TRACTATUS 17

Qui Prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat (Io 5, 1-18).

Descendere in aquam turbatam, hoc est humiliter credere in Domini passionem. Ibi sanabatur unus, significans unitatem; postea quisquis veniret, non sanabatur, quia quisquis praeter unitatem fuerit, sanari non poterit.

Unum elegit quem sanaret, ut unitatem significaret.

1. Mirum non esse debet a Deo factum miraculum: mirum enim esset si homo fecisset. Magis gaudere quam mirari debemus, quia Dominus noster et salvator Iesus Christus homo factus est, quam quod divina inter homines Deus fecit. Plus est enim ad salutem nostram quod factus est propter homines, quam quod fecit inter homines: et plus est quod vitia sanavit animarum, quam quod sanavit languores corporum moriturorum. Sed quia ipsa anima non eum noverat a quo sananda erat, et oculos habebat in carne unde facta corporalia videret, nondum habebat sanos in corde, unde Deum latentem cognosceret; fecit quod videre poterat, ut sanaretur unde videre non poterat. Ingressus est locum ubi iacebat magna multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum; et cum esset medicus et animarum et corporum, et qui venisset sanare omnes animas crediturorum, de illis languentibus unum elegit quem sanaret, ut unitatem significaret. Si mediocri corde, et quasi humano captu et ingenio consideremus facientem, et quod ad potestatem pertinet, non magnum aliquid perfecit; et quod ad benignitatem, parum fecit. Tot iacebant, et unus curatus est, cum posset uno verbo omnes erigere. Quid ergo intellegendum est, nisi quia potestas illa et bonitas illa magis agebat quid animae in factis eius pro salute sempiterna intellegerent, quam quid pro temporali salute corpora mererentur? Corporum enim salus quae vera exspectatur a Domino, erit in fine in resurrectione mortuorum: tunc quod vivet, non morietur; tunc quod sanabitur, non aegrotabit; tunc quod satiabitur, non esuriet aut sitiet; tunc quod renovabitur, non veterascet. Nunc vero in illis factis Domini et salvatoris nostri Iesu Christi, et caecorum aperti oculi, morte clausi sunt; et paralyticorum membra constricta, morte dissoluta sunt; et quidquid sanatum est temporaliter in membris mortalibus, in fine defecit: anima vero quae credidit; ad vitam aeternam transitum fecit. Animae ergo crediturae, cuius peccata dimittere venerat, ad cuius languores sanandos se humiliaverat, de hoc languido sanato magnum signum dedit. Cuius rei et cuius signi profundum sacramentum, quantum Dominus donare dignatur, attentis vobis et orando adiuvantibus infirmitatem nostram, loquar ut potero. Quidquid autem non possum, supplebit in vobis ipse, quo adiuvante facio quod possum.

2. De hac piscina quae quinque porticibus cingebatur, in quibus iacebat magna multitudo languentium, assidue nos tractasse memini; et rem dicturus sum quam mecum plures recognoscant potius quam cognoscant. Verum nihil est ab re, etiam nota repetere, ut et qui non noverant instruantur; et qui noverant confirmentur. Proinde tamquam nota breviter perstringenda sunt, non otiose inculcanda. Piscina illa et aqua illa populum mihi videtur significasse Iudaeorum. Significari enim populos nomine aquarum, aperte nobis indicat Apocalypsis Ioannis: ubi ei cum ostenderentur aquae multae, et interrogasset quid essent, responsum accepit, populos esse 1. Aqua ergo illa, id est populus ille, quinque libris Moysi, tamquam quinque porticibus claudebatur. Sed illi libri prodebant languidos, non sanabant. Lex enim peccatores convincebat, non absolvebat. Ideo littera sine gratia reos faciebat, quos confitentes gratia liberabat. Nam hoc dicit Apostolus: Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia. Quare ergo data est Lex? Sequitur, et dicit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 2. Quid evidentius? Nonne verba haec exposuerunt nobis et quinque porticus, et languentium multitudinem? Quinque porticus Lex est. Quare quinque porticus non sanabant languentes? Quia si data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia. Quare ergo continebant quos non sanabant? Quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

3. Quid ergo fiebat ut in aqua illa turbata sanarentur, qui in porticibus sanari non poterant? Subito enim videbatur aqua turbata, et a quo turbabatur, non videbatur. Credas hoc angelica virtute fieri solere, non tamen sine significante aliquo sacramento. Post aquam turbatam mittebat se unus qui poterat, et sanabatur solus: post illum quisquis se mitteret, frustra faceret. Quid sibi ergo hoc vult, nisi quia venit unus Christus ad populum Iudaeorum; et faciendo magna, docendo utilia, turbavit peccatores, turbavit aquam praesentia sua, et excitavit ad passionem suam? Sed latens turbavit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 3. Descendere ergo in aquam turbatam, hoc est humiliter credere in Domini passionem. Ibi sanabatur unus, significans unitatem; postea quisquis veniret, non sanabatur: quia quisquis praeter unitatem fuerit, sanari non poterit.

Quadragenarium numerus sacratus.

4. Videamus ergo quid voluerit significare in illo uno, quem etiam ipse servans unitatis mysterium, sicut praelocutus sum, de tot languentibus unum sanare dignatus est. Invenit in annis eius numerum quemdam languoris: Triginta octo annos habebat in infirmitate 4. Hic numerus quomodo magis ad languorem pertineat, quam ad sanitatem, paulo diligentius exponendum est. Intentos vos volo; aderit Dominus, ut congrue loquar, et sufficienter audiatis. Quadragenarius numerus sacratus nobis in quadam perfectione commendatur. Notum esse arbitror Caritati vestrae: testantur saepissime divinae Scripturae. Ieiunium hoc numero consecratum est: bene nostis. Nam et Moyses quadraginta diebus ieiunavit 5, et Elias totidem 6 ipse Dominus noster et salvator Iesus Christus hunc ieiunii numerum implevit 7. Per Moysen significatur Lex, per Eliam significantur Prophetae, per Dominum significatur Evangelium. Ideo in illo monte tres apparuerunt, ubi se discipulis ostendit in claritate vultus et vestis suae 8. Apparuit enim medius inter Moysen et Eliam, tamquam Evangelium testimonium haberet a Lege et Prophetis 9. Sive ergo in Lege, sive in Prophetis, sive in Evangelio, quadragenarius numerus nobis in ieiunio commendatur. Ieiunium autem magnum et generale est, abstinere ab iniquitatibus et illicitis voluptatibus saeculi quod est perfectum ieiunium: ut abnegantes impietatem et saeculares cupiditates, temperanter, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo. Huic ieiunio quam mercedem addit Apostolus? Sequitur, et dicit: Exspectantes illam beatam spem, et manifestationem gloriae beati Dei, et salvatoris nostri Iesu Christi 10. In hoc ergo saeculo quasi Quadragesimam abstinentiae celebramus, cum bene vivimus, cum ab iniquitatibus et ab illicitis voluptatibus abstinemus. Sed quia haec abstinentia sine mercede non erit, exspectamus beatam illam spem, et revelationem gloriae magni Dei, et salvatoris nostri Iesu Christi. In illa spe, cum fuerit de spe facta res, accepturi sumus mercedem denarium. Ipsa enim merces redditur operariis in vinea laborantibus secundum Evangelium 11, quod vos credo reminisci: neque enim omnia commemoranda sunt, tamquam rudibus et imperitis. Denarius ergo qui accepit nomen a numero decem, redditur, et coniunctus quadragenario fit quinquagenarius: unde cum labore celebramus Quadragesimam ante Pascha; cum laetitia vero, tamquam accepta mercede, Quinquagesimam post Pascha. Nam huic tamquam salutari labori boni operis, qui pertinet ad quadragenarium numerum, additur quietis et felicitatis denarius, ut quinquagenarius fiat.

5. Significavit hoc et ipse Dominus Iesus multo apertius, quando post resurrectionem quadraginta diebus conversatus est in terra cum discipulis suis 12; quadragesimo autem die cum ascendisset in coelum, peractis decem diebus misit mercedem Spiritus Sancti 13. Significata sunt ista, et quibusdam significationibus res ipsae praeventae sunt. Significationibus pascimur, ut ad res ipsas perdurantes pervenire possimus. Operarii enim sumus, et adhuc in vinea laboramus: finito die, finito opere, merces restituetur. Sed quis operarius perdurat ad accipiendam mercedem, nisi qui pascitur cum laborat? Non enim et tu operario tuo mercedem solam daturus es: non etiam afferes illi unde vires reparet in labore? Pascis utique cui mercedem daturus es. Proinde et nos Dominus in istis Scripturarum significationibus laborantes pascit. Nam si ista intellegendorum sacramentorum laetitia subtrahatur a nobis, deficimus in labore, et non erit qui perveniat ad mercedem.

Lex impletur in gemino praecepto caritatis.

6. Quomodo ergo quadragenario numero perficitur opus? Fortasse ideo, quia Lex in decem praeceptis data est, et per totum mundum praedicanda erat Lex: qui totus mundus quatuor partibus commendatur, Oriente et Occidente, Meridie et Aquilone, unde denarius per quatuor multiplicatus, ad quadragenarium pervenit. Vel quia per Evangelium quod quatuor libros habet, impletur Lex: quia in Evangelio dictum est: Non veni solvere Legem, sed adimplere 14. Sive ergo illa, sive ista causa, sive alia aliqua probabiliore, quae nos latet, doctiores non latet; certum est tamen quadragenario numero significari quamdam perfectionem in operibus bonis, quae maxime opera bona exercentur in abstinentia quadam ab illicitis cupiditatibus saeculi, hoc est, generali ieiunio. Audi et Apostolum dicentem: Plenitudo Legis caritas 15. Caritas unde? Per gratiam Dei, per Spiritum sanctum. Non enim haberemus illam ex nobis, quasi facientes illam nobis. Dei donum est, et magnum donum: Quoniam caritas Dei, inquit, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 16. Caritas ergo implet Legem, et verissime dictum est: Plenitudo Legis caritas. Quaeramus hanc caritatem, quemadmodum commendatur a Domino. Mementote quid proposuerim: numerum triginta octo annorum in illo languido volo exponere, quare numerus ille trigesimus octavus languoris sit potius quam sanitatis. Ergo, ut dicebam, caritas implet Legem. Ad plenitudinem Legis in omnibus operibus pertinet quadragenarius numerus: in caritate autem duo praecepta nobis commendantur. Intuemini, obsecro, et figite memoriae quod dico; ne sitis contemptores verbi, ne fiat anima vestra via, ubi grana iacta non germinent: Et venient, inquit, volatilia coeli, et colligent ea 17. Percipite, et recondite in cordibus vestris. Caritatis praecepta duo sunt a Domino commendata: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 18. Merito et illa vidua omnes facultates suas, duo minuta misit in dona Dei 19: merito et pro illo languido a latronibus sauciato, stabularius duos nummos accepit unde sanaretur 20: merito apud Samaritanos biduum fecit Iesus, ut eos caritate firmaret 21. Binario ergo isto numero cum aliquid boni significatur maxime bipartita caritas commendatur. Si ergo quadragenarius numerus habet perfectionem legis et Lex non impletur nisi in gemino praecepto caritatis; quid miraris quia languebat qui ad quadraginta, duo minus habebat?

7. Videamus proinde iam quo sacramento iste languidus curetur a Domino. Venit enim ipse Dominus, caritatis doctor, caritate plenus, brevians, sicut de illo praedictum est, verbum super terram 22: et ostendit in duobus praeceptis caritatis pendere Legem et Prophetas. Inde ergo pependit Moyses quadragenario suo, inde Elias cum suo, hunc numerum attulit Dominus in testimonio suo. Curatur iste languidus a praesente Domino; sed prius quid ei dicit? Vis sanus fieri23 Respondit ille hominem se non habere, a quo in piscinam mittatur. Vere necessarius erat illi homo ad sanitatem, sed homo ille qui et Deus est. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus 24. Venit ergo homo qui erat necessarius: quare sanitas differretur? Surge, inquit, tolle grabatum tuum, et ambula 25. Tria dixit: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Sed Surge, non operis imperium fuit, sed operatio sanitatis. Sano autem duo imperavit: Tolle grabatum tuum, et ambula. Rogo vos, cur non sufficeret: Ambula? aut certe cur non sufficeret: Surge? Neque enim ille cum sanus surrexisset, in loco remansisset. Nonne ad hoc surrexisset ut abiisset? Movet ergo me etiam quod duo praecepit, qui illum iacentem duobus minus invenit: tamquam enim duo quaedam iubendo, quod minus erat implevit.

8. Quomodo ergo inveniamus in his duobus Domini iussis, duo illa praecepta significata caritatis? Tolle, inquit, grabatum tuum, et ambula. Quae sunt illa duo praecepta, fratres, recolite mecum. Notissima enim esse debent, nec modo tantum venire in mentem cum commemorantur a nobis, sed deleri nunquam debent de cordibus vestris. Semper omnino cogitate diligendum esse Deum et proximum: Deum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; et proximum tamquam seipsum 26. Haec semper cogitanda, haec meditanda, haec retinenda, haec agenda, haec implenda sunt. Dei dilectio prior est ordine praecipiendi; proximi autem dilectio prior est ordine faciendi. Neque enim qui tibi praeciperet dilectionem istam in duobus praeceptis, prius tibi commendaret proximum, et postea Deum; sed prius Deum, postea proximum. Tu autem quia Deum nondum vides, diligendo proximum promereris quem videas; diligendo proximum purgas oculum ad videndum Deum, evidenter Ioanne dicente: Si fratrem quem vides non diligis, Deum quem non vides quomodo diligere poteris27 Ecce dicitur tibi: Dilige Deum. Si dicas mihi: Ostende mihi quem diligam; quid respondebo, nisi quod ait ipse Ioannes: Deum nemo vidit unquam 28? Et ne te alienum omnino a Deo videndo esse arbitreris: Deus, inquit, caritas est; et qui manet in caritate, in Deo manet 29. Dilige ergo proximum: et intuere in te unde diligis proximum; ibi videbis, ut poteris, Deum. Incipe ergo diligere proximum. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine lecto induc in domum tuam: si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui ne despexeris. Faciens autem ista quid consequeris? Tunc erumpet velut matutina lux tua 30. Lux tua Deus tuus est, tibi matutina, quia post noctem saeculi tibi veniet: nam ille nec oritur, nec occidit; quia semper manet. Erit tibi matutinus redeunti, qui tibi occasum fecerat pereunti. Ergo: Tolle grabatum tuum, mihi videtur dixisse: Dilige proximum tuum.

Porta eum cum quo ambulas.

9. Sed clausum est adhuc, et expositione indiget, quantum arbitror, quare in tollendo grabato dilectio proximi commendetur: nisi forte hoc nos offendit, quod per grabatum, rem quamdam stolidam et insensatam, proximus commendatur. Non irascatur proximus, si commendatur nobis per rem quae sine anima et sine sensu est. Ipse Dominus et salvator noster Iesus Christus lapis angularis dictus est, ut duos conderet in se 31. Dictus est et petra, unde aqua profluxit: Petra autem erat Christus 32. Quid ergo mirum, si Petra Christus, lignum proximus? Non tamen qualecumque lignum: quomodo nec illa qualiscumque petra, sed unde aqua profluxerat sitientibus; nec qualiscumque lapis, sed angularis, qui in semetipso copulavit duos parietes e diverso venientes. Sic nec qualecumque lignum proximum acceperis, sed grabatum. Quid ergo in grabato, obsecro te? quid, nisi quia ille languidus grabato portabatur? Sanus autem grabatum portat. Quid dictum est ab Apostolo? Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi 33. Lex ergo Christi caritas est, nec caritas impletur nisi invicem onera nostra portemus. Sufferentes, inquit, invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 34. Cum esses languidus, portabat te proximus tuus; sanus factus es, porta proximum tuum: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Sic adimplebis, o homo, quod tibi deerat. Tolle ergo grabatum tuum. Sed cum tuleris, noli remanere, ambula. Diligendo proximum, et curam habendo de proximo tuo, iter agis. Quo iter agis, nisi ad Dominum Deum, ad eum quem diligere debemus ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente? Ad Dominum enim nondum pervenimus, sed proximum nobiscum habemus. Porta ergo eum, cum quo ambulas; ut ad eum pervenias, cum quo manere desideras. Tolle ergo grabatum tuum, et ambula.

10. Fecit hoc ille, et scandalizati sunt Iudaei. Videbant enim hominem die sabbati portantem grabatum suum, nec calumniabantur Domino quod sanum eum fecerat sabbato, ut eis respondere posset quia si cuiusquam eorum iumentum in puteum cecidisset, utique die sabbati erueret illud, et salvaret iumentum suum 35: non itaque iam illi obiciebant quod die sabbati sanus factus esset homo; sed quod portabat grabatum suum. Si sanitas non erat differenda, numquid et opus fuerat imperandum? Non licet tibi, inquiunt, facere quod facis, tollere grabatum tuum. Et ille auctorem sanitatis suae obiciebat calumniatoribus: Qui, inquit, me fecit sanum, ipse mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula. Non acciperem iussionem a quo receperam sanitatem? Et illi: Quis est ille homo qui tibi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula36

11. Sed qui sanus erat factus nesciebat quis esset, a quo hoc audierat. Iesus autem, cum hoc fecisset, et iussisset, declinaverat ab eo in turba 37. Videte quemadmodum et hoc impleatur. Portamus proximum, et ambulamus, ad Deum; sed eum ad quem ambulamus, nondum videmus: ideo et ille nondum noverat Iesum. Sacramentum hoc commendatum est, quia in eum credimus quem nondum videmus: et ut non videatur, declinat in turba. Difficile est in turba videre Christum: solitudo quaedam necessaria est menti nostrae; quadam solitudine intentionis videtur Deus. Turba strepitum habet; visio ista secretum desiderat. Tolle grabatum tuum, porta portatus proximum tuum; et ambula, ut pervenias. Noli Iesum quaerere in turba, non est tamquam unus de turba: praevenit omnem turbam. Prior ascendit de mari piscis ille magnus, et in coelis sedet interpellans pro nobis: tamquam sacerdos magnus, unus intravit in interiora veli: turba foris stat. Ambula tu, qui portas proximum tuum; si didicisti portare, qui solebas portari. Denique modo nondum nosti Iesum, nondum vides Iesum: quid postea sequitur? Quoniam non destitit ille tollendo grabatum suum, et ambulando: Vidit eum postea Iesus in templo. In turba non eum vidit, in templo vidit. Dominus quidem Iesus et in turba eum videbat, et in templo: ille autem languidus Iesum in turba non cognoscit, in templo cognoscit. Pervenit ergo ille ad Dominum; vidit eum in templo, vidit eum in loco sacrato, in loco sancto. Et quid ab eo audit? Ecce iam sanus factus es; noli peccare, ne quid tibi deterius contingat 38.

12. Tunc ille, posteaquam vidit Iesum, et cognovit Iesum auctorem sanitatis suae, non fuit piger in evangelizando quem viderat: Abiit, et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui eum sanum fecerat 39. Ille annuntiabat, et illi insaniebant: ille salutem suam praedicabat, illi salutem suam non quaerebant.

Sacramentum.

13. Persequebantur Iudaei Dominum Iesum, quia haec faciebat in sabbato. Quid ergo Dominus modo respondit Iudaeis, audiamus. De sanis factis hominibus sabbato, dixi quid soleat respondere, quia iumenta sua non contemnebant sabbato, vel liberando vel alendo. De portato grabato quid respondit? Manifestum opus corporale factum erat ante oculos Iudaeorum: non sanitas corporis, sed operatio corporis; quae non videbatur ita necessaria, quemadmodum sanitas. Aperte ergo Dominus dicat sacramentum sabbati, et signum observandi unius diei ad tempus datum esse Iudaeis; impletionem vero ipsam sacramenti in illo venisse. Pater meus, inquit, usque modo operatur, et ego operor 40. Misit in eos magnum tumultum; adventu Domini turbatur aqua, sed qui turbat, latet. Tamen sanandus est turbata aqua aeger unus magnus, passo Domino totus mundus.

14. Videamus ergo responsionem Veritatis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Falsum ergo dixit Scriptura quia Deus requievit ab omnibus operibus suis in die septimo 41? et contra hanc Scripturam per Moysen ministratam, loquitur Dominus Iesus, cum ipse dicat Iudaeis: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit 42? Videte ergo ne aliquid voluit significare Moyses, quod Deus requievit in die septimo. Non enim defecerat Deus operando creaturam suam, et indigebat requie sicut homo. Quomodo defecerat qui verbo fecerat? Tamen et illud verum est, quia requievit Deus ab operibus suis in die septimo; et hoc verum est quod ait Iesus: Pater meus usque modo operatur. Sed quis explicet verbis, homo hominibus, infirmus infirmis, indoctus discere cupientibus, et forte si quid sapit, promere et explicare non valens hominibus, difficile forte capientibus, etiam si explicari possit quod capitur? Quis, inquam, fratres mei, explicet verbis quomodo Deus et quietus operetur, et operans quiescat? Obsecro vos, ut hoc vobis proficientibus differatis; visio enim ista templum Dei quaerit, sanctum locum quaerit: portate proximum et ambulate; ibi eum videbitis, ubi verba hominum non quaeratis.

15. Hoc forte potius dicere valemus, quia et in eo quod Deus in die septimo requievit, ipsum Dominum et salvatorem nostrum Iesum Christum, qui haec loquebatur et dicebat: Pater meus usque modo operatur, et ego operor, magno sacramento significavit. Quia et Dominus Iesus utique Deus. Ipse est enim Verbum Dei, et audistis quia in principio erat Verbum; et non qualecumque Verbum, sed Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt 43: forte significatus est requieturus in die septimo ab omnibus operibus suis. Legite enim Evangelium, et videte quanta operatus sit Iesus. Operatus est salutem nostram in cruce, ut implerentur in eo omnia praedicta Prophetarum: coronatus est spinis, suspensus est ligno; dixit: Sitio 44, accepit acetum in spongia, ut impleretur quod dictum est: Et in siti mea potaverunt me aceto 45. At ubi impleta sunt omnia opera eius, sexta sabbati inclinato capite reddidit spiritum, et in sepulcro sabbato requievit ab omnibus operibus suis. Ergo tamquam diceret Iudaeis: Quid exspectatis ut non operer sabbato? Sabbati dies vobis ad significationem meam praeceptus est. Opera Dei attenditis; ego ibi eram cum fierent, per me facta sunt omnia, ego novi: Pater meus usque modo operatur. Operatus est Pater lucem; sed dixit ut fieret lux 46: si dixit: Verbo operatus est; Verbum eius ego eram, ego sum: per me factus est mundus in illis operibus, per me regitur mundus in istis operibus. Pater meus et tunc operatus est cum fecit mundum, et usque nunc operatur cum regit mundum; ergo et per me fecit cum fecit, et per me regit cum regit. Dixit haec, sed quibus? Surdis, caecis, claudis, languidis, medicum non agnoscentibus, et tamquam in phrenesi mente perdita occidere volentibus.

16. Proinde quid secutus Evangelista dixit? Hinc ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum. Non quomodocumque: sed quid? Aequalem se faciens Deo 47. Nam omnes dicimus Deo: Pater noster qui es in coelis 48: legimus et Iudaeos dixisse: Cum tu sis pater noster 49. Ergo non hinc irascebantur, quia patrem suum dicebat Deum; sed quod longe alio modo quam homines. Ecce intellegunt Iudaei quod non intellegunt Ariani. Ariani quippe inaequalem Patri Filium dicunt, et inde haeresis est pulsa de Ecclesia. Ecce ipsi caeci, ipsi interfectores Christi, intellexerunt tamen verba Christi. Non eum intellexerunt esse Christum, nec eum intellexerunt Filium Dei: sed tamen intellexerunt in illis verbis, quia talis commendaretur Filius Dei, qui aequalis esset Deo. Quis erat nesciebant; talem tamen praedicari agnoscebant, quia patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Non erat ergo aequalis Deo? Non ipse se faciebat aequalem, sed ille illum genuerat aequalem. Si se ipse faceret aequalem Deo, caderet per rapinam. Qui enim se voluit aequalem facere Deo cum non esset, cecidit 50, et ex angelo factus est diabolus: et hanc superbiam homini propinavit, unde ipse deiectus est. Nam hoc dixit homini, cui stanti lapsus invidit: Gustate, et eritis sicut dii 51: id est, usurpatione rapite quod facti non estis; quia et ego rapiendo deiectus sum. Non hoc prodebat, sed hoc suadebat. Christus autem aequalis Patri natus erat, non factus: natus de substantia Patris. Unde illum sic commendat Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quid est, non rapinam arbitratus est? Non usurpavit aequalitatem Dei; sed erat in illa, in qua natus erat. Et nos ad aequalem Deum quomodo perveniremus? Semetipsum exinanivit formam servi accipiens 52. Non ergo se exinanivit amittens quod erat, sed accipiens quod non erat. Hanc formam servi contemnentes Iudaei, Dominum Christum aequalem Patri intellegere non poterant; quamvis eum hoc de se dicere minime dubitabant, et ideo saeviebant: et adhuc tamen eos ille perferebat, et sanitatem saevientium requirebat.