum est, et ab ipsis, et pro ipsis; ut nemo de sui peccati dimissione desperet, quando illi veniam meruerunt, qui Christum occiderunt. Mortuus est Christus pro nobis; sed numquid a nobis? At vero illi viderunt Christum suo scelere morientem; et crediderunt in Christum suis sceleribus ignoscentem. Quousque biberent sanguinem quem fuderant, de sua salute desperaverunt. Ergo hoc dixit: Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire: quia quaesituri illum erant post resurrectionem compuncti. Nec dixit, ubi ero; sed, ubi sum. Semper enim ibi erat Christus, quo fuerat redditurus: sic enim venit, ut non recederet. Unde alio loco ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo 26: non dixit, qui fuit in coelo. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Sic venit, ut inde non abscederet: sic rediit, ut nos non derelinqueret. Quid miramini? Deus hoc facit. Homo enim secundum corpus in loco est, et de loco migrat; et cum ad alium locum venerit, in eo loco unde venit non erit: Deus autem implet omnia, et ubique totus est; non secundum spatia tenetur locis. Erat tamen Dominus Christus secundum visibilem carnem in terra, secundum invisibilem maiestatem in coelo et in terra: ideo ait: Ubi ego sum, vos non potestis venire. Nec dixit, non poteritis; sed, non potestis: tales enim tunc erant qui non possent. Nam ut sciatis non hoc ad desperationem dictum, et discipulis suis dixit tale aliquid: Quo ego vado, vos non potestis venire 27; cum pro illis orans dixerit: Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum 28. Denique hoc Petro exposuit, et ait illi: Quo ego vado, non potes me sequi modo; sequeris autem postea 29.

10. Dixerunt ergo Iudaei, non ad ipsum; sed, ad seipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus gentes? 30 Non enim sciebant quod dixerunt; sed quia ille voluit, prophetaverunt. Iturus enim erat Dominus ad Gentes, non praesentia corporis sui, sed tamen pedibus suis. Qui erant pedes eius? Quos pedes conculcare volebat persequendo Saulus, quando ei caput clamavit: Saule, Saule, quid me persequeris31 Quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis; et ubi ego sum, vos non potestis venire32 Unde hoc dixit Dominus, nescierunt, et tamen aliquid quod futurum erat, nescientes praenuntiaverunt. Dixit enim hoc Dominus, quia locum, si tamen dicendus est locus, id est sinum Patris unde nunquam discedit unigenitus Filius, non illi noverant; nec cogitare idonei erant ubi erat Christus, unde non recessit Christus; quo rediturus erat Christus, ubi manebat Christus. Unde hoc cordi humano cogitare, nedum lingua explicare? Hoc ergo illi nullo modo intellexerunt; et tamen ex hac occasione salutem nostram praedixerunt, quod Dominus iturus esset ad dispersionem Gentium, et impleturus quod legebant et non intellegebant: Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi 33. Illi non audierunt in quorum oculis fuit; illi audierunt in quorum auribus sonuit.

Crux semen unde alia messis consurgit.

11. Illius enim Ecclesiae venturae de Gentibus typum gerebat mulier quae fluxum sanguinis patiebatur: tangebat, et non videbatur; nesciebatur, et sanabatur. Figura quippe erat, quod Dominus interrogavit: Quis me tetigit34 Quasi ignorans ignoratam sanavit: sic fecit et Gentibus. Non eum didicimus in carne, et meruimus carnem eius manducare, et in carne eius membra esse. Quare? Quia misit ad nos. Quos? Praecones suos, discipulos suos, servos suos, redemptos suos quos creavit, sed quos et redemit fratres suos: totum parum dixi: membra sua, seipsum; misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua. Tamen secundum speciem corporis quam Iudaei viderunt et contempserunt, non apud nos fuit Christus: quia et hoc de illo dictum erat, sicut et Apostolus dicit: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum 35. Ad illos debuit venire, a quorum patribus et quorum patribus est promissus: ideo et ipse sic ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 36. Sed quid dicit Apostolus in sequenti? Gentes autem super misericordia glorificare Deum 37. Quid et ipse Dominus? Habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili 38. Qui dixerat: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; quomodo habet alias oves ad quas non est missus, nisi quia significavit praesentiam corporalem non se missum exhibere nisi solis Iudaeis, qui viderunt et occiderunt? Et multi tamen inde et antea et postea crediderunt. Messis prima de cruce ventilata est, ut esset semen unde alia messis consurgeret. Nunc vero cum fama Evangelii et bono eius odore excitati credunt fideles eius per omnes gentes, erit exspectatio gentium 39, quando veniat qui iam venit; quando ab omnibus videatur, qui tunc a quibusdam visus non est, a quibusdam visus est; quando veniat iudicaturus qui venit iudicandus; quando veniat discreturus, qui venit ut non discerneretur. Non enim ab impiis Christus est discretus, sed cum impiis iudicatus: de illo enim dictum est: Inter iniquos reputatus est 40. Latro evasit: Christus damnatus est 41. Accepit indulgentiam criminosus, damnatus est qui omnium crimina confitentium relaxavit. Tamen et ipsa crux, si attendas, tribunal fuit: in medio enim iudice constituto, unus latro qui credidit liberatus 42, alter qui insultavit damnatus est. Iam significabat quod facturus est de vivis et mortuis; alios positurus ad dexteram, alios ad sinistram: similis ille latro futuris ad sinistram, similis alter futuris ad dexteram. Iudicabatur, et iudicium minabatur.