TRACTATUS 5

Ego nesciebam eum... (Io 1, 33).

Ut daretur nobis a Domino exemplum humilitatis, ad percipiendam salutem baptismatis, Christus suscepit quod ei opus non erat, sed propter nos opus erat.

1. Sicut Dominus voluit, ad diem promissionis nostrae pervenimus: praestabit etiam hoc, ut ad ipsius promissionis redditionem pervenire possimus. Tunc enim ea quae dicimus, et nobis et vobis si utilia sunt, ab ipso sunt: quae autem ab homine sunt, mendacia sunt; sicut ipse dixit Dominus noster Iesus Christus: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur 1. Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem homo habet veritatis atque iustitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati, et in hac peregrinatione interim consolati, ne deficiamus in via, venire ad eius requiem satietatemque possimus. Si ergo qui loquitur mendacium, de suo loquitur; qui loquitur veritatem, de Dei loquitur. Verax Ioannes, veritas Christus; verax Ioannes, sed omnis verax a veritate verax est: si ergo verax est Ioannes, et verax esse homo non potest, nisi a veritate; a quo erat verax, nisi ab eo qui dixit: Ego sum veritas 2? Non ergo, posset dicere, aut veritas contra veracem, aut verax contra veritatem. Veracem veritas misit; et ideo verax erat, quoniam a veritate missus erat. Si veritas Ioannem miserat, Christus eum miserat. Sed quod Christus cum Patre facit, Pater facit: et quod Pater cum Christo facit, Christus facit. Nec seorsum Pater aliquid facit sine Filio; nec seorsum aliquid Filius sine Patre: inseparabilis caritas, inseparabilis unitas, inseparabilis maiestas, inseparabilis potestas, secundum haec verba quae ipse posuit: Ego et Pater unum sumus 3. Quis ergo misit Ioannem? Si dicamus, Pater, verum dicimus; si dicamus, Filius, verum dicimus: manifestius autem ut dicamus, Pater et Filius. Quem misit autem Pater et Filius, unus Deus misit; quia Filius dixit: Ego et Pater unum sumus. Quomodo ergo nesciebat eum a quo missus est? Dixit enim: Ego nesciebam eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit. Interrogo Ioannem: Qui te misit baptizare in aqua, quid tibi dixit? Super quem videris Spiritum descendentem, sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto 4. Hoc tibi, o Ioannes, dixit qui te misit? Manifestum quia hoc. Quis ergo te misit? Forte Pater. Verus Deus Pater, et veritas Deus Filius: si Pater sine Filio te misit, Deus sine veritate te misit: si ideo autem verax es, quia veritatem loqueris, et ex veritate loqueris; non te misit Pater sine Filio, sed simul te misit pater et Filius: si ergo et Filius te misit cum Patre, quomodo nesciebas eum a quo missus es? Quem videras in veritate, ipse te misit ut agnosceretur in carne, et dixit: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto.

2. Hoc audivit Ioannes, ut nosset eum quem non noverat, an ut plenius nosset quem iam noverat? Si enim omni ex parte non nosset, non venienti ad fluvium ut baptizaretur diceret: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me5 noverat ergo. Quando autem columba descendit? Iam baptizato Domino, et ab aqua ascendente. At si ille qui eum misit, dixit: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto; et non noverat eum, sed columba descendente cognovit eum; columba vero tunc descendit, quando Dominus ab aqua ascendit; tunc autem cognoverat Ioannes Dominum, quando ad eum Dominus ad aquam veniebat: manifestatur nobis quia Ioannes secundum aliquid noverat, secundum aliquid nondum noverat Dominum. Nisi autem hoc intellexerimus, mendax erat. Quomodo erat verax agnoscens, qui dicit: Tu ad me venis baptizari, et ego a te debeo baptizari? Verax est cum hoc dicit? Et quomodo rursus verax est cum dicit: Ego non noveram eum; sed qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto? Innotuit per columbam Dominus, non ei qui se non noverat, sed ei qui in eo aliquid noverat, aliquid non noverat. Nostrum est ergo quaerere quid in eo Ioannes nondum noverat, et per columbam didicit.

Ab eo implenda erat humilitas.

3. Quare missus est Ioannes baptizans? Iam memini me quantum potui dixisse Caritati vestrae. Si enim baptismus Ioannis necessarius erat saluti nostrae; et modo debuit exerceri. Non enim modo non salvantur homines, aut non modo plures salvantur, aut alia tunc salus erat, et alia modo. Si mutatus est Christus, mutata est et salus: si salus in Christo est, et idem ipse Christus est, eadem nobis salus est. Sed quare missus est Ioannes baptizans? Quia oportebat baptizari Christum. Quare oportebat baptizari Christum? Quare oportuit nasci Christum? quare oportuit crucifigi Christum? Si enim viam humilitatis demonstraturus advenerat, et seipsum facturus ipsam humilitatis viam; in omnibus ab eo implenda erat humilitas. Auctoritatem dare baptismo suo hinc dignatus est, ut cognoscerent servi quanta alacritate deberent currere ad baptismum Domini, quando ipse non dedignatus est suscipere baptismum servi. Donatum enim erat hoc Ioanni, ut ipsius baptismus diceretur.

4. Hoc attendat, et distinguat, et noverit Caritas vestra. Baptismus quem accepit Ioannes, baptismus Ioannis dictus est: solus tale donum accepit: nullus ante illum iustorum, nullus post illum, ut acciperet baptismum, qui baptismus illius diceretur. Accepit quidem; non enim a se posset aliquid: si enim a se quis loquitur, mendacium de suo loquitur 6. Et unde accepit, nisi a Domino Iesu Christo? Ab illo ut baptizare posset accepit, quem postea baptizavit. Nolite mirari: sic enim hoc fecit Christus in Ioanne, quomodo quiddam fecit in matre. De Christo enim dictum est: Omnia per ipsum facta sunt 7: si omnia per ipsum, et Maria per ipsum facta est, de qua postea natus est Christus. Intendat Caritas vestra: Quomodo creavit Mariam, et creatus est per Mariam; sic dedit baptismum Ioanni, et baptizatus est a Ioanne.

5. Ad hoc ergo accepit baptismum a Ioanne, ut accipiens quod inferius erat ab inferiore, ad id quod superius erat hortaretur inferiores. Sed quare non solus ipse baptizatus est a Ioanne, si ad hoc missus erat Ioannes, per quem baptizaretur Christus, ut pararet viam Domino, id est ipsi Christo? Et hoc iam diximus; sed commemoramus, quia necessarium est praesenti quaestioni. Si solus Dominus noster Iesus Christus baptizatus esset baptismate Ioannis: tenete quod dicimus; non tantum valeat saeculum, ut deleat e cordibus vestris quod ibi scripsit Spiritus Dei; non tantum valeant spinae curarum, ut effocent semen quod seminatur in vobis: quare enim cogimur eadem repetere, nisi quia de memoria cordis vestri securi non sumus? si ergo solus Dominus baptizatus esset baptismo Ioannis, non deessent qui sic eum haberent, ut putarent baptismum Ioannis maiorem esse, quam est baptismus Christi. Dicerent enim: Usque adeo illud baptisma maius est, ut solus Christus eo baptizari meruisset. Ergo ut daretur nobis a Domino exemplum humilitatis, ad percipiendam salutem baptismatis, Christus suscepit quod ei opus non erat, sed propter nos opus erat. Et rursus, ne hoc ipsum quod accepit a Ioanne Christus, praeponeretur baptismati Christi, permissi sunt et alii baptizari a Ioanne. Sed qui baptizati sunt a Ioanne, non eis suffecit: baptizati sunt enim baptismo Christi; quia non baptismus Christi erat baptismus Ioannis. Qui accipiunt baptismum Christi, baptismum Ioannis non quaerunt: qui acceperunt baptismum Ioannis, baptismum Christi quaesierunt. Ergo Christo suffecit baptismus Ioannis. Quomodo non sufficeret, quando nec ipse erat necessarius? Illi enim nullus baptismus erat necessarius; sed ad hortandos nos ad baptismum suum, suscepit baptismum servi. Et ne praeponeretur baptismus servi baptismo Domini, baptizati sunt alii baptismate conservi. Sed qui baptizati sunt baptismate conservi, oportebat ut baptizarentur baptismate Domini: qui autem baptizantur baptismate Domini, non opus habent baptismate conservi.

Ministerium et potestas.

6. Quoniam ergo acceperat Ioannes baptismum, qui proprie Ioannis diceretur; Dominus autem Iesus Christus noluit baptismum suum alicui dare, non ut nemo baptizaretur baptismo Domini, sed ut semper ipse Dominus baptizaret: id actum est, ut et per ministros Dominus baptizaret, id est, ut quos ministri Domini baptizaturi erant, Dominus baptizaret, non illi. Aliud est enim baptizare per ministerium, aliud baptizare per potestatem. Baptisma enim tale est, qualis est ille in cuius potestate datur; non qualis est ille per cuius ministerium datur. Talis erat baptismus Ioannis, qualis Ioannes: baptismus iustus tamquam iusti, tamen hominis; sed qui acceperat a Domino istam gratiam, et tantam gratiam, ut dignus esset praeire iudicem, et eum digito ostendere, et implere vocem prophetiae illius: Vox clamantis in deserto, parate viam Domino 8. Tale autem baptisma Domini, qualis Dominus: ergo baptisma Domini divinum, quia Dominus Deus.

7. Potuit autem Dominus Iesus Christus, si vellet, dare potestatem alicui servo suo, ut daret baptismum suum tamquam vice sua, et transferre a se baptizandi potestatem, et constituere in aliquo servo suo, et tantam vim dare baptismo translato in servum, quantam vim haberet baptismus datus a Domino. Hoc noluit ideo, ut in illo spes esset baptizatorum, a quo se baptizatos agnoscerent. Noluit ergo servum ponere spem in servo. Ideoque clamabat Apostolus, cum videret homines volentes ponere spem in seipso: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis9 Baptizavit ergo Paulus tamquam minister, non tamquam ipsa potestas: baptizavit autem Dominus tamquam potestas. Intendite. Et potuit hanc potestatem servis dare, et noluit. Si enim daret hanc potestatem servis, id est, ut ipsorum esset quod Domini erat, tot essent baptismi quot essent servi; ut quomodo dictum est baptisma Ioannis, sic diceretur baptisma Petri, sic baptisma Pauli, sic baptisma Iacobi, baptisma Thomae, Matthaei, Bartholomaei: illud enim baptisma Ioannis dictum est. Sed forte aliquis resistit, et dicit: Proba nobis quia illud baptisma Ioannis dictum est. Probabo, ipsa Veritate dicente, quando interrogavit Iudaeos: Baptisma Ioannis unde est? de coelo, an ex hominibus10 Ergo ne tot baptismata dicerentur, quot essent servi qui baptizarent accepta potestate a Domino; sibi tenuit Dominus baptizandi potestatem, servis ministerium dedit. Dicit se servus baptizare; recte dicit, sicut Apostolus dicit: Baptizavi autem et Stephanae domum 11: sed tamquam minister. Ideo si sit et malus, et contingat illi habere ministerium, et si eum homines non norunt, et Deus cum novit: permittit Deus baptizari per eum, qui sibi tenuit potestatem.

8. Hoc autem Ioannes non noverat in Domino. Quia Dominus erat, noverat; quia ab ipso debebat baptizari, noverat: et confessus est quia veritas erat ille, et ille verax missus a veritate; hoc noverat. Sed quid in eo non noverat? Quia sibi retenturus erat baptismatis sui potestatem, et non eam transmissurus et translaturus in aliquem servum: sed sive baptizaret in ministerio servus bonus, sive baptizaret in ministerio servus malus, non sciret se ille qui baptizaretur baptizari, nisi ab illo qui sibi tenuit baptizandi potestatem. Et ut noveritis, fratres, quia hoc in illo non noverat Ioannes, et hoc didicit per columbam: Dominum enim noverat, sed eum baptizandi sibi potestatem retenturum, et nulli servo eam daturum, nondum noverat; secundum hoc dixit: Et ego nesciebam eum. Et ut noveritis quia ibi hoc didicit, attendite sequentia: Sed qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, quasi columbam, et manentem super eum, ipse est. Quid ipse est? Dominus. Sed iam noverat Dominum. Ergo putate huc usque dixisse Ioannem: Ego non noveram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit. Quaerimus quid dixerit? Sequitur: Super quem videris Spiritum descendentem, quasi columbam, et manentem super eum. Non dico sequentia; interim attendite: Super quem videris Spiritum descendentem, tamquam columbam, et manentem super eum, ipse est. Sed quid ipse est? quid me voluit per columbam docere qui me misit? Quia ipse erat Dominus? Iam noveram a quo missus eram: iam noveram eum cui dixi: Tu ad me venis baptizari? ego a te debeo baptizari: usque adeo ergo noveram Dominum, ut ego ab eo vellem baptizari, non ut a me ipse baptizaretur: et tunc mihi dixit: Sine modo; impleatur omnis iustitia 12; pati veni, baptizari non venio? impleatur omnis iustitia, ait mihi Deus meus; impleatur omnis iustitia, doceam plenam humilitatem: novi superbientes in futuro populo meo, novi aliquos in aliqua excellentiori gratia futuros homines, ut cum viderint idiotas aliquos baptizari, illi quia meliores sibi videntur, sive continentia, sive eleemosynis, sive doctrina, dedignentur isti fortasse accipere quod illi inferiores acceperunt; oportet ut sanem eos, ut non dedignentur venire ad baptisma Domini, quia ego veni ad baptisma servi.

Nemo apostolorum dixit: baptisma meus.

9. Iam ergo hoc noverat Ioannes, et noverat Dominum. Quid ergo docuit columba? quid voluit per columbam, id est, per Spiritum sanctum sic venientem docere, qui miserat eum, cui ait: Super quem videris Spiritum descendentem, tamquam columbam, et manentem super eum, ipse est? Quis ipse est? Dominus. Novi. Sed numquid hoc iam noveras, quia Dominus iste baptizandi habens potestatem, eam potestatem nulli servo daturus est, sed sibi eam retenturus est, ut omnis qui baptizatur per servi ministerium, non imputet servo, sed Domino? numquid hoc iam noveras? Non hoc noveram: adeo quid mihi dixit? Super quem videris Spiritum descendentem tamquam columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Non ait: Ipse est Dominus; non ait, ipse est Christus; non ait, ipse est Deus; non ait, ipse est Iesus; non ait, ipse est qui natus est de Virgine Maria, posterior te, prior te: non ait hoc; iam enim hoc noverat Ioannes. Sed quid non noverat? Tantam potestatem Baptismi ipsum Dominum habiturum et sibi retenturum, sive praesentem in terra, sive absentem corpore in coelo et praesentem maiestate, sibi retenturum Baptismi potestatem: ne Paulus diceret: Baptismus meus; ne Petrus diceret: Baptismus meus. Ideo videte, intendite voces Apostolorum. Nemo Apostolorum dixit: Baptismus meus. Quamvis unum omnium esset Evangelium, tamen invenis dixisse: Evangelium meum: non invenis dixisse: Baptisma meum.

10. Hoc ergo didicit Ioannes, fratres mei. Quod didicit Ioannes per columbam, discamus et nos. Non enim columba Ioannem docuit, et Ecclesiam non docuit, cui Ecclesiae dictum est: Una est columba mea 13. Columba doceat columbam; noverit columba quod Ioannes didicit per columbam. Spiritus sanctus in specie columbae descendit. Hoc autem quod discebat Ioannes in columba, quare in columba didicit? Oportebat enim ut disceret: nec hoc forte oportebat, nisi ut per columbam disceret. Quid dicam de columba, fratres mei? aut quando mihi sufficit facultas vel cordis vel linguae, dicere quomodo volo? Et forte non digne volo quomodo dicendum est; nec si tamen possum dicere quomodo volo: quanto minus quomodo dicendum est? Ego a meliore hoc audire vellem, non vobis dicere.

11. Discit Ioannes eum quem noverat: sed in eo discit in quo eum non noverat; in quo noverat non discit. Et quid noverat? Dominum. Quid non noverat? Potestatem dominici baptismi in nullum hominem a Domino transituram, sed ministerium plane transiturum: potestatem a Domino in neminem, ministerium et in bonos et in malos. Non exhorreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem. Quid tibi facit malus minister, ubi bonus est Dominus? Quid te impedit malitiosus praeco, si est benevolus iudex? Ioannes didicit per columbam hoc. Quid est quod didicit? Ipse repetat: Ipse mihi dixit, inquit: Super quem videris Spiritum descendentem, tamquam columbam, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Non ergo te decipiant, o columba, seductores, qui dicunt: Nos baptizamus. Columba, agnosce quid docuit columba. Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Per columbam discitur quia hic est; et tu eius potestate putas te baptizari, cuius ministerio baptizaris? Si hoc putas, nondum es in corpore columbae; et si non es in corpore columbae, non mirandum quia simplicitatem non habes. Simplicitas enim maxime per columbam designatur.

12. Quare per simplicitatem columbae didicit Ioannes, quia hic est qui baptizat in Spiritu sancto, fratres mei, nisi quia columbae non erant qui Ecclesiam dissipaverunt? Accipitres erant, milvi erant. Non laniat columba. Et vides illos invidiam nobis facere, quasi de persecutionibus quas passi sunt. Corporales quidem passi quasi persecutiones, cum essent flagella Domini manifeste dantis disciplinam ad tempus, ne damnet in aeternum, si eam non cognoverint, seque correxerint. Illi vero persequuntur Ecclesiam, qui dolis persequuntur; illi gravius cor feriunt, qui linguae gladio feriunt; illi acerbius sanguinem fundunt, qui Christum, quantum in ipsis est, in homine occidunt. Perterriti videntur quasi iudicio potestatum. Quid tibi facit potestas, si bonus es? Si autem malus es, time potestatem: Non enim frustra gladium portat 14, dicit Apostolus. Tuum gladium noli educere, quo percutis Christum. Christiane, quid tu persequeris in christiano? quid in te persecutus est imperator? Carnem persecutus est; tu in christiano spiritum persequeris. Non occidis tu carnem. Et tamen nec carni parcunt: quotquot potuerunt caedendo necaverunt; nec suis nec alienis pepercerunt. Notum est hoc omnibus. Invidiosa est potestas, quia legitima est: invidiose facit, qui iure facit: sine invidia facit, qui praeter leges facit. Attendat unusquisque vestrum, fratres mei, quid habeat christianus. Quod homo est, commune cum multis: quod christianus est, secernitur a multis; et plus ad illum pertinet quod christianus, quam quod homo. Nam quod christianus, renovatur ad imaginem Dei, a quo homo factus est ad imaginem Dei 15: quod autem homo, posset et malus, posset et paganus, posset et idololatra. Hoc tu persequeris in christiano, quod melius habet: hoc enim illi vis auferre unde vivit. Vivit enim temporaliter secundum spiritum vitae, quo corpus animatur; vivit autem ad aeternitatem secundum Baptisma quod accepit a Domino: hoc illi vis tollere, quod accepit a Domino; hoc illi vis tollere unde vivit. Latrones eos quos volunt exspoliare, sic volunt, ut ipsi plus habeant, et illi nihil habeant: tu et tollis huic, et apud te non erit plus; non enim plus tibi fit, quia huic tollis. Sed vere hoc faciunt, quod hi qui tollunt animam; et alteri tollunt, et ipsi duas animas non habent.

Hic est qui baptizat.

13. Quid ergo vis auferre? Unde tibi displicet quem vis rebaptizare? Dare non potes quod iam habet, sed facis negare quod habet. Quid acerbius faciebat paganus, persecutor Ecclesiae? Exserebantur gladii adversus martyres, emittebantur bestiae, ignes admovebantur: utquid ista? Ut diceret qui ista patiebatur: Non sum christianus. Quid doces tu eum quem vis rebaptizare, nisi ut primo dicat: Non sum christianus? Ad quod aliquando persecutor proferebat flammam, ad hoc tu producis linguam: seducendo facis quod ille occidendo non fecit. Et quid est quod daturus es, et cui daturus es? Si tibi verum dicat, et non seductus a te mentiatur, dicturus est: Habeo. Interrogas: Habes Baptisma? Habeo, dicit. Quamdiu habeo dicit, inquis, non sum daturus. Et noli dare: quod enim vis dare, haerere in me non potest; quia quod accepi, auferri a me non potest. Sed tamen exspecta; videam quid me vis docere. Dic, inquit, primo: Non habeo. Sed hoc habeo: si dixero: Non habeo, mentior; quod enim habeo, habeo. Non habes, inquit. Doce quia non habeo. Malus tibi dedit. Si malus Christus, malus mihi dedit. Non, inquit, malus Christus: sed non tibi Christus dedit. Quis ergo mihi dedit? responde: ego me a Christo scio accepisse. Dedit tibi, inquit, sed traditor nescio quis, non Christus. Videro quis fuerit minister, videro quis fuerit praeco; de officiali non disputo, iudicem attendo: et forte quod obicis officiali, mentiris: sed nolo discutere; causam officialis sui cognoscat Dominus amborum: forte si exigam ut probes, non probas; imo mentiris: probatum est te probare non potuisse: sed non ibi pono causam meam, ne cum studiose coepero defendere homines innocentes, putes me spem meam vel in hominibus innocentibus posuisse: fuerint homines qualeslibet, ego a Christo accepi, ego a Christo baptizatus sum. Non, inquit, sed ille episcopus te baptizavit, et ille episcopus illis communicat. A Christo sum baptizatus, ego novi. Unde nosti? Docuit me columba quam vidit Ioannes. O milve male, non me dilanias a visceribus columbae: in columbae membris numeror; quia quod columba docuit, hoc novi. Tu mihi dicis: Ille te baptizavit, aut ille te baptizavit; per columbam mihi et tibi dicitur: Hic est qui baptizat: cui credo, milvo, an columbae?

14. Certe tu mihi dic, ut per illam lucernam confundaris, qua confusi sunt et priores inimici, pares tui pharisaei, qui cum interrogarent Dominum, in qua potestate ista faceret: Interrogabo et ego vos, inquit, istum sermonem: Dicite mihi: Baptisma Ioannis unde est? de coelo an ex hominibus? Et illi qui praeparabant iaculari dolos, irretiti sunt quaestione, coeperunt volvere apud semetipsos, et dicere: Si dixerimus quia de coelo est, dicturus est nobis: Quare non credidistis ei16 Ioannes enim dixerat de Domino: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 17. Quid ergo quaeritis, in qua potestate facio? O lupi, in potestate Agni facio quod facio. Sed ut nossetis Agnum, quare non credidistis Ioanni, qui dixit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi? Scientes ergo illi quid dixisset Ioannes de Domino, dixerunt apud se: Si dixerimus quia de coelo est baptismus Ioannis, dicet nobis: Quare ergo non credidistis ei? Si dixerimus quia ex hominibus est, lapidabimur a populo; quia prophetam habent Ioannem. Hinc timebant homines, hinc veritatem fateri confundebantur. Tenebrae tenebras responderunt, sed a luce superatae sunt. Quid enim responderunt? Nescimus: quod sciebant, dixerunt, nescimus. Et Dominus, nec ego vobis dico, inquit, in qua potestate ista facio 18. Et confusi sunt primi inimici. Unde? De lucerna. Quis erat lucerna? Ioannes. Probamus quia lucerna erat? Probamus. Dominus enim dicit: Ille erat lucerna ardens et lucens 19. Probamus quia et de ipso confusi sunt inimici? Psalmum audi: Paravi, inquit, lucernam Christo meo; inimicos eius induam confusione 20.

Donum Christi non contaminatur.

15. Adhuc in huius vitae tenebris ad lucernam fidei ambulamus: teneamus et nos lucernam Ioannem, confundamus et inde inimicos Christi; imo ipse confundat inimicos suos per lucernam suam. Interrogemus et nos quod Dominus Iudaeos, interrogemus et dicamus: Baptisma Ioannis unde est? de coelo, an ex hominibus? Quid dicturi sunt, videte, si non et ipsi tamquam inimici de lucerna confunduntur. Quid dicturi sunt? Si dixerint: Ex hominibus; et ipsi sui eos lapidabunt: si autem dixerint: De coelo; dicamus eis: Quare ergo non credidistis ei? Dicunt fortasse: Credimus ei. Quomodo ergo dicitis quia vos baptizatis, et Ioannes dicit: Hic est qui baptizat? Sed ministros, inquiunt, tanti iudicis iustos oportet esse, per quos baptizatur. Et ego dico, et omnes dicimus, quia iustos oportet esse tanti iudicis ministros: sint ministri iusti, si volunt; si autem noluerint esse iusti qui cathedram Moysi sedent, securum me fecit magister meus, de quo Spiritus eius dixit: Hic est qui baptizat. Quomodo securum me fecit? Scribae, inquit, et pharisaei cathedram Moysi sedent; quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 21. Si fuerit minister iustus, computo illum cum Paulo, computo illum cum Petro; cum istis computo iustos ministros: quia vere iusti ministri gloriam suam non quaerunt; ministri enim sunt, pro iudicibus haberi nolunt, spem in se poni exhorrescunt: ergo computo cum Paulo iustum ministrum. Quid enim dicit Paulus? Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 22. Qui vero fuerit superbus minister, cum zabulo computatur: sed non contaminatur donum Christi, quod per illum fluit purum, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem terram. Puta quia ipse lapideus est, quia ex aqua fructum ferre non potest: et per lapideum canalem transit aqua, transit aqua ad areolas; in canali lapideo nihil generat, sed tamen hortis plurimum fructum affert. Spiritalis enim virtus Sacramenti ita est ut lux: et ab illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur. Sint plane ministri iusti, et gloriam suam non quaerant, sed illius cuius ministri sunt: non dicant: Baptisma meum est; quia non est ipsorum. Attendant ipsum Ioannem. Ecce Ioannes plenus erat Spiritu sancto; et baptismum de coelo habebat, non ex hominibus: sed quatenus habebat? Ipse dixit: Parate viam Domino 23. Ubi autem cognitus est Dominus, ipse factus est via; non iam opus erat baptismate Ioannis, quo pararetur via Domino.

16. Tamen quid nobis solent dicere? Ecce post Ioannem baptizatum est. Antequam enim bene ista quaestio tractaretur in Ecclesia catholica, multi in ea erraverunt, et magni et boni: sed quia de membris columbae erant, non se praeciderunt, et factum est in eis quod dixit Apostolus: Si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit 24. Unde isti qui se separaverunt, indociles facti sunt. Quid ergo solent dicere? Ecce post Ioannem baptizatum est; post haereticos non baptizatur? Quia quidam qui habebant baptisma Ioannis, iussi sunt a Paulo baptizari 25: non enim habebant baptisma Christi. Quid ergo exaggeras meritum Ioannis, et quasi abicis infelicitatem haereticorum? Et ego tibi concedo sceleratos esse haereticos: sed haeretici baptisma Christi dederunt, quod baptisma non dedit Ioannes.

17. Recurro ad Ioannem, et dico: Hic est qui baptizat. Sic enim melior Ioannes quam haereticus, quomodo melior Ioannes quam ebriosus, quomodo melior Ioannes quam homicida. Si post deteriorem baptizare debemus, quia post meliorem baptizarunt Apostoli; quicumque apud ipsos baptizati fuerint ab ebrioso, non dico ab homicida, non dico a satellite alicuius scelerati, non dico a raptore rerum alienarum, non dico ab oppressore pupillorum, non a separatore coniugum; nihil horum dico: quod solemne est dico, quod quotidianum est dico, quo vocantur omnes dico, et in ista civitate, quando eis dicitur: Alogiemus, bene sit nobis, et tali die festo Ianuariarum non debes ieiunare; ea dico levia, quotidiana: ab ebrioso homine cum baptizatur, quis est melior: Ioannes an ebriosus? Responde, si potes, quod ebriosus tuus melior sit quam Ioannes: nunquam hoc audebis. Ergo tu quia sobrius es, baptiza post ebriosum tuum. Si enim post Ioannem baptizaverunt Apostoli, quanto magis debet post ebriosum sobrius baptizare? An dicis: In unitate mecum est ebriosus? Ergo Ioannes amicus sponsi, non erat in unitate cum sponso?

18. Sed tibi ipsi dico, quisquis es: Tu es melior, an Ioannes? Non audebis dicere: Ego sum melior quam Ioannes. Ergo post te baptizent tui, si te fuerint meliores. Si enim post Ioannem baptizatum est, erubesce quia post te non baptizatur. Dicturus es: Sed ego baptismum Christi habeo, et doceo. Aliquando ergo agnosce iudicem, et noli praeco superbus esse. Baptismum Christi das, ideo non post de baptizatur: post Ioannem ideo baptizatum est, quia non Christi baptismum dabat, sed suum; quia sic acceperat ut ipsius esset. Non ergo tu melior quam Ioannes: sed baptismus qui per te datur, melior quam Ioannis. Ipse enim Christi est, iste autem Ioannis. Et quod dabatur a Paulo, et quod dabatur a Petro, Christi est: et si datum est a Iuda, Christi erat. Dedit Iudas, et non baptizatum est post Iudam; dedit Ioannes, et baptizatum est post Ioannem: quia si datus est a Iuda baptismus, Christi erat; qui autem a Ioanne datus est, Ioannis erat. Non Iudam Ioanni, sed baptismum Christi etiam per Iudae manus datum, baptismo Ioannis etiam per manus Ioannis dato recte praeponimus. Etenim dictum est de Domino antequam pateretur, quia baptizabat plures quam Ioannes: deinde adiunctum est: Quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli eius 26. Ipse, et non ipse: ipse potestate, illi ministerio; servitutem ad baptizandum illi admovebant, potestas baptizandi in Christo permanebat. Ergo baptizabant discipuli eius, et ibi adhuc erat Iudas inter discipulos eius: quos ergo baptizavit Iudas, non sunt iterum baptizati; et quos baptizavit Ioannes, iterum baptizati sunt? Plane iterum, sed non iterato baptismo. Quos enim baptizavit Ioannes, Ioannes baptizavit: quos autem baptizavit Iudas, Christus baptizavit. Sic ergo quos baptizavit ebriosus, quos baptizavit homicida, quos baptizavit adulter, si baptismus Christi erat, Christus baptizavit. Non timeo adulterum, non ebriosum, non homicidam; quia columbam attendo, per quam mihi dicitur: Hic est qui baptizat.

19. Caeterum, fratres mei, delirum est dicere quia melioris meriti fuit, non dico Iudas, sed quilibet hominum, quam ille de quo dictum est: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 27. Non ergo huic quisquam servus, sed baptisma Domini etiam per servum malum datum, baptismati etiam amici servi praeponitur. Audi quales commemorat apostolus Paulus falsos fratres, invidia praedicantes verbum Dei, et quid de illis dicit: Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo 28. Christum enim annuntiabant, per invidiam quidem, sed tamen Christum. Non per quid, sed quem vide: per invidiam tibi praedicatur Christus? vide Christum, vita invidiam. Noli imitari malum praedicatorem, sed imitare bonum qui tibi praedicatur. Christus ergo a quibusdam per invidiam praedicabatur. Et quid est invidere? Horrendum malum. Ipso malo zabolus deiectus est, ipsum deiecit multum maligna pestis: et habebant illam quidam Christi praedicatores, quos tamen praedicare permittit Apostolus. Quare? Quia Christum praedicabant. Qui autem invidet, odit; et qui odit, quid de illo dicitur? Audi apostolum Ioannem: Qui odit fratrem suum, homicida est 29. Ecce post Ioannem baptizatum est, post homicidam non baptizatum est; quia Ioannes dedit baptismum suum, homicida dedit baptismum Christi. Quod Sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur.

20. Non respuo Ioannem, sed potius credo Ioanni. Quid credo Ioanni? Quod didicit per columbam. Quid didicit per columbam? Hic est qui baptizat in Spiritu sancto 30. Iam ergo, fratres, tenete hoc, et cordibus vestris infigite. Si enim hodie voluero plenius dicere quare per columbam, tempus non sufficit. Quia enim res discenda insinuata est Ioanni per columbam, quam non noverat in Christo Ioannes, quamvis iam nosset Christum, exposui quantum arbitror Sanctitati vestrae: sed quare hanc ipsam rem per columbam oportuit demonstrari, si breviter dici posset, dicerem: sed quia diu dicendum est, et onerare vos nolo, quomodo adiutus sum orationibus vestris, ut illud quod promisi, implerem; adiuvante etiam atque etiam pia intentione et votis bonis, et illud apparebit vobis, quare Ioannes quod didicit in Domino, quia ipse est qui baptizat in Spiritu sancto, et nulli servo suo translegavit potestatem baptizandi, non debuit discere nisi per columbam.