TRACTATUS 12

Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo (Io 3, 6-21).

Si nemo, nisi Christus, descendit et adscendit, quae spes est ceteris? Ea spes est ceteris, quia ille propterea descendit ut in illo et cum illo unus essent, qui per illum adscensuri essent. Ergo in uno estote, unum estote, unus estote.

1. Ex eo quod hesterno die intentam fecimus Caritatem vestram, intellegimus vos alacrius et numerosius convenisse: sed interim lectioni evangelicae ex ordine sermonem debitum reddamus, si placet; deinde audiet Caritas vestra de pace Ecclesiae vel quid egerimus, vel quid adhuc agendum speremus. Nunc ergo tota intentio cordis ad Evangelium feratur, nemo aliunde cogitet. Si enim qui totus adest, vix capit; qui se per cogitationes diversas dividit, nonne et quod ceperat fundit? Meminit autem Caritas vestra Dominico praeterito, quantum Dominus adiuvare dignatus est, disseruisse nos de spiritali regeneratione: quam lectionem vobis iterum legi fecimus, ut quae tunc non dicta sunt, in Christi nomine adiuvantibus orationibus vestris impleamus.

Regeneratio spiritualis una est.

2. Regeneratio spiritalis una est, sicut generatio carnalis una est. Et quod Nicodemus Domino ait, verum dixit, quia non potest homo cum sit senex, redire rursum in uterum matris suae, et nasci. Ille quidem dixit, quia homo cum sit senex, hoc non potest, quasi, et si infans esset, posset. Omnino enim non potest, sive recens ab utero, sive annosa iam aetate, redire rursum in materna viscera, et nasci. Sed sicut ad nativitatem carnalem valent muliebria viscera ad semel pariendum; sic ad nativitatem spiritalem valent viscera Ecclesiae, ut semel quisque baptizetur. Propterea ne quis forte dicat: Sed iste in haeresi natus est, et iste in schismate natus est; amputata sunt omnia, si meministis, quae vobis disputata sunt de tribus patribus nostris, quorum Deus dici voluit, non quia soli erant, sed quia in solis expleta est integritas significandi populi futuri. Invenimus enim natum de ancilla exhaeredatum, natum de libera haeredem: rursum invenimus natum de libera exhaeredatum, natum de ancilla haeredem. Natus de ancilla exhaeredatus Ismael, natus de libera haeres Isaac 1; natus de libera exhaeredatus Esau, nati de ancillis haeredes filii Iacob 2. In illis itaque tribus patribus, omnis futuri populi figura perspecta est: nec immerito Deus inquit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob: hoc mihi, inquit, nomen est in aeternum 3. Magis meminerimus quid promissum sit ipsi Abrahae: hoc enim promissum est Isaac, hoc promissum est et Iacob. Quid invenimus? In semine tuo benedicentur omnes gentes 4. Credidit tunc unus quod nondum videbat: vident homines, et excaecantur. Completum est in gentibus quod promissum est uni: et separantur a communione gentium, qui et quod impletum est videre nolunt. Sed quid illis prodest quia videre nolunt? Vident, velint nolint; aperta veritas et clausos oculos ferit.

3. Responsum est Nicodemo, qui ex eis erat qui crediderant in Iesum, et ipse Iesus non se credebat eis. Quibusdam enim non se credebat, cum iam in illum credidissent. Sic habes scriptum: Multi crediderunt in nomine eius, videntes signa quae faciebat. Ipse autem Iesus non credebat semetipsum illis. Non enim opus habebat ut quisquam testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine 5. Ecce iam illi credebant in Iesum, et ipse Iesus non se credebat eis. Quare? Quia nondum erant renati ex aqua et Spiritu. Inde hortati sumus, et hortamur fratres nostros catechumenos. Si enim interroges eos, iam crediderunt in Iesum: sed quia nondum carnem eius et sanguinem accipiunt, nondum se illis credidit Iesus. Quid faciant, ut se illis credat Iesus? Renascantur ex aqua et Spiritu, proferat Ecclesia quos parturit. Concepti sunt, edantur in lucem: habent ubera quibus nutriantur, non timeant ne nati suffocentur, ab uberibus maternis non recedant.

4. Nullus potest homo redire in matris viscera, et iterum nasci. Sed de ancilla nescio quis natus est? Numquid tunc qui nati sunt de ancillis, redierunt in uterum liberarum, ut denuo nascerentur? Semen Abraham et in Ismael; et ut posset Abraham facere filium de ancilla, uxor auctor fuit. Natus est ex semine viri, et non utero, sed solo placito uxoris 6. Numquid quia de ancilla, ideo exhaeredatus? Si propterea exhaeredatus quia de ancilla natus est, nulli ancillarum filii admitterentur ad haereditatem. Filii Iacob admissi sunt ad haereditatem: Ismael autem, non quia ex ancilla natus, exhaeredatus, sed quia superbus matri, superbus in filium matris; mater enim eius magis Sara quam Agar. Illius uterus accommodatus, illius voluntas accessit; non faceret Abraham quod Sara nollet: magis ergo ille filius Sarae. Sed quia superbus in fratrem, et superbus ludendo, quia deludendo; quid ait Sara? Eice ancillam et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac 7. Non ergo illum viscera ancillae eiecerunt foras, sed cervix servilis. Et si liber superbus sit, servus est; et quod peius est, malae dominae, ipsius superbiae. Itaque, fratres mei, respondete homini non posse rursus nasci hominem; respondete securi non posse rursus nasci hominem. Quidquid iterum fit, illusio est; quidquid iterum fit, lusus est. Ismael ludit, foras mittatur. Animadvertit enim eos Sara ludentes, ait Scriptura, et dixit Abrahae: Eice ancillam et filium eius. Displicuit Sarae lusus puerorum; aliquid novum vidit pueros ludere. Nonne optant hoc quae filios habent, videre ludentes filios suos? Vidit illa, et improbavit. Nescio quid vidit in lusu: illusionem vidit in illo lusu, animadvertit servi superbiam; displicuit illi, eiecit foras. Nati de ancillis improbi mittuntur foras, et natus de libera mittitur foras Esau. Nemo ergo praesumat quia de bonis nascitur, nemo praesumat quia per sanctos baptizatur. Qui per sanctos baptizatur, adhuc caveat ne non sit Iacob, sed Esau. Hoc ergo, fratres, dixerim: melius est ab hominibus sua quaerentibus et mundum diligentibus, quod significat nomen ancillae, baptizari et spiritaliter haereditatem quaerere Christi, ut sit tamquam filius Iacob de ancilla, quam baptizari per sanctos et superbire, ut sit Esau foras mittendus, quamvis natus ex libera. Haec, fratres, tenete. Non vos palpamus, nulla spes vestra in nobis sit: nec nobis blandimur, nec vobis; unusquisque suam sarcinam portat. Nostrum est dicere, ne male iudicemur: vestrum est audire, et corde audire, ne exigatur quod damus; imo quando exigitur, lucrum inveniatur, non detrimentum.

In spiritu nascimur verbo et sacramento.

5. Dicit Dominus Nicodemo, et exponit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Tu, inquit, carnalem generationem intellegis, cum dicis: Numquid potest homo redire in viscera matris suae8 ex aqua et Spiritu oportet ut nascatur propter regnum Dei. Si propter haereditatem patris hominis temporalem nascitur, nascatur ex visceribus matris carnalis: si propter haereditatem patris Dei sempiternam, nascatur ex visceribus Ecclesiae. Generat per uxorem filium pater moriturus successurum: generat Deus de Ecclesia filios non successuros, sed secum mansuros. Et sequitur: Quod natum est de carne, caro est: et quod natum est de Spiritu, spiritus est. Spiritaliter ergo nascimur, et in spiritu nascimur verbo et sacramento. Adest Spiritus, ut nascamur: Spiritus invisibiliter adest unde nasceris, quia et tu invisibiliter nasceris. Sequitur enim, et dicit: Non mireris quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo: Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat. Nemo videt Spiritum: et quomodo audimus vocem Spiritus? Sonat Psalmus, vox est Spiritus; sonat Evangelium, vox est Spiritus; sonat sermo divinus, vox est Spiritus. Vocem eius audis, et nescis unde veniat, et quo vadat. Sed si nascaris et tu de Spiritu, hoc eris, ut ille qui non est adhuc natus de Spiritu, non sciat de te unde venias, et quo eas. Hoc enim secutus ait: Sic est et omnis qui natus est ex Spiritu 9.

6. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? Et revera carnaliter, non intellegebat. In illo fiebat quod dixerat Dominus, vocem Spiritus audiebat, et nesciebat unde venerat et quo ibat. Respondit Iesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras10 O fratres, quid, putamus Dominum huic magistro Iudaeorum quasi insultare voluisse? Noverat Dominus quid agebat, volebat illum nasci ex Spiritu. Nemo ex Spiritu nascitur, nisi humilis fuerit: quia ipsa humilitas facit nos nasci de Spiritu; quia prope est Dominus obtritis corde 11. Ille magisterio inflatus erat, et alicuius momenti sibi esse videbatur, quia doctor erat Iudaeorum: deponit ei superbiam, ut possit nasci de Spiritu: insultat tamquam indocto; non quia superior vult videri Dominus. Quid magnum, Deus ad hominem, veritas ad mendacium? Maior Christus quam Nicodemus dici debet, dici potest, cogitandum est? Si diceretur maior Christus quam Angeli, ridendum erat: incomparabiliter enim maior omni creatura, per quem facta est omnis creatura. Sed exagitat superbiam hominis: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Tamquam dicens: Ecce nihil nosti, princeps superbus, nascere ex Spiritu: si enim natus fueris ex Spiritu, vias Dei tenebis, ut Christi humilitatem sequaris. Sic enim altus est super omnes Angelos, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (et ne mortis genus tibi aliquod placeat), mortem autem crucis 12. Pendebat, et insultabatur ei. De cruce descendere poterat; sed differebat, ut de sepulcro resurgeret. Pertulit superbos servos Dominus; medicus aegrotos. Si hoc ille, quid illi quos oportet nasci ex Spiritu? si hoc ille verus magister in coelo, non hominum tantum, sed et Angelorum. Si enim docti sunt Angeli, Verbo Dei docti sunt. Si Verbo Dei docti sunt, quaerite unde docti sunt; et invenietis: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 13. Tollitur homini cervix, sed aspera et dura, ut sit lenis cervix ad portandum iugum Christi, de quo dicitur: Iugum meum lene est, et sarcina mea levis est 14.

7. Et sequitur: Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis15 Quae terrena dixit, fratres? Nisi quis natus fuerit denuo, terrenum est? Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, et nescis unde veniat, et quo eat, terrenum est? Si enim de isto vento diceret, sicut nonnulli intellexerunt, cum quaereretur ab eis quid terrenum dixerit Dominus, dum ait: Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si coelestia dixero, credetis? Cum ergo quaereretur a quibusdam, quid terrenum dixerit Dominus, angustias passi dixerunt, Quod ait: Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, et nescis unde veniat, et quo eat, de isto vento dixit. Quid enim nominavit terrenum? Loquebatur de generatione spiritali: secutus ait: Sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Deinde, fratres, quis nostrum non videat, verbi gratia, austrum euntem de meridie ad aquilonem; aut alium ventum venientem ab oriente ad occidentem? quomodo ergo nescimus unde veniat et quo eat? Quid ergo dixit terrenum, quod non credebant homines? An illud quod de templo resuscitando dixerat 16? Corpus enim suum de terra acceperat, et ipsam terram de terreno corpore susceptam parabat suscitare. Non ei creditum est terram suscitaturo. Si terrestria, inquit, dixi vobis et non creditis: quomodo, si coelestia dixero, credetis? Hoc est, si non creditis quia templum possum resuscitare deiectum a vobis; quomodo credetis quia per Spiritum possint homines regenerari?

Quia unus descendit, unus adscendit.

8. Et sequitur: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo 17. Ecce hic erat, et in coelo erat: hic erat carne, in coelo erat divinitate; imo, ubique divinitate. Natus de matre, non recedens a Patre. Duae nativitates Christi intelleguntur; una divina, altera humana: una per quam efficeremur, altera per quam reficeremur: ambae mirabiles; illa sine matre, ista sine patre. Sed quia de Adam corpus acceperat, quia Maria de Adam, ipsumque corpus suscitaturus erat: terrenum quiddam dixerat: Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud 18. Coeleste autem quiddam dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei 19. Eia, fratres, Deus voluit esse filius hominis, et homines voluit esse filios Dei. Ipse descendit propter nos, nos ascendamus propter ipsum. Solus enim descendit et ascendit, qui hoc ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Non ergo ascensuri sunt in coelum quos facit filios Dei? Ascensuri plane: haec nobis promissio est: Erunt aequales Angelis Dei 20. Quomodo ergo nemo ascendit, nisi qui descendit? Quia unus descendit, unus ascendit. Quid de caeteris? quid intellegendum, nisi quia membra eius erunt, ut unus ascendat? Propterea sequitur: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo. Miraris quia et hic erat et in coelo? Tales fecit discipulos suos. Paulum audi apostolum dicentem: Nostra autem conversatio in coelis est 21. Si homo Paulus apostolus ambulabat in carne in terra, et conversabatur in coelo, Deus coeli et terrae non poterat esse et in coelo et in terra?

Vae illis qui oderunt unitatem.

9. Si ergo nemo, nisi ille, descendit et ascendit, quae spes est caeteris? Ea spes est caeteris, quia ille propterea descendit ut in illo et cum illo unus essent, qui per illum ascensuri essent. Non dicit: Et seminibus, ait Apostolus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus. Et fidelibus ait: Vos autem Christi; si autem Christi, ergo semen Abrahae estis 22. Quod dixit unum, hoc dixit omnes nos esse. Ideo in Psalmis aliquando plures cantant, ut ostendatur quia de pluribus fit unus; aliquando unus cantat, ut ostendatur quid fiat de pluribus. Propterea unus sanabatur in illa piscina; et quisquis alius descendebat, non sanabatur 23. Ergo iste unus commendat unitatem Ecclesiae. Vae illis qui oderunt unitatem, et partes sibi faciunt in hominibus! Audiant illum qui volebat eos facere unum in uno ad unum: audiant illum dicentem: Nolite vos facere multos: ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 24. Illi dicebant: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae. Et ille: Divisus est Christus25 In uno estote, unum estote, unus estote: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit. Ecce volumus esse tui, dicebant Paulo. Et ille: Nolo sitis Pauli, sed eius estote cuius est vobiscum Paulus.

10. Descendit enim et mortuus est, et ipsa morte liberavit nos a morte: morte occisus, mortem occidit. Et nostis, fratres, quia mors ista per diaboli invidiam intravit in mundum. Deus mortem non fecit, Scriptura loquitur; nec laetatur, inquit, in perditione vivorum: creavit enim ut essent omnia 26. Sed quid ibi ait? Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum 27. Ad mortem a diabolo propinatam non veniret homo vi adductus: non enim cogendi potentiam diabolus habebat, sed persuadendi versutiam. Non consentires, nihil invexerat diabolus: consensio tua, o homo, te perduxit ad mortem. A mortali mortales nati, ex immortalibus mortales facti. Ab Adam omnes homines mortales: Iesus autem Filius Dei, Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, unicus aequalis Patri, mortalis factus est; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 28.

Absorpta est mors in Christi corpore.

11. Ergo mortem suscepit, et mortem suspendit in cruce; et de ipsa morte liberantur mortales. Quod in figura factum est apud antiquos, commemorat illud Dominus: Et sicut, inquit: Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam 29. Magnum sacramentum, et qui legerunt, noverunt. Deinde audiant vel qui non legerunt, vel qui forte lectum sive auditum obliti sunt. Prosternebatur in eremo populus Israel morsibus serpentum, fiebat magna strages multorum mortuorum: plaga enim Dei erat corripientis, et flagellantis, ut erudiret. Demonstratum est ibi magnum sacramentum rei futurae, ipse Dominus testatur in hac lectione, ut nemo possit aliud interpretari quam quod ipsa veritas de se indicat. Dictum est enim ad Moysen a Domino ut faceret aeneum serpentem, et exaltaret in ligno in eremo, et admoneret populum Israel, ut si quis morsus esset a serpente, illum serpentem in ligno exaltatum attenderet. Factum est: mordebantur homines, intuebantur, et sanabantur 30. Quid sunt serpentes mordentes? Peccata de mortalitate carnis. Quis est serpens exaltatus? Mors Domini in cruce. Quia enim a serpente mors, per serpentis effigiem figurata est. Morsus serpentis lethalis, mors Domini vitalis. Attenditur serpens, ut nihil valeat serpens. Quid est hoc? Attenditur mors, ut nihil valeat mors. Sed cuius mors? Mors vitae: si dici potest: Mors vitae; imo quia dici potest, mirabiliter dicitur. Sed numquid non erit dicendum quod fuit faciendum? Ego dubitem dicere quod Dominus pro me dignatus est facere? Nonne vita Christus? et tamen in cruce Christus. Nonne vita Christus? et tamen mortuus Christus. Sed in morte Christi mors mortua est; quia vita mortua occidit mortem, plenitudo vitae deglutivit mortem: absorpta est mors in Christi corpore. Sic et nos dicemus in resurrectione, quando iam triumphantes cantabimus: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus31 Interim modo, fratres, ut a peccato sanemur, Christum crucifixum intueamur; quia sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quomodo qui intuebantur illum serpentem, non peribant morsibus serpentum; sic qui intuentur fide mortem Christi, sanantur a morsibus peccatorum. Sed illi sanabantur a morte ad vitam temporalem: hic autem ait, ut habeant vitam aeternam. Hoc enim interest inter figuratam imaginem et rem ipsam: figura praestabat vitam temporalem; res ipsa cuius illa figura erat, praestat vitam aeternam.

12. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum 32. Ergo quantum in medico est, sanare venit aegrotum. Ipse se interimit, qui praecepta medici observare non vult. Venit Salvator ad mundum: quare Salvator dictus est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut iudicet mundum? Salvari non vis ab ipso; ex te iudicaberis. Et quid dicam, iudicaberis? Vide quid ait: Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit: quid dicturum speras nisi, iudicatur? iam, inquit, iudicatus est. Nondum apparuit iudicium, sed iam factum est iudicium. Novit enim Dominus qui sunt eius 33: novit qui permaneant ad coronam, qui permaneant ad flammam; novit in area sua triticum, novit paleam; novit segetem, novit zizania. Iam iudicatus est qui non credit. Quare iudicatus? Quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei 34.

Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit.

13. Hoc est autem iudicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum. Fratres mei, quorum opera bona invenit Dominus? Nullorum: omnium mala opera invenit. Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem? Et hoc enim sequitur: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta 35. Quomodo quidam opus bonum fecerunt, ut venirent ad lucem, id est ad Christum? et quomodo quidam dilexerunt tenebras? Si enim omnes peccatores invenit, et omnes a peccato sanat, et serpens ille in quo figurata est mors Domini, eos sanat qui morsi fuerant, et propter morsum serpentis erectus est serpens, id est mors Domini, propter mortales homines, quos invenit iniustos; quomodo intellegitur: Hoc est iudicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum? Quid est hoc? quorum enim erant bona opera? Nonne venisti ut iustifices impios? Sed dilexerunt, inquit, tenebras magis quam lucem. Ibi posuit vim: multi enim dilexerunt peccata sua, multi confessi sunt peccata sua: quia qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, iam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua: si et tu accusas, coniungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo et peccator. Quod audis homo, Deus fecit: quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. Oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei. Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium operum bonorum, confessio est operum malorum. Facis veritatem, et venis ad lucem. Quid est: Facis veritatem? Non te palpas, non tibi blandiris, non te adulas; non dicis: Iustus sum, cum sis iniquus, et incipis facere veritatem. Venis autem ad lucem ut manifestentur opera tua, quia in Deo sunt facta; quia et hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret, nisi Deus tibi luceret, et eius veritas tibi ostenderet. Sed qui et admonitus diligit peccata sua, odit admonentem lucem et fugit eam, ut non arguantur opera eius mala quae diligit. Qui autem facit veritatem, accusat in se mala sua; non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut Deus ignoscat: quia quod vult ut Deus ignoscat, ipse agnoscit, et venit ad lucem; cui gratias agit, quod illi quid in se odisset ostenderit. Dicit Deo: Averte faciem tuam a peccatis meis: et qua fronte dicit, nisi iterum dicat: Quoniam facinus meum ego cognosco, et peccatum meum coram me est semper 36? Sit ante te quod non vis esse ante Deum. Si autem post te feceris peccatum tuum, retorquet illud tibi Deus ante oculos tuos; et tunc retorquet, quando iam poenitentiae fructus nullus erit.

14. Currite, ne tenebrae vos comprehendant 37, fratres mei: evigilate ad salutem vestram, evigilate dum tempus est; nullus retardetur a templo Dei, nullus retardetur ab opere Domini, nullus avocetur ab oratione continua, nullus a solita devotione fraudetur. Evigilate ergo cum dies est: lucet dies, Christus est dies. Paratus est ignoscere, sed agnoscentibus; punire autem defendentes se, et iustos se iactantes, et putantes se esse aliquid, cum nihil sint. In dilectione autem eius et in misericordia eius qui ambulat, etiam liberatus ab illis lethalibus et grandibus peccatis, qualia sunt facinora, homicidia, furta, adulteria; propter illa quae minuta videntur esse peccata linguae, aut cogitationum, aut immoderationis in rebus concessis, facit veritatem confessionis, et venit ad lucem in operibus bonis: quoniam minuta plura peccata si neglegantur, occidunt. Minutae sunt guttae quae flumina implent: minuta sunt grana arenae; sed si multa arena imponatur, premit atque opprimit. Hoc facit sentina neglecta, quod facit fluctus irruens: paulatim per sentinam intrat; sed diu intrando et non exhauriendo, mergit navim. Quid est autem exhaurire, nisi bonis operibus agere ne obruant peccata, gemendo, ieiunando, tribuendo, ignoscendo? Iter autem huius saeculi molestum est, plenum est tentationibus; in rebus prosperis ne extollat, in rebus adversis ne frangat. Qui tibi dedit felicitatem huius saeculi, ad consolationem tuam dedit, non ad corruptionem. Rursus qui te flagellat in isto saeculo, ad emendationem, non ad damnationem facit. Ferto patrem erudientem, ne sentias iudicem punientem. Haec quotidie dicimus vobis, et saepe dicenda sunt, quia bona et salutaria sunt.