TRACTATUS 29

Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me (Io 7, 14-18).

Intellegere vis? Crede. Intellectus enim merces est fidei. Quid est ergo credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et eius membris incorporari. Ipsa est ergo fides quam de nobis exigit Deus; et non invenit quod exigat, nisi donaverit quod inveniat.

1. Quod sequitur de Evangelio et hodie lectum est, consequenter et nos videamus; et quod Dominus donaverit, hinc dicamus. Hesterno die huc usque lectum erat, quia licet non vidissent Dominum Iesum in templo per diem festum, loquebantur tamen de illo: Et alii dicebant: Bonus est; alii autem: Non, sed seducit turbas 1. Dictum enim hoc est ad eorum solatium, qui postea praedicantes verbum Dei, futuri erant ut seductores et veraces 2. Si enim seducere decipere est; nec Christus seductor, nec Apostoli eius; nec quisquam seductor debet esse christianus: si autem seducere, aliunde aliquem ad aliud persuadendo ducere est, quaerendum est unde et quo: si a malo ad bonum, bonus seductor est; si a bono ad malum, malus seductor est. In hanc ergo partem qua seducuntur homines de malo ad bonum, utinam omnes seductores et vocemur et simus!

2. Ascendit ergo postea Dominus ad diem festum, mediante die festo, et docebat. Et mirabantur Iudaei dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit3 Ille qui latebat, docebat; et palam loquebatur, et non tenebatur. Illud enim ut lateret, erat causa exempli, hoc potestatis. Sed cum doceret, mirabantur Iudaei. Omnes quidem, quantum arbitror, mirabantur; sed non omnes convertebantur. Et unde admiratio? Quia multi noverant ubi natus, quemadmodum fuerit educatus; nunquam eum viderant litteras discentem, audiebant autem de Lege disputantem, Legis testimonia proferentem, quae nemo posset proferre nisi legisset, nemo legere nisi litteras didicisset: et ideo mirabantur. Eorum autem admiratio Magistro facta est insinuandae altius veritatis occasio. Ex eorum quippe admiratione et verbis, dixit Dominus profundum aliquid, et diligentius inspici et discuti dignum. Propter quod intentam facio Caritatem vestram, non solum ad audiendum pro vobis, sed etiam ad orandum pro nobis.

Quae est doctrina Patris, nisi Verbum Patris?

3. Quid ergo Dominus respondit eis admirantibus quomodo sciret litteras quas non didicerat? Mea, inquit, doctrina non est mea, sed eius qui misit me 4. Haec est profunditas prima: videtur enim paucis verbis quasi contraria locutus. Non enim ait: Ista doctrina non est mea; sed: Mea doctrina non est mea. Si non tua, quomodo tua? Si tua, quomodo non tua? Tu enim dicis utrumque: et, mea doctrina; et, non mea. Nam si dixisset: Ista doctrina non est mea, nulla esset quaestio. Nunc vero, fratres, primitus intendite quaestionem, et sic ordine exspectate solutionem. Nam qui non videt quaestionem quae proponitur, quomodo intellegit quod exponitur? Hoc est ergo in quaestione, quod ait, mea non mea: hoc videtur esse contrarium, quomodo mea, quomodo non mea. Si ergo intueamur diligenter quod ipse in exordio dicit sanctus Evangelista: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 5; inde pendet huius solutio quaestionis. Quae est ergo doctrina Patris, nisi Verbum Patris? Ipse ergo Christus doctrina Patris, si Verbum Patris. Sed quia Verbum non potest esse nullius, sed alicuius: et suam doctrinam dixit, seipsum; et non suam, quia Patris est Verbum. Quid enim tam tuum quam tu? et quid tam non tuum quam tu, si alicuius est quod es?

4. Verbum ergo et Deus est, et doctrinae stabilis Verbum est, non sonabilis per syllabas et volatilis, sed manentis cum Patre, ad quam convertamur manentem, sonis transeuntibus admoniti. Non enim nos ita admonet quod transit, ut ad transitoria vocet. Admonemur ut diligamus Deum. Totum hoc quod dixi, syllabae fuerunt; percussum aerem verberaverunt, ut ad sensum vestrarum aurium pervenirent, sonando transierunt: non tamen illud quod vos admonui, transire debet; quia ille quem vos diligere admonui, non transit; et cum transeuntibus syllabis admoniti, conversi ad eum fueritis, nec vos transibitis, sed cum manente manebitis. Hoc est ergo in doctrina magnum, altum et aeternum quod manet; quo vocant omnia quae temporaliter transeunt, quando bene significant, nec mendaciter proferuntur. Omnia quippe signa quae proferimus sonis, aliquid significant quod non est sonus. Non enim duae breves syllabae Deus est, et duas breves syllabas colimus, et duas breves syllabas adoramus, et ad duas breves syllabas pervenire desideramus: quae pene ante desinunt sonare, quam coeperint; nec in eis secundae locus est, nisi prima transierit. Manet ergo aliquid magnum quod dicitur Deus, quamvis non maneat sonus cum dicitur Deus. Sic intendite doctrinam Christi, et pervenietis ad Verbum Dei: cum autem perveneritis ad Verbum Dei, intendite: Deus erat Verbum; et videbitis verum dictum esse, mea doctrina: intendite etiam cuius est Verbum; et videbitis recte dictum esse, non est mea.

5. Breviter ergo dico Caritati vestrae; hoc videtur mihi dixisse Dominus Iesus Christus: Mea doctrina non est mea, ac si diceret: Ego non sum a meipso. Quamvis enim Filium Patri dicamus et credamus aequalem, nec ullam in eis esse naturae substantiaeque distantiam, nec inter generantem atque generatum aliquod interfuisse temporis intervallum; tamen hoc servato et custodito ista dicimus, quod ille Pater est, ille Filius. Pater autem non est, si non habeat Filium; et Filius non est, si non habeat Patrem: sed tamen Filius Deus de Patre; Pater autem Deus, sed non de Filio. Pater Filii, non Deus de Filio: ille autem Filius Patris, et Deus de Patre. Dominus enim Christus dicitur Lumen ex Lumine. Lumen ergo quod non ex lumine, et Lumen aequale quod ex Lumine, simul unum Lumen, non duo lumina.

Intellegere vis? Crede.

6. Si intelleximus, Deo gratias: si quis autem parum intellexit, fecit homo quo usque potuit, caetera videat unde speret. Forinsecus ut operarii possumus plantare et rigare, sed Dei est incrementum dare 6. Mea, inquit, doctrina non est mea, sed eius qui misit me. Audiat consilium, qui dicit: Nondum intellexi. Magna quippe res et profunda cum fuisset dicta, vidit utique ipse Dominus Christus hoc tam profundum non omnes intellecturos, et in consequenti dedit consilium. Intellegere vis? crede. Deus enim per prophetam dixit: Nisi credideritis, non intellegetis 7. Ad hoc pertinet quod etiam hic Dominus secutus adiunxit: Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar 8. Quid est hoc: Si quis voluerit voluntatem eius facere? Sed ego dixeram: Si quis crediderit; et hoc consilium dederam. Si non intellexisti, inquam, crede. Intellectus enim merces est fidei. Ergo noli quaerere intellegere ut credas, sed crede ut intellegas; quoniam nisi credideritis, non intellegetis. Cum ergo ad possibilitatem intellegendi consilium dederim obedientiam credendi, et dixerim Dominum Iesum Christum hoc ipsum adiunxisse in consequenti sententia, invenimus eum dixisse: Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina. Quid est, cognoscet? Hoc est intelleget. Quod est autem: Si quis voluerit voluntatem eius facere, hoc est credere. Sed quia cognoscet, hoc est intelleget, omnes intellegunt: quia vero quod ait: Si quis voluerit voluntatem eius facere, hoc pertinet ad credere, ut diligentius intellegatur, opus est nobis ipso Domino nostro expositore, ut indicet nobis utrum revera ad credere pertineat facere voluntatem Patris eius. Quis nesciat hoc esse facere voluntatem Dei, operari opus eius, id est, quod illi placet? Ipse autem Dominus aperte alio loco dicit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit 9. Ut credatis in eum; non, ut credatis ei. Sed si creditis in eum, creditis ei: non autem continuo qui credit ei, credit in eum. Nam et daemones credebant ei, et non credebant in eum. Rursus etiam de Apostolis ipsius possumus dicere: Credimus Paulo; sed non: Credimus in Paulum: Credimus Petro; sed non: Credimus in Petrum. Credenti enim in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam 10. Quid est ergo credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et eius membris incorporari. Ipsa est ergo fides quam de nobis exigit Deus: et non invenit quod exigat, nisi donaverit quod inveniat. Quae fides, nisi quam definivit alio loco Apostolus plenissime dicens: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur 11? Non qualiscumque fides, sed fides quae per dilectionem operatur: haec in te sit, et intelleges de doctrina. Quid enim intelleges? Quia doctrina ista non est mea, sed eius qui misit me 12: id est, intelleges quia Christus Filius Dei, qui est doctrina Patris, non est ex seipso, sed Filius est Patris.

Haeresis sabelliana.

7. Sabellianam haeresim sententia ista dissolvit. Sabelliani enim dicere ausi sunt ipsum esse Filium qui est et Pater; duo esse nomina, sed unam rem. Si duo essent nomina, et res una, non diceretur: Mea doctrina non est mea. Utique si tua doctrina non est tua, o Domine, cuius est, nisi alius sit cuius sit? Quod dixisti, Sabelliani non intellegunt: non enim Trinitatem viderunt, sed sui cordis errorem secuti sunt. Nos cultores Trinitatis et unitatis Patris et Filii et Spiritus sancti, et unius Dei, intellegamus de doctrina Christi, quoniam non est eius. Et ideo dixit non se a seipso loqui, quoniam Christus Patris est Filius, et Pater Christi est Pater, et Filius de Deo Patre Deus est: Pater autem Deus, non de Filio Deo Deus est.

8. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit 13. Hoc erit ille qui vocatur Antichristus, extollens se, sicut Apostolus ait, supra omne quod dicitur Deus, et quod colitur 14. Ipsum quippe annuntians Dominus gloriam suam quaesiturum, non gloriam Patris, ait ad Iudaeos: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis 15. Significavit eos Antichristum suscepturos, qui gloriam nominis sui quaesiturus est, inflatus, non solidus; et ideo non stabilis, sed utique ruinosus. Dominus autem noster Iesus Christus magnum exemplum nobis praebuit humilitatis: nempe aequalis est Patri, nempe in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 16; nempe ipse dixit, et verissime dixit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem 17; nempe ipse dixit, et verissime dixit: Ego et Pater unum sumus 18. Si ergo ille cum Patre unum, aequalis Patri, Deus de Deo, Deus apud Deum, coaeternus, immortalis, pariter incommutabilis, pariter sine tempore, pariter creator et dispositor temporum; tamen quia venit in tempore, et formam servi accepit, et habitu est inventus ut homo 19, quaerit gloriam Patris, non suam: quid tu, homo, facere debes, qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Intende tibi; creatura es, agnosce Creatorem: servus es, ne contemnas Dominum: adoptatus es, sed non meritis tuis; quaere eius gloriam, a quo habes hanc gratiam, homo adoptatus, cuius gloriam quaesivit qui est ab illo unicus natus. Qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est 20. In Antichristo autem iniustitia est, et verax non est; quia gloriam suam quaesiturus est, non eius a quo missus est: non enim est missus, sed venire permissus. Omnes ergo pertinentes ad corpus Christi, ne inducamur in laqueos Antichristi, non quaeramus gloriam nostram. Sed si ille quaesivit gloriam eius qui eum misit, quanto magis nos eius qui nos fecit?