LIBER XIV

BREVICULUS

1. Per inoboedientiam primi hominis omnes in secundae mortis perpetuitatem ruituros fuisse, nisi multos Dei gratia liberaret.

2. De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam exanimi intellegenda sit vitiis.

3. Peccati causam ex anima, non ex carne prodisse, et corruptionem ex peccato contractam, non peccatum esse, sed poenam.

4. Quid sit secundum hominem, quid autem secundum Deum vivere.

5. Quod de corporis animaeque natura tolerabilior quidem Platonicorum quam Manichaeorum sit opinio, sed et ipsa reprobanda, quoniam vitiorum omnium causas naturae carnis ascribit.

6. De qualitate voluntatis humanae, sub cuius iudicio affectiones animi aut pravae habentur aut rectae.

7. Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras Litteras inveniri.

8. De tribus perturbationibus, quas in animo sapientis Stoici esse voluerunt, excluso dolore sive tristitia, quam virtus animi sentire non debeat.

9. De perturbationibus animi, quarum affectus rectos habet vita iustorum.

10. An primos homines in paradiso constitutos ullis perturbationibus, priusquam delinquerint, affectos fuisse credendum sit.

11. De lapsu primi hominis, in quo bene condita natura vitiata est, nec potest nisi a suo Auctore reparari.

12. De qualitate peccati a primis hominibus admissi.

13. Quod in praevaricatione Adae opus malum voluntas praecesserit mala.

14. De superbia transgressoris, quae ipsa fuit transgressione deterior.

15. De iustitia retributionis, quam primi homines pro sua inoboedientia receperunt.

16. De libidinis malo, cuius nomen cum multis vitiis congruat, proprie tamen motibus obsceni caloris ascribitur.

17. De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque viderunt.

18. De pudore concubitus non solum vulgaris, sed etiam coniugalis.

19. Quod partes irae atque libidinis, quae in homine tam vitiose moventur, ut eas necesse sit frenis sapientiae cohiberi, in illa ante peccatum naturae sanitate non fuerint.

20. De vanissima turpitudine Cynicorum.

21. De benedictione multiplicandae fecunditatis humanae ante peccatum data, quam praevaricatio non ademerit et cui libidinis morbus accesserit.

22. De copula coniugali a Deo primitus instituta atque benedicta.

23. An etiam in paradiso generandum fuisset, si nemo peccasset, vel utrum contra aestum libidinis pugnatura illic fuisset ratio castitatis.

24. Quod insontes homines et merito oboedientiae in paradiso permanentes ita genitalibus membris usuri fuissent ad generationem prolis, sicut ceteris ad arbitrium voluntatis.

25. De vera beatitudine, quam temporalis vita non obtinet.

26. Quod felicitas in paradiso viventium sine erubescendo appetitu generandi officium credenda sit implere potuisse.

27. De peccatoribus, et angelis et hominibus, quorum perversitas non perturbat providentiam.

28. De qualitate duarum civitatum, terrenae atque caelestis.

LIBER DECIMUS QUARTUS

EX MORIBUS HOMINIS POST PECCATUM DUAE CIVITATES

Qui sint secundum carnem et secundum spiritum affectus (1-9)

Ex rebus gestis duae civitates evidentur.

1. Diximus iam superioribus libris 1 ad humanum genus non solum naturae similitudine sociandum, verum etiam quadam cognationis necessitudine in unitatem concordem pacis vinculo colligandum ex homine uno Deum voluisse homines instituere, neque hoc genus fuisse in singulis quibusque moriturum, nisi duo primi, quorum creatus est unus ex nullo, altera ex illo, id inoboedientia meruissent, a quibus admissum est tam grande peccatum, ut in deterius eo natura mutaretur humana, etiam in posteros obligatione peccati et mortis necessitate transmissa. Mortis autem regnum in homines usque adeo dominatum est, ut omnes in secundam quoque mortem, cuius nullus est finis, poena debita praecipites ageret, nisi inde quosdam indebita Dei gratia liberaret. Ac per hoc factum est, ut, cum tot tantaeque gentes per terrarum orbem diversis ritibus moribusque viventes multiplici linguarum armorum vestium sint varietate distinctae, non tamen amplius quam duo quaedam genera humanae societatis existerent, quas civitates duas secundum Scripturas nostras merito appellare possemus. Una quippe est hominum secundum carnem, altera secundum spiritum vivere in sui cuiusque generis pace volentium et, cum id quod expetunt assequuntur, in sui cuiusque generis pace viventium.

Quid sit secundum carnem vivere.

2. 1. Prius ergo videndum est, quid sit secundum carnem, quid secundum spiritum vivere. Quisquis enim hoc quod diximus prima fronte inspicit, vel non recolens vel minus advertens quemadmodum Scripturae sanctae loquantur, potest putare philosophos quidem Epicureos secundum carnem vivere, quia summum bonum hominis in corporis voluptate posuerunt, et si qui alii sunt, qui quoquo modo corporis bonum summum bonum esse hominis opinati sunt, et eorum omne vulgus, qui non aliquo dogmate vel eo modo philosophantur, sed proclives ad libidinem nisi ex voluptatibus, quas corporeis sensibus capiunt, gaudere nesciunt; Stoicos autem, qui summum bonum hominis in animo ponunt, secundum spiritum vivere, quia et hominis animus quid est nisi spiritus? Sed sicut loquitur Scriptura divina, secundum carnem vivere utrique monstrantur. Carnem quippe appellat non solum corpus terreni atque mortalis animantis (veluti cum dicit: Non omnis caro eadem caro; alia quidem hominis, alia autem caro pecoris, alia volucrum, alia piscium 2 ), sed et aliis multis modis significatione huius nominis utitur, inter quos varios locutionis modos saepe etiam ipsum hominem, id est naturam hominis, carnem nuncupat, modo locutionis a parte totum, quale est: Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro 3. Quid enim voluit intellegi nisi omnis homo? Quod apertius paulo post ait: In lege nemo iustificatur 4, et ad Galatas: Scientes autem quia non iustificatur homo ex operibus legis 5. Secundum hoc intellegitur: Et Verbum caro factum est 6, id est homo; quod non recte accipientes quidam putaverunt Christo humanam animam defuisse. Sicut enim a toto pars accipitur, ubi Mariae Magdalenae verba in Evangelio leguntur dicentis: Tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum 7; cum de sola Christi carne loqueretur, quam sepultam de monumento putabat ablatam: ita et a parte totum carne nominata intellegitur homo, sicuti ea sunt quae supra commemoravimus.

Quae sint opera carnis Paulus edisserit.

2. 2. Cum igitur multis modis, quos perscrutari et colligere longum est, divina Scriptura nuncupet carnem: quid sit secundum carnem vivere (quod profecto malum est, cum ipsa carnis natura non sit malum) ut indagare possimus, inspiciamus diligenter illum locum epistulae Pauli apostoli quam scripsit ad Galatas, ubi ait: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissentiones, haereses, invidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt 8. Iste totus epistulae apostolicae locus, quantum ad rem praesentem satis esse videbitur, consideratus poterit hanc dissolvere quaestionem, quid sit secundum carnem vivere. In operibus namque carnis, quae manifesta esse dixit eaque commemorata damnavit, non illa tantum invenimus, quae ad voluptatem pertinent carnis, sicuti sunt fornicationes, immunditiae, luxuria, ebrietates, comisationes; verum etiam illa, quibus animi vitia demonstrantur a voluptate carnis aliena. Quis enim servitutem, quae idolis exhibetur, veneficia, inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, dissentiones, haereses, invidias, non potius intellegat animi vitia esse quam carnis? Quando quidem fieri potest, ut propter idololatriam vel haeresis alicuius errorem a voluptatibus corporis temperetur; et tamen etiam tunc homo, quamvis carnis libidines continere atque cohibere videatur, secundum carnem vivere hac apostolica auctoritate convincitur, et in eo, quod abstinet a voluptatibus carnis, damnabilia opera carnis agere demonstratur. Quis inimicitias non in animo habeat? aut quis ita loquatur, ut inimico suo vel quem putat inimicum dicat: Malam carnem, ac non potius: Malum animum habes adversus me? Postremo sicut carnalitates, ut ita dicam, si quis audisset, non dubitaret carni tribuere, ita nemo dubitat animositates ad animum pertinere. Cur ergo haec omnia et his similia doctor gentium in fide et veritate 9 opera carnis appellat, nisi quia eo locutionis modo, quo totum significatur a parte, ipsum hominem vult nomine carnis intellegi?

Corpus potest immortalitate vestiri.

3. 1. Quod si quisquam dicit carnem causam esse in malis moribus quorumcumque vitiorum, eo quod anima carne affecta sic vivit, profecto non universam hominis naturam diligenter advertit. Nam corpus quidem corruptibile aggravat animam. Unde etiam idem Apostolus agens de hoc corruptibili corpore, de quo paulo ante dixerat: Etsi exterior homo noster corrumpitur 10 : Scimus, inquit, quia, si terrena nostra domus habitationis resolvatur, aedificationem habemus ex Deo, domum non manu factam aeternam in caelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum quod de caelo est superindui cupientes; si tamen et induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 11. Et aggravamur ergo corruptibili corpore, et ipsius aggravationis causam non naturam substantiamque corporis, sed eius corruptionem scientes nolumus corpore spoliari, sed eius immortalitate vestiri. Et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit, non gravabit. Aggravat ergo nunc animam corpus corruptibile, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 12. Verumtamen qui omnia mala animae ex corpore putant accidisse, in errore sunt.

Non omnia vitia ex carne.

3. 2. Quamvis enim Virgilius Platonicam videatur luculentis versibus explicare sententiam dicens:
Igneus est ollis vigor et caelestis origo
Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque membra
,
omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem, timorem, laetitiam, tristitiam, quasi origines omnium peccatorum atque vitiorum volens intellegi ex corpore accidere subiungat et dicat:
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco
 13;
tamen aliter se habet fides nostra. Nam corruptio corporis, quae aggravat animam 14, non peccati primi est causa, sed poena; nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem. Ex qua corruptione carnis licet existant quaedam incitamenta vitiorum et ipsa desideria vitiosa, non tamen omnia vitae iniquae vitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui non habet carnem. Etsi enim diabolus fornicator vel ebriosus vel si quid huiusmodi mali est, quod ad carnis pertinet voluptates, non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus: est tamen maxime superbus atque invidus. Quae illum vitiositas sic obtinuit, ut propter hanc esset in carceribus caliginosi huius aeris aeterno supplicio destinatus. Haec autem vitia, quae tenent in diabolo principatum, carni tribuit Apostolus, quam certum est diabolum non habere. Dicit enim inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, invidias opera esse carnis 15; quorum omnium malorum caput atque origo superbia est, quae sine carne regnat in diabolo. Quis autem illo est inimicior sanctis? Quis adversus eos contentiosior, animosior et magis aemulus atque invidus invenitur? At haec omnia cum habeat sine carne, quomodo sunt ista opera carnis, nisi quia opera sunt hominis, quem, sicut dixi, nomine carnis appellat? Non enim habendo carnem, quam non habet diabolus, sed vivendo secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, factus est homo similis diabolo; quia et ille secundum se ipsum vivere voluit, quando in veritate non stetit, ut non de Dei, sed de suo mendacium loqueretur, qui non solum mendax, verum etiam mendacii pater est 16. Primus est quippe mentitus, et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendacium.

Omne peccatum est mendacium.

4. 1. Cum ergo vivit homo secundum hominem, non secundum Deum, similis est diabolo; quia nec angelo secundum angelum, sed secundum Deum vivendum fuit, ut staret in veritate et veritatem de illius, non de suo mendacium loqueretur. Nam et de homine alio loco idem Apostolus ait: Si autem veritas Dei in meo mendacio abundavit 17. Nostrum dixit mendacium, veritatem Dei. Cum itaque vivit homo secundum veritatem, non vivit secundum se ipsum, sed secundum Deum. Deus est enim qui dixit: Ego sum veritas 18. Cum vero vivit secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, non secundum Deum, profecto secundum mendacium vivit; non quia homo ipse mendacium est, cum sit eius auctor et creator Deus, qui non est utique auctor creatorque mendacii, sed quia homo ita factus est rectus, ut non secundum se ipsum, sed secundum eum, a quo factus est, viveret, id est illius potius quam suam faceret voluntatem: non ita vivere, quemadmodum est factus ut viveret, hoc est mendacium. Beatus quippe vult esse etiam non sic vivendo ut possit esse. Quid est ista voluntate mendacius? Unde non frustra dici potest omne peccatum esse mendacium. Non enim fit peccatum nisi ea voluntate, qua volumus ut bene sit nobis vel nolumus ut male sit nobis. Ergo mendacium est, quod, cum fiat ut bene sit nobis, hinc potius male est nobis, vel cum fiat, ut melius sit nobis, hinc potius peius est nobis. Unde hoc, nisi quia de Deo potest bene esse homini, quem delinquendo deserit, non de se ipso, secundum quem vivendo delinquit?

Vivit quis secundum carnem aut secundum spiritum.

4. 2. Quod itaque diximus, hinc exstitisse duas civitates diversas inter se atque contrarias, quod alii secundum carnem, alii secundum spiritum viverent 19 : potest etiam isto modo dici quod alii secundum hominem, alii secundum Deum vivant. Apertissime quippe Paulus ad Corinthios dicit: Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? 20 Quod ergo est ambulare secundum hominem, hoc est esse carnalem, quod a carne, id est a parte hominis, intellegitur homo. Eosdem ipsos quippe dixit superius animales, quos postea carnales, ita loquens: Quis enim scit, inquit, hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi spiritus Dei. Nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis verbis, sed doctis spiritu, spiritalibus spiritalia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus Dei; stultitia est enim illi 21. Talibus igitur, id est animalibus, paulo post dicit: Et ego, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus 22; et illud et hoc eodem loquendi modo, id est a parte totum. Et ab anima namque et a carne, quae sunt partes hominis, potest totum significari, quod est homo; atque ita non est aliud animalis homo, aliud carnalis, sed idem ipsum est utrumque, id est secundum hominem vivens homo; sicut non aliud quam homines significantur, sive ubi legitur: Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro 23, sive quod scriptum est: Septuaginta quinque animae descenderunt cum Iacob in Egyptum 24. Et ibi enim per omnem carnem omnis homo, et ibi per septuaginta quinque animas septuaginta quinque homines intelleguntur. Et quod dictum est: Non in sapientiae humanae doctis verbis, potuit dici: Non in sapientiae carnalis; sicut quod dictum est: Secundum hominem ambulatis, potuit dici: Secundum carnem. Magis autem hoc apparuit in his quae subiunxit: Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli, alius autem: Ego Apollo, nonne homines estis? 25 Quod dicebat: Animales estis, et: Carnales estis, expressius dixit: Homines estis, quod est: Secundum hominem vivitis, non secundum Deum, secundum quem si viveretis, dii essetis.

Qui sint motus in redeuntibus animabus apud Platonicos.

5. Non igitur opus est in peccatis vitiisque nostris ad Creatoris iniuriam carnis accusare naturam, quae in genere atque ordine suo bona est; sed deserto Creatore bono vivere secundum creatum bonum non est bonum, sive quisque secundum carnem sive secundum animam sive secundum totum hominem, qui ex anima constat et carne (unde et nomine solius animae et nomine solius carnis significari potest) eligat vivere. Nam qui velut summum bonum laudat animae naturam et tamquam malum naturam carnis accusat, profecto et animam carnaliter appetit et carnem carnaliter fugit, quoniam id vanitate sentit humana, non veritate divina. Non quidem Platonici sicut Manichaei desipiunt, ut tamquam mali naturam terrena corpora detestentur, cum omnia elementa, quibus iste mundus visibilis contrectabilisque compactus est, qualitatesque eorum Deo artifici tribuant; verum tamen ex terrenis artubus moribundisque membris sic affici animas opinantur, ut hinc eis sint morbi cupiditatum et timorum et laetitiae sive tristitiae; quibus quattuor vel perturbationibus, ut Cicero appellat 26, vel passionibus, ut plerique verbum e verbo Graeco exprimunt, omnis humanorum morum vitiositas continetur. Quod si ita est, quid est quod Aeneas apud Virgilium, cum audisset a patre apud inferos animas rursus ad corpora redituras, hanc opinionem miratur exclamans:
O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
Sublimes animas iterumque ad tarda reverti Corpora?
Quae lucis miseris tam dira cupido?
 27
Numquidnam haec tam dira cupido ex terrenis artubus moribundisque membris adhuc inest animarum illi praedicatissimae puritati? Nonne ab huiusmodi corporeis, ut dicit, pestibus omnibus eas asserit esse purgatas, cum rursus incipiunt in corpora velle reverti? Unde colligitur, etiamsi ita se haberet, quod est omnino vanissimum, vicissim alternans incessabiliter euntium atque redeuntium animarum mundatio et inquinatio, non potuisse veraciter dici omnes culpabiles atque vitiosos motus animarum eis ex terrenis corporibus inolescere, si quidem secundum ipsos illa, ut locutor nobilis ait, dira cupido usque adeo non est ex corpore, ut ab omni corporea peste purgatam et extra omne corpus animam constitutam ipsa esse compellat in corpore. Unde etiam illis fatentibus non ex carne tantum afficitur anima, ut cupiat, metuat, laetetur, aegrescat, verum etiam ex se ipsa his potest motibus agitari.

Voluntas motibus confertur.

6. Interest autem qualis sit voluntas hominis; quia si perversa est, perversos habebit hos motus; si autem recta est, non solum inculpabiles, verum etiam laudabiles erunt. Voluntas est quippe in omnibus; immo omnes nihil aliud quam voluntates sunt. Nam quid est cupiditas et laetitia nisi voluntas in eorum consensione quae volumus? Et quid est metus atque tristitia nisi voluntas in dissensione ab his quae nolumus? Sed cum consentimus appetendo ea quae volumus, cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae volumus, laetitia vocatur. Itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus, talis voluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus accidit, talis voluntas tristitia est. Et omnino pro varietate rerum, quae appetuntur atque fugiuntur, sicut allicitur vel offenditur voluntas hominis, ita in hos vel illos affectus mutatur et vertitur. Quapropter homo, qui secundum Deum, non secundum hominem vivit, oportet ut sit amator boni; unde fit consequens ut malum oderit. Et quoniam nemo natura, sed quisquis malus est, vitio malus est: perfectum odium debet malis, qui secundum Deum vivit 28, ut nec propter vitium oderit hominem nec amet vitium propter hominem, sed oderit vitium, amet hominem. Sanato enim vitio totum quod amare, nihil autem quod debeat odisse remanebit.

Quid sit amare et diligere.

7. 1. Nam cuius propositum est amare Deum et non secundum hominem, sed secundum Deum amare proximum, sicut etiam se ipsum: procul dubio propter hunc amorem dicitur voluntatis bonae, quae usitatius in Scripturis sanctis caritas appellatur; sed amor quoque secundum easdem sacras Litteras dicitur. Nam et amatorem boni Apostolus dicit esse debere 29, quem regendo populo praecipit eligendum, et ipse Dominus Petrum apostolum interrogans cum dixisset: Diligis me plus his? ille respondit: Domine, tu scis quia amo te; et iterum Dominus quaesivit, non utrum amaret, sed utrum diligeret eum Petrus; at ille respondit iterum: Domine, tu scis quia amo te; tertia vero interrogatione et ipse Iesus non ait: Diligis me? sed: Amas me? ubi secutus ait Evangelista: Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? cum Dominus non tertio, sed semel dixerit: Amas me? bis autem dixerit: Diligis me? unde intellegimus, quod etiam cum dicebat Dominus: Diligis me? nihil aliud dicebat quam: Amas me? Petrus autem non mutavit huius unius rei verbum, sed etiam tertio: Domine, inquit, tu omnia scis, tu scis quia amo te 30.

Amor quattuor motibus confertur.

7. 2. Hoc propterea commemorandum putavi, quia nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem, sive caritatem, aliud amorem. Dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono, amorem in malo. Sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est. Sed viderint philosophi utrum vel qua ratione ista discernant; amorem tamen eos in bonis rebus et erga ipsum Deum magni pendere, libri eorum satis loquuntur. Sed Scripturas religionis nostrae, quarum auctoritatem ceteris omnibus litteris anteponimus, non aliud dicere amorem, aliud dilectionem vel caritatem, insinuandum fuit. Nam et amorem in bono dici iam ostendimus. Sed ne quis existimet amorem quidem et in malo et in bono, dilectionem autem non nisi in bono esse dicendam, illud attendat quod in Psalmo scriptum est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam 31, et illud apostoli Ioannis: Si quis dilexerit mundum, non est dilectio Patris in illo 32. Ecce uno loco dilectio et in bono et in malo. Amorem autem in malo (quia in bono iam ostendimus) ne quisquam flagitet, legat quod scriptum est: Erunt enim homines se ipsos amantes, amatores pecuniae 33. Recta itaque voluntas est bonus amor et voluntas perversa malus amor. Amor ergo inhians habere quod amatur, cupiditas est, id autem habens eoque fruens laetitia; fugiens quod ei adversatur, timor est, idque si acciderit sentiens tristitia est. Proinde mala sunt ista, si malus amor est; bona, si bonus. Quod dicimus, de Scripturis probemus. Concupiscit Apostolus dissolvi et esse cum Christo 34, et: Concupivit anima mea desiderare iudicia tua 35, vel si accommodatius dicitur: Desideravit anima mea concupiscere iudicia tua; et: Concupiscentia sapientiae perducit ad regnum 36. Hoc tamen loquendi obtinuit consuetudo, ut, si cupiditas vel concupiscentia dicatur nec addatur cuius rei sit, non nisi in malo possit intellegi. Laetitia in bono est: Laetamini in Domino et exsultate iusti 37; et: Dedisti laetitiam in cor meum 38; et: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo 39. Timor in bono est apud Apostolum, ubi ait: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini 40; et: Noli altum sapere, sed time 41; et: Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo 42. De tristitia vero, quam Cicero magis aegritudinem appellat 43, dolorem autem Virgilius, ubi ait: Dolent gaudentque 44 (sed ideo malui tristitiam dicere, quia aegritudo vel dolor usitatius in corporibus dicitur), scrupulosior quaestio est, utrum inveniri possit in bono.

Quid de perturbationibus Stoici sentiant.

8. 1. Quas enim Graeci appellant  45, Latine autem Cicero constantias nominavit 46, Stoici tres esse voluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis, pro cupiditate voluntatem, pro laetitia gaudium, pro metu cautionem; pro aegritudine vero vel dolore, quam nos vitandae ambiguitatis gratia tristitiam maluimus dicere, negaverunt esse posse aliquid in animo sapientis. Voluntas quippe, inquiunt, appetit bonum, quod facit sapiens; gaudium de bono adepto est, quod ubique adipiscitur sapiens; cautio devitat malum, quod debet sapiens devitare; tristitia porro quia de malo est, quod iam accidit, nullum autem malum existimant posse accidere sapienti, nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. Sic ergo illi loquuntur, ut velle, gaudere, cavere negent nisi sapientem; stultum autem non nisi cupere, laetari, metuere, contristari; et illas tres esse constantias, has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem, secundum autem plurimos passiones. Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur ; istae autem quattuor . Haec locutio utrum Scripturis sanctis congruat, cum quaererem quantum potui diligenter, illud inveni quod ait propheta: Non est gaudere impiis, dicit Dominus 47; tamquam impii laetari possint potius quam gaudere de malis, quia gaudium proprie bonorum et piorum est. Item illud in Evangelio: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis 48, ita dictum videtur, tamquam nemo possit aliquid male vel turpiter velle, sed cupere. Denique propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt bona et ita interpretati sunt: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona. Cavendum enim putaverunt, ne quisquam inhonesta velit sibi fieri ab hominibus, ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa convivia, in quibus se, si et ipse illis faciat, hoc praeceptum existimet impleturum. Sed in graeco Evangelio, unde in latinum translatum est, non legitur bona, sed: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis; credo propterea, quia in eo quod dixit vultis, iam voluit intellegi bona. Non enim ait, Cupitis.

Quomodo interpretari possint...

8. 2. Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est; et cum legimus eos, quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intellegendae, ubi rectus sensus alium exitum non potest invenire; sicut ista sunt, quae exempli gratia partim ex propheta, partim ex Evangelio commemoravimus. Quis enim nescit impios exsultare laetitia? et tamen: Non est gaudere impiis, dicit Dominus 49. Unde, nisi quia gaudere aliud est, quando proprie signateque hoc verbum ponitur? Item quis negaverit non recte praecipi hominibus, ut quaecumque ab aliis sibi fieri cupiunt, haec eis et ipsi faciant; ne se invicem turpitudine illicitae voluptatis oblectent? et tamen saluberrimum verissimumque praeceptum est: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis 50. Et hoc unde, nisi quia hoc loco modo quodam proprio voluntas posita est, quae in malo accipi non potest? Locutione vero usitatiore, quam frequentat maxime consuetudo sermonis, non utique diceretur: Noli velle mentiri omne mendacium 51, nisi esset et voluntas mala, a cuius pravitate illa distinguitur, quam praedicaverunt angeli dicentes: Pax in terra hominibus bonae voluntatis 52. Nam ex abundanti additum est bonae, si esse non potest nisi bona. Quid autem magnum in caritatis laudibus dixisset Apostolus, quod non gaudeat super iniquitate 53, nisi quia ita malignitas gaudet? Et apud auctores saecularium litterarum talis istorum verborum indifferentia reperitur. Ait enim Cicero orator amplissimus: Cupio, patres conscripti, me esse clementem 54. Quia id verbum in bono posuit, quis tam perverse doctus existat, qui non eum Cupio, sed Volo potius dicere debuisse contendat? Porro apud Terentium flagitiosus adulescens insana flagrans cupidine:
Nihil volo aliud, inquit, nisi Philumenam.
Quam voluntatem fuisse libidinem responsio, quae ibi servi eius sanioris inducitur, satis indicat. Ait namque domino suo:
Quanto satius est, te id dare operam, qui istum amorem ex animo amoveas tuo,
Quam id loqui, quo magis libido frustra accendatur tua?
 55
Gaudium vero eos et in malo posuisse ille ipse Virgilianus testis est versus, ubi has quattuor perturbationes summa brevitate complexus est:
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque 56.
Dixit etiam idem auctor:
Mala mentis gaudia 57.

... speciatim tristitia.

8. 3. Proinde volunt, cavent, gaudent et boni et mali; atque ut eadem aliis verbis enuntiemus, cupiunt, timent, laetantur et boni et mali; sed illi bene, isti male, sicut hominibus seu recta seu perversa voluntas est. Ipsa quoque tristitia, pro qua Stoici nihil in animo sapientis inveniri posse putaverunt, reperitur in bono et maxime apud nostros. Nam laudat Apostolus Corinthios, quod contristati fuerint secundum Deum. Sed fortasse quis dixerit illis Apostolum fuisse congratulatum, quod contristati fuerint paenitendo, qualis tristitia, nisi eorum qui peccaverint, esse non potest. Ita enim dicit: Video quod epistula illa, etsi ad horam, contristavit vos; nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis in paenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum est tristitia, paenitentiam in salutem impaenitendam operatur; mundi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim idipsum secundum Deum contristari, quantam perfecit in vobis industriam 58. Ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere, ad hoc videri utilem esse tristitiam, ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis ideo esse non posse, quia nec peccatum in eum cadit, cuius paenitentia contristetur, nec ullum aliud malum, quod perpetiendo et sentiendo sit tristis. Nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis memoria non fallit), cum sibi beatus videretur, Socrate disputante et ei quam miser esset, quoniam stultus esset, demonstrante flevisse 59. Huic ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque tristitiae, qua homo esse se dolet, quod esse non debet. Stoici autem non stultum, sed sapientem aiunt tristem esse non posse.

Qui sint affectus in sanctis...

9. 1. Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus attinet, iam respondimus in nono huius operis libro 60, ostendentes eos non tam de rebus, quam de verbis cupidiores esse contentionis quam veritatis. Apud nos autem iuxta Scripturas sanctas sanamque doctrinam cives sanctae civitatis Dei in huius vitae peregrinatione secundum Deum viventes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, et quia rectus est amor eorum, istas omnes affectiones rectas habent. Metuunt poenam aeternam, cupiunt vitam aeternam; dolent in re, quia ipsi in semetipsis adhuc ingemiscunt adoptionem exspectantes, redemptionem corporis sui 61; gaudent in spe, quia fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam 62. Item metuunt peccare, cupiunt perseverare; dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. Ut enim metuant peccare, audiunt: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum 63; ut cupiant perseverare, audiunt quod scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 64; ut doleant in peccatis, audiunt: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 65; ut gaudeant in operibus bonis, audiunt: Hilarem datorem diligit Deus 66. Item sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt temptari, cupiunt temptari; dolent in temptationibus, gaudent in temptationibus. Ut enim metuant temptari, audiunt: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris 67; ut autem cupiant temptari, audiunt quemdam virum fortem civitatis Dei dicentem: Proba me, Domine, et tempta me; ure renes meos et cor meum 68; ut doleant in temptationibus, vident Petrum flentem 69; ut gaudeant in temptationibus, audiunt Iacobum dicentem: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes varias incideritis 70.

in Paulo...

9. 2. Non solum autem propter se ipsos his moventur affectibus, verum etiam propter eos, quos liberari cupiunt et ne pereant metuunt, et dolent si pereunt et gaudent si liberantur. Illum quippe optimum et fortissimum virum, qui in suis infirmitatibus gloriatur 71, ut eum potissimum commemoremus, qui in ecclesiam Christi ex gentibus venimus, doctorem gentium in fide et veritate, qui et plus omnibus suis coapostolis laboravit 72 et pluribus epistulis populos Dei, non eos tantum, qui praesentes ab illo videbantur, verum etiam illos, qui futuri praevidebantur, instruxit; illum, inquam, virum, athletam Christi, doctum ab illo, unctum de illo 73, crucifixum cum illo 74, gloriosum in illo, in theatro huius mundi, cui spectaculum factus est et angelis et hominibus 75, legitime magnum agonem certantem et palmam supernae vocationis in anteriora sectantem 76, oculis fidei libentissime spectant gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus 77, foris habentem pugnas, intus timores 78, cupientem dissolvi et esse cum Christo 79, desiderantem videre Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis, sicut et in ceteris gentibus 80, aemulantem Corinthios et ipsa aemulatione metuentem, ne seducantur eorum mentes a castitate, quae in Christo est 81, magnam tristitiam et continuum dolorem cordis de Israelitis habentem 82, quod ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere iustitiae Dei non essent subiecti 83; nec solum dolorem, verum etiam luctum suum denuntiantem quibusdam, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicationibus suis 84.

in Christo Domino.

9. 3. Hi motus, hi affectus de amore boni et de sancta caritate venientes si vitia vocanda sunt, sinamus, ut ea, quae vere vitia sunt, virtutes vocentur. Sed cum rectam rationem sequantur istae affectiones, quando ubi oportet adhibentur, quis eas tunc morbos seu vitiosas passiones audeat dicere? Quamobrem etiam ipse Dominus in forma servi agere vitam dignatus humanam 85, sed nullum habens omnino peccatum adhibuit eas, ubi adhibendas esse iudicavit. Neque enim, in quo verum erat hominis corpus et verus hominis animus, falsus erat humanus affectus. Cum ergo eius in Evangelio ista referuntur, quod super duritia cordis Iudaeorum 86 cum ira contristatus sit, quod dixerit: Gaudeo propter vos, ut credatis 87, quod Lazarum suscitaturus etiam lacrimas fuderit 88, quod concupiverit cum discipulis suis manducare pascha 89, quod propinquante passione tristis fuerit anima eius 90 : non falso utique referuntur. Verum ille hos motus certae dispensationis gratia ita cum voluit suscepit animo humano, ut cum voluit factus est homo.

Quid de impassibilitate Stoicorum sentiendum.

9. 4. Proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum Deum habemus has affectiones, huius vitae sunt, non illius, quam futuram speramus, et saepe illis etiam inviti cedimus. Itaque aliquando, quamvis non culpabili cupiditate, sed laudabili caritate moveamur, etiam dum nolumus flemus. Habemus ergo eas ex humanae condicionis infirmitate; non autem ita Dominus Iesus, cuius et infirmitas fuit ex potestate. Sed dum vitae huius infirmitatem gerimus, si eas omnino nullas habeamus, tunc potius non recte vivimus. Vituperabat enim et detestabatur Apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine affectione 91. Culpavit etiam illos sacer Psalmus, de quibus ait: Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit 92. Nam omnino non dolere, dum sumus in hoc loco miseriae, profecto, sicut quidam etiam apud saeculi huius litteratos sensit et dixit, non sine magna mercede contingit immanitatis in animo, stuporis in corpore 93. Quocirca illa, quae graece dicitur (quae si latine posset impassibilitas diceretur), si ita intellegenda est (in animo quippe, non in corpore accipitur), ut sine his affectionibus vivatur, quae contra rationem accidunt mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda est, sed nec ipsa huius est vitae. Non enim qualiumcumque hominum vox est, sed maxime piorum multumque iustorum atque sanctorum: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est 94. Tunc itaque ista erit, quando peccatum in homine nullum erit. Nunc vero satis bene vivitur, si sine crimine; sine peccato autem qui se vivere existimat, non id agit, ut peccatum non habeat, sed ut veniam non accipiat. Porro si illa dicenda est, cum animum contingere omnino non potest ullus affectus, quis hunc stuporem non omnibus vitiis iudicet esse peiorem? Potest ergo non absurde dici perfectam beatitudinem sine stimulo timoris et sine ulla tristitia futuram; non ibi autem futurum amorem gaudiumque quis dixerit, nisi omni modo a veritate seclusus? Si autem illa est, ubi nec metus ullus exterret nec angit dolor, aversanda est in hac vita, si recte, hoc est secundum Deum, vivere volumus; in illa vero beata, quae sempiterna promittitur, plane speranda est.

Timor in caritate esse potest.

9. 5. Timor namque ille, de quo dicit apostolus Ioannes: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor poenam habet; qui autem timet, non est perfectus in caritate 95, non est eius generis timor, cuius ille, quo timebat apostolus Paulus, ne Corinthii serpentina seducerentur astutia 96; hunc enim timorem habet caritas, immo non habet nisi caritas; sed illius generis est timor, qui non est in caritate, de quo ipse apostolus Paulus ait: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore 97. Timor vero ille castus permanens in saeculum saeculi 98, si erit et in futuro saeculo (nam quo alio modo potest intellegi permanere in saeculum saeculi?), non est timor exterrens a malo quod accidere potest, sed tenens in bono quod amitti non potest. Ubi enim boni adepti amor immutabilis est, profecto, si dici potest, mali cavendi timor securus est. Timoris quippe casti nomine ea voluntas significata est, qua nos necesse erit nolle peccare, et non sollicitudine infirmitatis, ne forte peccemus, sed tranquillitate caritatis cavere peccatum. Aut si nullius omnino generis timor esse poterit in illa certissima securitate perpetuorum feliciumque gaudiorum, sic est dictum: Timor Domini castus permanens in saeculum saeculi 99, quemadmodum dictum est: Patientia pauperum non peribit in aeternum 100. Neque enim aeterna erit ipsa patientia, quae necessaria non est, nisi ubi toleranda sunt mala; sed aeternum erit, quo per patientiam pervenitur. Ita fortasse timor castus in saeculum saeculi dictus est permanere, quia id permanebit, quo timor ipse perducit.

Ex his affectibus duae civitates.

9. 6. Quae cum ita sint, quoniam recta vita ducenda est, qua perveniendum sit ad beatam, omnes affectus istos vita recta rectos habet, perversa perversos. Beata vero eademque aeterna amorem habebit et gaudium non solum rectum, verum etiam certum; timorem autem ac dolorem nullum. Unde iam apparet utcumque, quales esse debeant in hac peregrinatione cives civitatis Dei, viventes secundum spiritum, non secundum carnem, hoc est secundum Deum, non secundum hominem, et quales in illa, quo tendunt, immortalitate futuri sint. Civitas porro, id est societas, impiorum non secundum Deum, sed secundum hominem viventium et in ipso cultu falsae contemptuque verae divinitatis doctrinas hominum daemonumve sectantium his affectibus pravis tamquam morbis et perturbationibus quatitur. Et si quos cives habet, qui moderari talibus motibus et eos quasi temperare videantur, sic impietate superbi et elati sunt, ut hoc ipso sint in eis maiores tumores, quo minores dolores. Et si nonnulli tanto immaniore, quanto rariore vanitate hoc in se ipsis adamaverint, ut nullo prorsus erigantur et excitentur, nullo flectantur atque inclinentur affectu: humanitatem totam potius amittunt, quam veram assequuntur tranquillitatem. Non enim quia durum aliquid, ideo rectum, aut quia stupidum est, ideo sanum.

Qui fuerunt affectus et libido post peccatum (10-28)

Primi homines in paradiso beati erant.

10. Sed utrum primus homo vel primi homines (duorum erat quippe coniugium) habebant istos affectus in corpore animali ante peccatum, quales in corpore spiritali non habebimus omni purgato finitoque peccato, non immerito quaeritur. Si enim habebant, quomodo erant beati in illo memorabili beatitudinis loco, id est paradiso? Quis tandem absolute dici beatus potest, qui timore afficitur vel dolore? Quid autem timere aut dolere poterant illi homines in tantorum tanta affluentia bonorum, ubi nec mors metuebatur nec ulla corporis mala valetudo, nec aberat quicquam, quod bona voluntas adipisceretur, nec inerat quod carnem animumve hominis feliciter viventis offenderet? Amor erat imperturbatus in Deum atque inter se coniugum fida et sincera societate viventium, et ex hoc amore grande gaudium, non desistente quod amabatur ad fruendum. Erat devitatio tranquilla peccati, qua manente nullum omnino alicunde malum, quod contristaret, irruebat. An forte cupiebant prohibitum lignum ad vescendum contingere, sed mori metuebant, ac per hoc et cupiditas et metus iam tunc illos homines etiam in illo perturbabat loco? Absit ut hoc existimemus fuisse, ubi nullum erat omnino peccatum. Neque enim nullum peccatum est ea quae lex Dei prohibet concupiscere atque ab his abstinere timore poenae, non amore iustitiae. Absit, inquam, ut ante omne peccatum iam ibi fuerit tale peccatum, ut hoc de ligno admitterent, quod de muliere Dominus ait: Si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo 101. Quam igitur felices erant et nullis agitabantur perturbationibus animorum, nullis corporum laedebantur incommodis: tam felix universa societas esset humana, si nec illi malum, quod etiam in posteros traicerent, nec quisquam ex eorum stirpe iniquitate committeret, quod damnatione reciperet; atque ista permanente felicitate, donec per illam benedictionem, qua dictum est: Crescite et multiplicamini 102, praedestinatorum sanctorum numerus compleretur, alia maior daretur, quae beatissimis angelis data est, ubi iam esset certa securitas peccaturum neminem neminemque moriturum, et talis esset vita sanctorum post nullum laboris, doloris, mortis experimentum, qualis erit post haec omnia in incorruptione corporum reddita resurrectione mortuorum.

Deus praesciens hominem peccaturum statuit salvare.

11. 1. Sed quia Deus cuncta praescivit et ideo quoque hominem peccaturum ignorare non potuit: secundum id, quod praescivit atque disposuit, civitatem sanctam debemus asserere, non secundum illud, quod in nostram cognitionem pervenire non potuit, quia in Dei dispositione non fuit. Neque enim homo peccato suo divinum potuit perturbare consilium, quasi Deum quod statuerat mutare compulerit; cum Deus praesciendo utrumque praevenerit, id est, et homo, quem bonum ipse creavit, quam malus esset futurus, et quid boni etiam sic de illo esset ipse facturus. Deus enim etsi dicitur statuta mutare (unde tropica locutione in Scripturis etiam paenituisse legitur Deum 103 ), iuxta id dicitur, quod homo speraverat vel naturalium causarum ordo gestabat, non iuxta id, quod se Omnipotens facturum esse praesciverat. Fecit itaque Deus. sicut scriptum est, hominem rectum 104 ac per hoc voluntatis bonae. Non enim rectus esset bonam non habens voluntatem. Bona igitur voluntas opus est Dei; cum ea quippe ab illo factus est homo. Mala vero voluntas prima, quoniam omnia opera mala praecessit in homine, defectus potius fuit quidam ab opere Dei ad sua opera quam opus ullum, et ideo mala opera, quia secundum se, non secundum Deum; ut eorum operum tamquam fructuum malorum voluntas ipsa esset velut arbor mala 105 aut ipse homo in quantum malae voluntatis. Porro mala voluntas quamvis non sit secundum naturam, sed contra naturam, quia vitium est, tamen eius naturae est, cuius est vitium, quod nisi in natura non potest esse; sed in ea, quam creavit ex nihilo, non quam genuit Creator de semetipso, sicut genuit Verbum, per quod facta sunt omnia 106; quia, etsi de terrae pulvere Deus finxit hominem 107, eadem terra omnisque terrena materies omnino de nihilo est, animamque de nihilo factam dedit corpori, cum factus est homo. Usque adeo autem mala vincuntur a bonis, ut, quamvis sinantur esse ad demonstrandum quam possit et ipsis bene uti iustitia providentissima Creatoris, bona tamen sine malis esse possint, sicut Deus ipse verus et summus, sicut omnis super istum caliginosum aerem caelestis invisibilis visibilisque creatura; mala vero sine bonis esse non possint, quoniam naturae, in quibus sunt, in quantum naturae sunt, utique bonae sunt. Detrahitur porro malum non aliqua natura, quae accesserat, vel ulla eius parte sublata, sed ea, quae vitiata ac depravata fuerat, sanata atque correcta. Arbitrium igitur voluntatis tunc est vere liberum, cum vitiis peccatisque non servit. Tale datum est a Deo; quod amissum proprio vitio, nisi a quo dari potuit, reddi non potest. Unde Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 108. Idipsum est autem, ac si diceret: Si vos Filius salvos fecerit, tunc vere salvi eritis. Inde quippe liberator, unde salvator.

Aliter primi homines peccaverunt.

11. 2. Vivebat itaque homo secundum Deum in paradiso et corporali et spiritali. Neque enim erat paradisus corporalis propter corporis bona et propter mentis non erat spiritalis; aut vero erat spiritalis quo per interiores et non erat corporalis quo per exteriores sensus homo frueretur. Erat plane utrumque propter utrumque. Postea vero quam superbus ille angelus ac per hoc invidus per eamdem superbiam a Deo ad semetipsum conversus et quodam quasi tyrannico fastu gaudere subditis quam esse subditus eligens de spiritali paradiso cecidit (de cuius lapsu sociorumque eius, qui ex angelis Dei angeli eius effecti sunt, in libris undecimo et duodecimo huius operis satis, quantum potui, disputavi 109 ), malesuada versutia in hominis sensum serpere affectans, cui utique stanti, quoniam ipse ceciderat, invidebat, colubrum in paradiso corporali, ubi cum duobus illis hominibus, masculo et femina, animalia etiam terrestria cetera subdita et innoxia versabantur, animal scilicet lubricum et tortuosis anfractibus mobile, operi suo congruum, per quem loqueretur, elegit; eoque per angelicam praesentiam praestantioremque naturam spiritali nequitia sibi subiecto et tamquam instrumento abutens fallacia sermocinatus est feminae, a parte scilicet inferiore illius humanae copulae incipiens, ut gradatim perveniret ad totum, non existimans virum facile credulum nec errando posse decipi, sed dum alieno cedit errori. Sicut enim Aaron erranti populo ad idolum fabricandum non consensit inductus, sed cessit obstrictus 110 nec Salomonem credibile est errore putasse idolis esse serviendum, sed blanditiis femineis ad illa sacrilegia fuisse compulsum 111 : ita credendum est illum virum suae feminae, uni unum, hominem homini, coniugem coniugi, ad Dei legem transgrediendam non tamquam verum loquenti credidisse seductum, sed sociali necessitudine paruisse. Non enim frustra dixit Apostolus: Et Adam non est seductus, mulier autem seducta est 112, nisi quia illa quod ei serpens locutus est, tamquam verum esset, accepit, ille autem ab unico noluit consortio dirimi nec in communione peccati; nec ideo minus reus, si sciens prudensque peccavit. Unde et Apostolus non ait: Non peccavit; sed: Non est seductus; nam utique ipsum ostendit, ubi dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et paulo post apertius: In similitudine, inquit, praevaricationis Adae 113. Hos autem seductos intellegi voluit, qui id, quod faciunt, non putant esse peccatum; ille autem scivit. Alioquin quomodo verum erit: Adam non est seductus? Sed inexpertus divinae severitatis in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum. Ac per hoc in eo quidem, quo mulier seducta est, non est ille seductus, sed eum fefellit, quomodo fuerat iudicandum quod erat dicturus: Mulier, quam dedisti mecum, ipsa mihi dedit, et manducavi 114. Quid ergo pluribus? Etsi credendo non sunt ambo decepti, peccando tamen ambo sunt capti et diaboli laqueis implicati.

Inoboediendo graviter homo peccavit.

12. Si quem vero movet, cur aliis peccatis sic natura non mutetur humana, quemadmodum illa duorum primorum hominum praevaricatione mutata est, ut tantae corruptioni, quantam videmus atque sentimus, et per hanc subiaceret et morti ac tot et tantis tamque inter se contrariis perturbaretur et fluctuaret affectibus, qualis in paradiso ante peccatum, licet in corpore animali esset, utique non fuit: si quis hoc movetur, ut dixi, non ideo debet existimare leve ac parvum illud fuisse commissum, quia in esca factum est, non quidem mala nec noxia, nisi quia prohibita; neque enim quicquam mali Deus in illo tantae felicitatis loco crearet atque plantaret. Sed oboedientia commendata est in praecepto, quae virtus in creatura rationali mater quodammodo est omnium custosque virtutum; quando quidem ita facta est, ut ei subditum esse sit utile; perniciosum autem suam, non eius a quo creata est facere voluntatem. Hoc itaque de uno cibi genere non edendo, ubi aliorum tanta copia subiacebat, tam leve praeceptum ad observandum, tam breve ad memoria retinendum, ubi praesertim nondum voluntati cupiditas resistebat, quod de poena transgressionis postea subsecutum est, tanto maiore iniustitia violatum est, quanto faciliore posset observantia custodiri.

Superbia et humilitate civitas utraque discernitur.

13. 1. In occulto autem mali esse coeperunt, ut in apertam inoboedientiam laberentur. Non enim ad malum opus perveniretur, nisi praecessisset voluntas mala. Porro malae voluntatis initium quae potuit esse nisi superbia? Initium enim omnis peccati superbia est 115. Quid est autem superbia nisi perversae celsitudinis appetitus? Perversa enim est celsitudo deserto eo, cui debet animus inhaerere, principio sibi quodammodo fieri atque esse principium. Hoc fit, cum sibi nimis placet. Sibi vero ita placet, cum ab illo bono immutabili deficit, quod ei magis placere debuit quam ipse sibi. Spontaneus est autem iste defectus, quoniam, si voluntas in amore superioris immutabilis boni, a quo illustrabatur ut videret et accendebatur ut amaret, stabilis permaneret, non inde ad sibi placendum averteretur et ex hoc tenebresceret et frigesceret, ut vel illa crederet verum dixisse serpentem, vel ille Dei mandato uxoris praeponeret voluntatem putaretque se venialiter transgressorem esse praecepti, si vitae suae sociam non desereret etiam in societate peccati. Non ergo malum opus factum est, id est illa transgressio, ut cibo prohibito vescerentur, nisi ab eis qui iam mali erant. Neque enim fieret ille fructus malus nisi ab arbore mala 116. Ut autem esset arbor mala, contra naturam factum est, quia nisi vitio voluntatis, quod contra naturam est, non utique fieret. Sed vitio depravari nisi ex nihilo facta natura non posset. Ac per hoc ut natura sit, ex eo habet quod a Deo facta est; ut autem ab eo quod est deficiat, ex hoc quod de nihilo facta est. Nec sic defecit homo, ut omnino nihil esset, sed ut inclinatus ad se ipsum minus esset, quam erat, cum ei qui summe est inhaerebat. Relicto itaque Deo esse in semetipso, hoc est sibi placere, non iam nihil esse est, sed nihilo propinquare. Unde superbi secundum Scripturas sanctas alio nomine appellantur sibi placentes 117. Bonum est enim sursum habere cor; non tamen ad se ipsum, quod est superbiae, sed ad Dominum 118, quod est oboedientiae, quae nisi humilium non potest esse. Est igitur aliquid humilitatis miro modo quod sursum faciat cor, et est aliquid elationis quod deorsum faciat cor. Hoc quidem quasi contrarium videtur, ut elatio sit deorsum et humilitas sursum. Sed pia humilitas facit subditum superiori; nihil est autem superius Deo; et ideo exaltat humilitas, quae facit subditum Deo. Elatio autem, quae in vitio est, eo ipso respuit subiectionem et cadit ab illo, quo non est quicquam superius, et ex hoc erit inferius et fit quod scriptum est: Deiecisti eos, cum extollerentur 119. Non enim ait: Cum elati fuissent, ut prius extollerentur et postea deicerentur; sed cum extollerentur, tunc deiecti sunt. Ipsum quippe extolli iam deici est. Quapropter quod nunc in civitate Dei et civitati Dei in hoc peregrinanti saeculo maxime commendatur humilitas et in eius rege, qui est Christus 120, maxime praedicatur contrariumque huic virtuti elationis vitium in eius adversario, qui est diabolus, maxime dominari sacris Litteris edocetur 121 : profecto ista est magna differentia, qua civitas, unde loquimur, utraque discernitur, una scilicet societas piorum hominum, altera impiorum, singula quaeque cum angelis ad se pertinentibus, in quibus praecessit hac amor Dei, hac amor sui.

Superbia exaltans ruinam parat.

13. 2. Manifesto ergo apertoque peccato, ubi factum est quod Deus fieri prohibuerat, diabolus hominem non cepisset, nisi iam ille sibi ipsi placere coepisset. Hinc enim et delectavit quod dictum est: Eritis sicut dii 122. Quod melius esse possent summo veroque principio cohaerendo per oboedientiam, non suum sibi existendo principium per superbiam. Dii enim creati non sua veritate, sed Dei veri participatione sunt dii 123. Plus autem appetendo minus est, qui, dum sibi sufficere deligit, ab illo, qui ei vere sufficit, deficit. Illud itaque malum, quo, cum sibi homo placet, tamquam sit et ipse lumen, avertitur ab eo lumine, quod ei si placeat et ipse fit lumen: illud, inquam, malum praecessit in abdito, ut sequeretur hoc malum quod perpetratum est in aperto. Verum est enim quod scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur 124. Illa prorsus ruina, quae fit in occulto, praecedit ruinam, quae fit in manifesto, dum illa ruina esse non putatur. Quis enim exaltationem ruinam putat, cum iam ibi sit defectus, quo est relictus Excelsus? Quis autem ruinam esse non videat, quando fit mandati evidens atque indubitata transgressio? Propter hoc Deus illud prohibuit, quod cum esset admissum, nulla defendi posset imaginatione iustitiae. Et audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant, qui iam sibi placendo ceciderant. Salubrius enim Petrus sibi displicuit, quando flevit, quam sibi placuit, quando praesumpsit 125. Hoc dicit et sacer Psalmus: Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine 126, id est, ut tu eis placeas quaerentibus nomen tuum, qui sibi placuerant quaerendo suum.

Peior superbia excusationem inquirit.

14. Sed est peior damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis manifestis suffugium excusationis inquiritur; sicut illi primi homines, quorum et illa dixit: Serpens seduxit me, et manducavi, et ille dixit: Mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi 127. Nusquam hic sonat petitio veniae, nusquam imploratio medicinae. Nam licet isti non sicut Cain 128 quod commiserunt negent, adhuc tamen superbia in aliud quaerit referre quod perperam fecit: superbia mulieris in serpentem, superbia viri in mulierem. Sed accusatio potius quam excusatio vera est, ubi mandati divini est aperta transgressio. Neque enim hoc propterea non fecerunt, quia id mulier serpente suadente, vir muliere impertiente commisit, quasi quicquam Deo, cui vel crederetur vel cederetur, anteponendum fuit.

Gravissima inoboedientia iuste damnata est...

15. 1. Quia ergo contemptus est Deus iubens, qui creaverat, qui ad suam imaginem fecerat, qui ceteris animalibus praeposuerat, qui in paradiso constituerat, qui rerum omnium copiam salutisque praestiterat, qui praeceptis nec pluribus nec grandibus nec difficilibus oneraverat, sed uno brevissimo atque levissimo ad oboedientiae salubritatem adminiculaverat, quo eam creaturam, cui libera servitus expediret, se esse Dominum commonebat: iusta damnatio subsecuta est, talisque damnatio, ut homo, qui custodiendo mandatum futurus fuerat etiam carne spiritalis, fieret etiam mente carnalis et, qui sua superbia sibi placuerat, Dei iustitia sibi donaretur; nec sic, ut in sua esset omnimodis potestate, sed a se ipse quoque dissentiens sub illo, cui peccando consensit, pro libertate, quam concupivit, duram miseramque ageret servitutem, mortuus spiritu volens et corpore moriturus invitus, desertor aeternae vitae etiam aeterna, nisi gratia liberaret, morte damnatus. Quisquis huiusmodi damnationem vel nimiam vel iniustam putat, metiri profecto nescit, quanta fuerit iniquitas in peccando, ubi tanta erat non peccandi facilitas. Sicut enim Abrahae non immerito magna oboedientia praedicatur, quia ut occideret filium, res difficillima est imperata 129 : ita in paradiso tanto maior inoboedientia fuit, quanto id, quod praeceptum est, nullius difficultatis fuit. Et sicut oboedientia secundi hominis eo praedicabilior, quo factus est oboediens usque ad mortem 130 : ita inoboedientia primi hominis eo detestabilior, quo factus est inoboediens usque ad mortem. Ubi enim magna est inoboedientiae poena proposita et res a Creatore facilis imperata, quisnam satis explicet, quantum malum sit non oboedire in re facili et tantae potestatis imperio et tanto terrente supplicio?

... hominemque perturbationibus subiecit.

15. 2. Denique, ut breviter dicatur, in illius peccati poena quid inoboedientiae nisi inoboedientia retributa est? Nam quae hominis est alia miseria nisi adversus eum ipsum inoboedientia eius ipsius, ut, quoniam noluit quod potuit, quod non potest velit 131 ? In paradiso enim etiamsi non omnia poterat ante peccatum, quidquid tamen non poterat, non volebat, et ideo poterat omnia quae volebat; nunc vero sicut in eius stirpe cognoscimus et divina Scriptura testatur, homo vanitati similis factus est 132. Quis enim enumerat, quam multa quae non potest velit, dum sibi ipse, id est voluntati eius ipse animus eius eoque inferior caro eius, non obtemperat? Ipso namque invito et animus plerumque turbatur et caro dolet et veterescit et moritur, et quidquid aliud patimur, quod non pateremur inviti, si voluntati nostrae nostra natura omnimodo atque ex omnibus partibus oboediret. At enim aliquid caro patitur, quo servire non sinitur. Quid interest unde, dum tamen per iustitiam dominantis Dei, cui subditi servire noluimus, caro nostra nobis, quae subdita fuerat, non serviendo molesta sit, quamvis nos Deo non serviendo molesti nobis potuerimus esse, non illi? Neque enim sic ille nostro, ut nos servitio corporis indigemus, et ideo nostra est quod recipimus, non illius poena quod fecimus. Dolores porro, qui dicuntur carnis, animae sunt in carne et ex carne. Quid enim caro per se ipsam sine anima vel dolet vel concupiscit? Sed quod concupiscere caro dicitur vel dolere, aut ipse homo est, sicut disseruimus 133, aut aliquid animae, quod carnis afficit passio, vel aspera, ut faciat dolorem, vel lenis, ut voluptatem. Sed dolor carnis tantum modo offensio est animae ex carne et quaedam ab eius passione dissensio, sicut animi dolor, quae tristitia nuncupatur, dissensio est ab his rebus, quae nobis nolentibus acciderunt. Sed tristitiam plerumque praecedit metus, qui et ipse in anima est, non in carne. Dolorem autem carnis non praecedit ullus quasi metus carnis, qui ante dolorem in carne sentiatur. Voluptatem vero praecedit appetitus quidam, qui sentitur in carne quasi cupiditas eius, sicut fames et sitis et ea, quae in genitalibus usitatius libido nominatur, cum hoc sit generale vocabulum omnis cupiditatis. Nam et ipsam iram nihil aliud esse quam ulciscendi libidinem veteres definierunt 134; quamvis nonnumquam homo, ubi vindictae nullus est sensus, etiam rebus inanimis irascatur, et male scribentem stilum collidat vel calamum frangat iratus. Verum et ista licet irrationabilior, tamen quaedam ulciscendi libido est, et nescio qua, ut ita dixerim, quasi umbra retributionis, ut qui male faciunt, mala patiantur. Est igitur libido ulciscendi, quae ira dicitur 135; est libido habendi pecuniam, quae avaritia; est libido quomodocumque vincendi, quae pervicacia; est libido gloriandi, quae iactantia nuncupatur. Sunt multae variaeque libidines, quarum nonnullae habent etiam vocabula propria, quaedam vero non habent. Quis enim facile dixerit, quid vocetur libido dominandi, quam tamen plurimum valere in tyrannorum animis etiam civilia bella testantur?

Libidinis aestus voluntatem commovet.

16. Cum igitur sint multarum libidines rerum, tamen, cum libido dicitur neque cuius rei libido sit additur, non fere assolet animo occurrere nisi illa, qua obscenae partes corporis excitantur. Haec autem sibi non solum totum corpus nec solum extrinsecus, verum etiam intrinsecus vindicat totumque commovet hominem animi simul affectu cum carnis appetitu coniuncto atque permixto, ut ea voluptas sequatur, qua maior in corporis voluptatibus nulla est; ita ut momento ipso temporis, quo ad eius pervenitur extremum, paene omnis acies et quasi vigilia cogitationis obruatur. Quis autem amicus sapientiae sanctorumque gaudiorum coniugalem agens vitam, sed, sicut Apostolus monuit, sciens suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum 136, non mallet, si posset, sine hac libidine filios procreare, ut etiam in hoc serendae prolis officio sic eius menti ea, quae ad hoc opus creata sunt, quemadmodum cetera suis quaeque operibus distributa membra servirent, nutu voluntatis acta, non aestu libidinis incitata? Sed neque ipsi amatores huius voluptatis sive ad concubitus coniugales sive ad immunditias flagitiorum cum voluerint commoventur; sed aliquando importunus est ille motus poscente nullo, aliquando autem destituit inhiantem, et cum in animo concupiscentia ferveat, friget in corpore; atque ita mirum in modum non solum generandi voluntati, verum etiam lasciviendi libidini libido non servit, et cum tota plerumque menti cohibenti adversetur, nonnumquam et adversus se ipsa dividitur commotoque animo in commovendo corpore se ipsa non sequitur.

Libidine nuditas pudet.

17. Merito huius libidinis maxime pudet, merito et ipsa membra, quae suo quodam, ut ita dixerim, iure, non omnimodo ad arbitrium nostrum movet aut non movet, pudenda dicuntur, quod ante peccatum hominis non fuerunt. Nam sicut scriptum est: Nudi erant, et non confundebantur 137, non quod eis sua nuditas esset incognita, sed turpis nuditas nondum erat, quia nondum libido membra illa praeter arbitrium commovebat, nondum ad hominis inoboedientiam redarguendam sua inoboedientia caro quodammodo testimonium perhibebat. Neque enim caeci creati erant, ut imperitum vulgus opinatur: quando quidem et ille vidit animalia, quibus nomina imposuit 138, et de illa legitur: Vidit mulier quia bonum lignum in escam et quia placet oculis ad videndum 139. Patebant ergo oculi eorum, sed ad hoc non erant aperti, hoc est non attenti, ut cognoscerent quid eis indumento gratiae praestaretur, quando membra eorum voluntati repugnare nesciebant. Qua gratia remota, ut poena reciproca inoboedientia plecteretur, exstitit in motu corporis quaedam impudens novitas, unde esset indecens nuditas, et fecit attentos reddiditque confusos. Hinc est quod, posteaquam mandatum Dei aperta transgressione violarunt, scriptum est de illis: Et aperti sunt oculi amborum et agnoverunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria 140. Aperti sunt, inquit, oculi amborum, non ad videndum, nam et antea videbant, sed ad discernendum inter bonum quod amiserant et malum quo ceciderant. Unde et ipsum lignum, eo quod istam faceret dinoscentiam, si ad vescendum contra vetitum tangeretur, ex ea re nomen accepit, ut appellaretur lignum sciendi boni et mali. Experta enim morbi molestia evidentior fit etiam iucunditas sanitatis. Cognoverunt ergo quia nudi erant, nudati scilicet ea gratia, qua fiebat ut nuditas corporis nulla eos lege peccati menti eorum repugnante confunderet. Hoc itaque cognoverunt, quod felicius ignorarent, si Deo credentes et oboedientes non committerent, quod eos cogeret experiri infidelitas et inoboedientia quid noceret. Proinde confusi inoboedientia carnis suae, tamquam teste poena inoboedientiae suae, consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria, id est succinctoria genitalium. Nam quidam interpretes succinctoria posuerunt. Porro autem campestria latinum quidem verbum est, sed ex eo dictum, quod iuvenes, qui nudi exercebantur in campo, pudenda operiebant; unde qui ita succincti sunt, campestratos vulgus appellat. Quod itaque adversus damnatam culpa inoboedientiae voluntatem libido inoboedienter movebat, verecundia pudenter tegebat. Ex hoc omnes gentes, quoniam ab illa stirpe procreatae sunt, usque adeo tenent insitum pudenda velare, ut quidam barbari illas corporis partes nec in balneis nudas habeant, sed cum earum tegimentis lavent. Per opacas quoque Indiae solitudines, cum quidam nudi philosophentur, unde gymnosophistae nominantur, adhibent tamen genitalibus tegmina, quibus per cetera membrorum carent.

Quodque opus libidinis latebras quaerit.

18. Opus vero ipsum, quod libidine tali peragitur, non solum in quibusque stupris, ubi latebrae ad subterfugienda humana iudicia requiruntur, verum etiam in usu scortorum, quam terrena civitas licitam turpitudinem fecit, quamvis id agatur, quod eius civitatis nulla lex vindicat, devitat tamen publicum etiam permissa atque impunita libido conspectum, et verecundia naturali habent provisum lupanaria ipsa secretum faciliusque potuit impudicitia non habere vincula prohibitionis, quam impudentia removere latibula illius foeditatis. Sed hanc etiam ipsi turpes turpitudinem vocant, cuius licet sint amatores, ostentatores esse non audent. Quid? concubitus coniugalis, qui secundum matrimonialium praescripta tabularum procreandorum fit causa liberorum, nonne et ipse quamquam sit licitus et honestus, remotum ab arbitris cubile conquirit ? Nonne omnes famulos atque ipsos etiam paranymphos et quoscumque ingredi quaelibet necessitudo permiserat, ante mittit foras, quam vel blandiri coniux coniugi incipiat? Et quoniam, sicut ait etiam quidam Romani maximus auctor eloquii 141, omnia recte facta in luce se collocari volunt 142, id est appetunt sciri: hoc recte factum sic appetit sciri, ut tamen erubescat videri. Quis enim nescit, ut filii procreentur, quid inter se coniuges agant? quando quidem ut id agatur, tanta celebritate ducuntur uxores; et tamen cum agitur, unde filii nascantur, nec ipsi filii, si qui inde iam nati sunt, testes fieri permittuntur. Sic enim hoc recte factum ad sui notitiam lucem appetit animorum, ut tamen refugiat oculorum. Unde hoc, nisi quia sic geritur quod deceat ex natura, ut etiam quod pudeat comitetur ex poena?

Ira et libido ratione moderantur.

19. Hinc est quod et illi philosophi, qui veritati propius accesserunt, iram atque libidinem vitiosas animi partes esse confessi sunt, eo quod turbide atque inordinate moverentur ad ea etiam, quae sapientia perpetrari vetat, ac per hoc opus habere moderatrice mente atque ratione. Quam partem animi tertiam velut in arce quadam ad istas regendas perhibent collocatam, ut illa imperante, istis servientibus possit in homine iustitia ex omni animi parte servari. Hae igitur partes, quas et in homine sapiente ac temperante fatentur esse vitiosas, ut eas ab his rebus, ad quas iniuste moventur, mens compescendo et cohibendo refrenet ac revocet atque ad ea permittat, quae sapientiae lege concessa sunt (sicut iram ad exerendam iustam cohercitionem, sicut libidinem ad propagandae prolis officium): hae, inquam, partes in paradiso ante peccatum vitiosae non erant. Non enim contra rectam voluntatem ad aliquid movebantur, unde necesse esset eas rationis tamquam frenis regentibus abstinere. Nam quod nunc ita moventur et ab eis, qui temperanter et iuste et pie vivunt, alias facilius, alias difficilius, tamen cohibendo et repugnando modificantur, non est utique sanitas ex natura, sed languor ex culpa. Quod autem irae opera aliarumque affectionum in quibusque dictis atque factis non sic abscondit verecundia, ut opera libidinis, quae fiunt genitalibus membris, quid causae est, nisi quia in ceteris membra corporis non ipsae affectiones, sed, cum eis consenserit, voluntas movet, quae in usu eorum omnino dominatur? Nam quisquis verbum emittit iratus vel etiam quemquam percutit, non posset hoc facere, nisi lingua et manus iubente quodammodo voluntate moverentur; quae membra, etiam cum ira nulla est, moventur eadem voluntate. At vero genitales corporis partes ita libido suo iuri quodammodo mancipavit, ut moveri non valeant, si ipsa defuerit et nisi ipsa vel ultro vel excitata surrexerit. Hoc est quod pudet, hoc est quod intuentium oculos erubescendo devitat; magisque fert homo spectantium multitudinem, quando iniuste irascitur homini, quam vel unius aspectum, et quando iuste miscetur uxori.

Cynicos libidinis non puduit.

20. Hoc illi canini philosophi, hoc est Cynici, non viderunt, proferentes contra humanam verecundiam quid aliud quam caninam, hoc est immundam impudentemque sententiam? ut scilicet, quoniam iustum est quod fit in uxore, palam non pudeat id agere nec in vico aut platea qualibet coniugalem concubitum devitare. Vicit tamen pudor naturalis opinionem huius erroris. Nam etsi perhibent, hoc aliquando gloriabundum fecisse Diogenem, ita putantem sectam suam nobiliorem futuram, si in hominum memoria insignior eius impudentia figeretur, postea tamen a Cynicis fieri cessatum est, plusque valuit pudor, ut erubescerent homines hominibus, quam error, ut homines canibus esse similes affectarent. Unde et illum vel illos, qui hoc fecisse referuntur, potius arbitror concumbentium motus dedisse oculis hominum nescientium quid sub pallio gereretur, quam humano premente conspectu potuisse illam peragi voluptatem. Ibi enim philosophi non erubescebant videri se velle concumbere, ubi libido ipsa erubesceret surgere. Et nunc videmus adhuc esse philosophos Cynicos; hi enim sunt, qui non solum amiciuntur pallio, verum etiam clavam ferunt; nemo tamen eorum audet hoc facere, quod si aliqui ausi essent, ut non dicam ictibus lapidantium, certe conspuentium salivis obruerentur. Pudet igitur huius libidinis humanam sine ulla dubitatione naturam, et merito pudet. In eius quippe inoboedientia, quae genitalia corporis membra solis suis motibus subdidit et potestati voluntatis eripuit, satis ostenditur, quid sit hominis illi primae inoboedientiae retributum; quod in ea parte maxime oportuit apparere, qua generatur ipsa natura, quae illo primo et magno in deterius est mutata peccato; a cuius nexu nullus eruitur, nisi id, quod, cum omnes in uno essent, in communem perniciem perpetratum est et Dei iustitia vindicatum, Dei gratia in singulis expietur.

Ante peccatum potestas fuit procreandi sine libidine.

21. Absit itaque, ut credamus illos coniuges in paradiso constitutos per hanc libidinem, de qua erubescendo eadem membra texerunt, impleturos fuisse quod in sua benedictione Deus dixit: Crescite et multiplicamini et replete terram 143. Post peccatum quippe orta est haec libido; post peccatum eam natura non impudens amissa potestate, cui corpus ex omni parte serviebat, sensit, attendit, erubuit, operuit. Illa vero benedictio nuptiarum, ut coniugati crescerent et multiplicarentur et implerent terram, quamvis et in delinquentibus manserit, tamen antequam delinquerent data est, ut cognosceretur procreationem filiorum ad gloriam connubii, non ad poenam pertinere peccati. Sed nunc homines, profecto illius quae in paradiso fuit felicitatis ignari, nisi per hoc, quod experti sunt, id est per libidinem, de qua videmus etiam ipsam honestatem erubescere nuptiarum, non potuisse gigni filios opinantur, alii Scripturas divinas, ubi legitur post peccatum puduisse nuditatis et pudenda esse contecta, prorsus non accipientes, sed infideliter irridentes; alii vero quamvis eas accipiant et honorent, illud tamen quod dictum est: Crescite et multiplicamini, non secundum carnalem fecunditatem volunt intellegi, quia et secundum animam legitur tale aliquid dictum: Multiplicabis me in anima mea in virtute 144, ut id, quod in Genesi sequitur: Et implete terram et dominamini eius 145, terram intellegant carnem, quam praesentia sua implet anima eiusque maxime dominatur, cum in virtute multiplicatur; carnales autem fetus sine libidine, quae post peccatum exorta inspecta, confusa velata est, nec tunc nasci potuisse, sicut neque nunc possunt, nec in paradiso futuros fuisse, sed foris, sicut et factum est. Nam postea quam inde dimissi sunt, ad gignendos filios coierunt eosque genuerunt.

Deus nuptias benedixit ut generando crescerent.

22. Nos autem nullo modo dubitamus secundum benedictionem Dei crescere et multiplicari et implere terram donum esse nuptiarum, quas Deus ante peccatum hominis ab initio constituit, creando masculum et feminam, qui sexus evidens utique in carne est. Huic quippe operi Dei etiam benedictio ipsa subiuncta est. Nam cum Scriptura dixisset: Masculum et feminam fecit eos, continuo subdidit: Et benedixit eos Deus dicens: Crescite et multiplicamini et implete terram et dominamini eius 146, et cetera. Quae omnia quamquam non inconvenienter possint etiam ad intellectum spiritalem referri, masculum tamen et feminam non sicut simile aliquid etiam in homine uno intellegi potest, quia videlicet in eo aliud est quod regit, aliud quod regitur; sed sicut evidentissime apparet in diversi sexus corporibus, masculum et feminam ita creatos, ut prolem generando crescerent et multiplicarentur et implerent terram, magnae absurditatis est reluctari. Neque enim de spiritu qui imperat et carne quae obtemperat, aut de animo rationali qui regit et irrationali cupiditate quae regitur, aut de virtute contemplativa quae excellit et de activa quae subditur, aut de intellectu mentis et sensu corporis, sed aperte de vinculo coniugali, quo invicem sibi uterque sexus obstringitur, Dominus interrogatus utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem, quoniam propter duritiam cordis Israelitarum Moyses dari permisit libellum repudii, respondit atque ait: Non legistis, quia, qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet 147. Certum est igitur masculum et feminam ita primitus institutos, ut nunc homines duos diversi sexus videmus et novimus, unum autem dici vel propter coniunctionem vel propter originem feminae, quae de masculi latere creata est. Nam et Apostolus per hoc primum, quod Deo instituente praecessit, exemplum singulos quosque admonet, ut viri uxores suas diligant 148.

Etiam sine peccato generare potuerunt...

23. 1. Quisquis autem dicit non fuisse coituros nec generaturos, nisi peccassent, quid dicit, nisi propter numerositatem sanctorum necessarium hominis fuisse peccatum? Si enim non peccando soli remanerent, quia, sicut putant, nisi peccassent, generare non possent: profecto ut non soli duo iusti homines possent esse, sed multi, necessarium peccatum fuit. Quod si credere absurdum est, illud potius est credendum, quod sanctorum numerus quantus complendae illi sufficit beatissimae civitati, tantus existeret, etsi nemo peccasset, quantus nunc per Dei gratiam de multitudine colligitur peccatorum, quousque filii saeculi huius generant et generantur 149.

... sine pudenda libidine in animo.

23. 2. Et ideo illae nuptiae dignae felicitate paradisi, si peccatum non fuisset, et diligendam prolem gignerent et pudendam libidinem non haberent. Sed quomodo id fieri posset, nunc non est quo demonstretur exemplo. Nec ideo tamen incredibile debet videri etiam illud unum sine ista libidine voluntati potuisse servire, cui tot membra nunc serviunt. An vero manus et pedes movemus, cum volumus, ad ea, quae his membris agenda sunt, sine ullo renisu, tanta facilitate, quanta et in nobis et in aliis videmus, maxime in artificibus quorumque operum corporalium, ubi ad exercendam infirmiorem tardioremque naturam agilior accessit industria; et non credimus ad opus generationis filiorum, si libido non fuisset, quae peccato inoboedientiae retributa est, oboedienter hominibus ad voluntatis nutum similiter ut cetera potuisse illa membra servire? Nonne Cicero in libris de Republica, cum de imperiorum differentia disputaret et huius rei similitudinem ex natura hominis assumeret, ut filiis dixit imperari corporis membris propter oboediendi facilitatem; vitiosas vero animi partes ut servos asperiore imperio coherceri 150 ? Et utique ordine naturali animus anteponitur corpori, et tamen ipse animus imperat corpori facilius quam sibi. Verum tamen haec libido, de qua nunc disserimus, eo magis erubescenda exstitit, quod animus in ea nec sibi efficaciter imperat, ut omnino non libeat, nec omnimodo corpori, ut pudenda membra voluntas potius quam libido commoveat; quod si ita esset, pudenda non essent. Nunc vero pudet animum resisti sibi a corpore, quod ei natura inferiore subiectum est. In aliis quippe affectionibus cum sibi resistit, ideo minus pudet, quia, cum a se ipso vincitur, ipse se vincit; etsi inordinate atque vitiose, quia ex his partibus, quae rationi subici debent, tamen a partibus suis ac per hoc, ut dictum est, a se ipso vincitur. Nam cum ordinate se animus vincit, ut irrationabiles motus eius menti rationique subdantur, si tamen et illa Deo subdita est, laudis atque virtutis est. Minus tamen pudet, cum sibi animus ex vitiosis suis partibus non obtemperat, quam cum ei corpus, quod alterum ab illo est atque infra illum est et cuius sine illo natura non vivit, volenti iubentique non cedit.

Haec pudice legantur.

23. 3. Sed cum alia membra retinentur voluntatis imperio, sine quibus illa, quae contra voluntatem libidine concitantur, id quod appetunt implere non possunt, pudicitia custoditur, non amissa, sed non permissa delectatione peccati. Hunc renisum, hanc repugnantiam, hanc voluntatis et libidinis rixam vel certe ad voluntatis sufficientiam libidinis indigentiam procul dubio, nisi culpabilis inoboedientia poenali inoboedientia plecteretur, in paradiso nuptiae non haberent, sed voluntati membra, ut cetera, ita cuncta servirent. Ita genitale arvum vas in hoc opus creatum seminaret, ut nunc terram manus 151, et quod modo de hac re nobis volentibus diligentius disputare verecundia resistit et compellit veniam honore praefato a pudicis auribus poscere, cur id fieret nulla causa esset, sed in omnia, quae de huiusmodi membris sensum cogitantis attingerent, sine ullo timore obscenitatis liber sermo ferretur, nec ipsa verba essent, quae vocarentur obscena, sed quidquid inde diceretur, tam honestum esset, quam de aliis cum loquimur corporis partibus. Quisquis ergo ad has litteras impudicus accedit, culpam refugiat, non naturam; facta denotet suae turpitudinis, non verba nostrae necessitatis; in quibus mihi facillime pudicus et religiosus lector vel auditor ignoscit, donec infidelitatem refellam, non de fide rerum inexpertarum, sed de sensu expertarum argumentantem. Legit enim haec sine offensione, qui non exhorret Apostolum horrenda feminarum flagitia reprehendentem, quae immutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam 152, praecipue quia nos non damnabilem obscenitatem nunc, sicut ille, commemoramus atque reprehendimus, sed in explicandis, quantum possumus, humanae generationis effectibus, verba tamen, sicut ille, obscena vitamus.

Voluntate libido cohibetur.

24. 1. Seminaret igitur prolem vir, susciperet femina genitalibus membris, quando id opus esset et quantum opus esset, voluntate motis, non libidine concitatis. Neque enim ea sola membra movemus ad nutum, quae compactis articulata sunt ossibus, sicut manus et pedes et digitos, verum etiam illa, quae mollibus remissa sunt nervis, cum volumus, movemus agitando et porrigendo producimus et torquendo flectimus et constringendo duramus, sicut ea sunt, quae in ore ac facie, quantum potest, voluntas movet. Pulmones denique ipsi omnium, nisi medullarum, mollissimi viscerum et ob hoc antro pectoris communiti, ad spiritum ducendum ac remittendum vocemque emittendam seu modificandam, sicut folles fabrorum vel organorum, flantis, respirantis, loquentis, clamantis, cantantis serviunt voluntati. Omitto quod animalibus quibusdam naturaliter inditum est, ut tegmen, quo corpus omne vestitur, si quid in quocumque loco eius senserint abigendum, ibi tantum moveant, ubi sentiunt, nec solum insidentes muscas, verum etiam haerentes hastas cutis tremore discutiant. Numquid quia id non potest homo, ideo Creator quibus voluit animantibus donare non potuit? Sic ergo et ipse homo potuit oboedientiam etiam inferiorum habere membrorum, quam sua inoboedientia perdidit. Neque enim Deo difficile fuit sic illum condere, ut in eius carne etiam illud non nisi eius voluntate moveretur, quod nunc nisi libidine non movetur.

Quorumdam naturae raritate mirabiles.

24. 2. Nam et hominum quorumdam naturas novimus multum ceteris dispares et ipsa raritate mirabiles nonnulla ut volunt de corpore facientium, quae alii nullo modo possunt et audita vix credunt. Sunt enim, qui et aures moveant vel singulas vel ambas simul. Sunt qui totam caesariem capite immoto, quantum capilli occupant, deponunt ad frontem revocantque cum volunt. Sunt qui eorum quae voraverint incredibiliter plurima et varia paululum praecordiis contrectatis tamquam de sacculo quod placuerit integerrimum proferunt. Quidam voces avium pecorumque et aliorum quorumlibet hominum sic imitantur atque exprimunt, ut, nisi videantur, discerni omnino non possint. Nonnulli ab imo sine paedore ullo ita numerosos pro arbitrio sonitus edunt, ut ex illa etiam parte cantare videantur. Ipse sum expertus sudare hominem solere, cum vellet. Notum est quosdam flere, cum volunt, atque ubertim lacrimas fundere. Iam illud multo est incredibilius, quod plerique fratres memoria recentissima experti sunt. Presbyter fuit quidam nomine Restitutus in paroecia Calamensis ecclesiae. Quando ei placebat (rogabatur autem ut hoc faceret ab eis, qui rem mirabilem coram scire cupiebant), ad imitatas quasi lamentantis cuiuslibet hominis voces ita se auferebat a sensibus et iacebat simillimus mortuo, ut non solum vellicantes atque pungentes minime sentiret, sed aliquando etiam igne ureretur admoto sine ullo doloris sensu nisi postmodum ex vulnere; non autem obnitendo, sed non sentiendo non movere corpus eo probabatur, quod tamquam in defuncto nullus inveniebatur anhelitus; hominum tamen voces, si clarius loquerentur, tamquam de longinquo se audire postea referebat. Cum itaque corpus etiam nunc quibusdam, licet in carne corruptibili hanc aerumnosam ducentibus vitam, ita in plerisque motionibus et affectionibus extra usitatum naturae modum mirabiliter serviat: quid causae est, ut non credamus ante inoboedientiae peccatum corruptionisque supplicium ad propagandam prolem sine ulla libidine servire voluntati humanae humana membra potuisse? Donatus est itaque homo sibi, quia deseruit Deum placendo sibi, et non oboediens Deo non potuit oboedire nec sibi. Hinc evidentior miseria, qua homo non vivit ut vult. Nam si ut vellet viveret, beatum se putaret; sed nec sic tamen esset, si turpiter viveret.

Vivere quis potest ut vult si vult quod potest.

25. Quamquam si diligentius attendamus, nisi beatus non vivit ut vult, et nullus beatus nisi iustus. Sed etiam ipse iustus non vivet ut vult, nisi eo pervenerit, ubi mori falli offendi omnino non possit eique sit certum ita semper futurum. Hoc enim natura expetit, nec plene atque perfecte beata erit nisi adepta quod expetit. Nunc vero quis hominum potest ut vult vivere, quando ipsum vivere non est in potestate? Vivere enim vult, mori cogitur. Quomodo ergo vivit ut vult, qui non vivit quamdiu vult? Quod si mori voluerit, quomodo potest ut vult vivere, qui non vult vivere? Et si ideo mori velit, non quo nolit vivere, sed ut post mortem melius vivat: nondum ergo ut vult vivit, sed cum ad id quod vult moriendo pervenerit. Verum ecce vivat ut vult, quoniam sibi extorsit sibique imperavit non velle quod non potest, atque hoc velle quod potest; sicut ait Terentius:
Quoniam non potest id fieri quod vis,
Id velis quod possis
 153:
num ideo beatus est, quia patienter miser est? Beata quippe vita si non amatur, non habetur. Porro si amatur et habetur, ceteris omnibus rebus excellentius necesse est ametur, quoniam propter hanc amandum est quidquid aliud amatur. Porro si tantum amatur, quantum amari digna est (non enim beatus est, a quo ipsa beata vita non amatur ut digna est): fieri non potest, ut eam, qui sic amat, non aeternam velit. Tunc igitur beata erit, quando aeterna erit.

Beati erant in paradiso quia sine libidine.

26. Vivebat itaque homo in paradiso sicut volebat, quamdiu hoc volebat quod Deus iusserat; vivebat fruens Deo, ex quo bono erat bonus; vivebat sine ulla egestate, ita semper vivere habens in potestate. Cibus aderat ne esuriret, potus ne sitiret, lignum vitae ne ullum senecta dissolveret. Nihil corruptionis in corpore vel ex corpore ullas molestias ullis eius sensibus ingerebat. Nullus intrinsecus morbus, nullus ictus metuebatur extrinsecus. Summa in carne sanitas, in animo tota tranquillitas. Sicut in paradiso nullus aestus aut frigus, sic in eius habitatore nulla ex cupiditate vel timore accidebat bonae voluntatis offensio. Nihil omnino triste, nihil erat inaniter laetum. Gaudium verum perpetuabatur ex Deo, in quem flagrabat caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 154, atque inter se coniugum fida ex honesto amore societas, concors mentis corporisque vigilia et mandati sine labore custodia. Non lassitudo fatigabat otiosum, non somnus premebat invitum. In tanta facilitate rerum et felicitate hominum absit ut suspicemur non potuisse prolem seri sine libidinis morbo, sed eo voluntatis nutu moverentur membra illa quo cetera, et sine ardoris illecebroso stimulo cum tranquillitate animi et corporis nulla corruptione integritatis infunderetur gremio maritus uxoris 155. Neque enim quia experientia probari non potest, ideo credendum non est, quando illas corporis partes non ageret turbidus calor, sed spontanea potestas, sicut opus esset, adhiberet, ita tunc potuisse utero coniugis salva integritate feminei genitalis virile semen immitti, sicut nunc potest eadem integritate salva ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti. Eadem quippe via posset illud inici, qua hoc potest eici. Ut enim ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis impulsus feminea viscera relaxaret, sic ad fetandum et concipiendum non libidinis appetitus, sed voluntarius usus naturam utramque coniungeret. De rebus loquimur nunc pudendis et ideo, quamvis, antequam earum puderet, quales esse potuissent coniciamus ut possumus, tamen necesse est, ut nostra disputatio magis frenetur ea, quae nos revocat, verecundia, quam eloquentia, quae nobis parum suppetit, adiuvetur. Nam cum id quod dico nec ipsi experti fuerint, qui experiri potuerunt (quoniam praeoccupante peccato exilium de paradiso ante meruerunt, quam sibi in opere serendae propaginis tranquillo arbitrio convenirent), quomodo nunc, cum ista commemorantur, sensibus occurrit humanis nisi experientia libidinis turbidae, non coniectura placidae voluntatis? Hinc est quod impedit loquentem pudor, etsi non deficiat ratio cogitantem. Verumtamen omnipotenti Deo, summo ac summe bono creatori omnium naturarum, voluntatum autem bonarum adiutori et remuneratori, malarum autem relictori et damnatori, utrarumque ordinatori, non defuit utique consilium, quo certum numerum civium in sua sapientia praedestinatum etiam ex damnato genere humano suae civitatis impleret, non eos iam meritis, quando quidem universa massa tamquam in vitiata radice damnata est, sed gratia discernens et liberatis non solum de ipsis, verum etiam de non liberatis, quid eis largiatur, ostendens. Non enim debita, sed gratuita bonitate tunc se quisque agnoscit erutum malis, cum ab eorum hominum consortio fit immunis, cum quibus illi iuste esset poena communis. Cur ergo non crearet Deus, quos peccaturos esse praescivit, quando quidem in eis et ex eis, et quid eorum culpa mereretur, et quid sua gratia donaretur, posset ostendere, nec sub illo creatore ac dispositore perversa inordinatio delinquentium rectum perverteret ordinem rerum?

Praescius fuit Deus de homine et diabolo.

27. Proinde peccatores, et angeli et homines, nihil agunt, quo impediantur magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius 156, quoniam qui providenter atque omnipotenter sua cuique distribuit, non solum bonis, verum etiam malis bene uti novit. Ac per hoc propter meritum primae malae voluntatis ita damnato atque obdurato angelo malo, ut iam bonam voluntatem ulterius non haberet, bene utens Deus cur non permitteret, ut ab illo primus homo, qui rectus, hoc est bonae voluntatis, creatus fuerat, temptaretur? Quando quidem sic erat institutus, ut, si de adiutorio Dei fideret bonus homo, malum angelum vinceret; si autem creatorem atque adiutorem Deum superbe sibi placendo desereret, vinceretur; meritum bonum habens in adiuta divinitus voluntate recta, malum vero in deserente Deum voluntate perversa. Quia et ipsum fidere de adiutorio Dei non quidem posset sine adiutorio Dei, nec tamen ideo ab his divinae gratiae beneficiis sibi placendo recedere non habebat in potestate. Nam sicut in hac carne vivere sine adiumentis alimentorum in potestate non est, non autem in ea vivere in potestate est, quod faciunt qui se ipsos necant: ita bene vivere sine adiutorio Dei etiam in paradiso non erat in potestate; erat autem in potestate male vivere, sed beatitudine non permansura et poena iustissima secutura. Cum igitur huius futuri casus humani Deus non esset ignarus, cur eum non sineret invidi angeli malignitate temptari? nullo modo quidem quod vinceretur incertus, sed nihilo minus praescius quod ab eius semine adiuto sua gratia idem ipse diabolus fuerat sanctorum gloria maiore vincendus. Ita factum est, ut nec Deum aliquid futurorum lateret, nec praesciendo quemquam peccare compelleret et, quid interesset inter propriam cuiusque praesumptionem et suam tuitionem, angelicae et humanae rationali creaturae consequenti experientia demonstraret. Quis enim audeat credere aut dicere, ut neque angelus neque homo caderet, in Dei potestate non fuisse? Sed hoc eorum potestati maluit non auferre atque ita, et quantum mali eorum superbia et quantum boni sua gratia valeret, ostendere.

Quae duae civitates sint.

28. Fecerunt itaque civitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad contemptum Dei, caelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui. Denique illa in se ipsa, haec in Domino gloriatur. Illa enim quaerit ab hominibus gloriam; huic autem Deus conscientiae testis maxima est gloria. Illa in gloria sua exaltat caput suum; haec dicit Deo suo: Gloria mea et exaltans caput meum 157. Illi in principibus eius vel in eis quas subiugat nationibus dominandi libido dominatur; in hac serviunt invicem in caritate et praepositi consulendo et subditi obtemperando. Illa in suis potentibus diligit virtutem suam; haec dicit Deo suo: Diligam te, Domine, virtus mea 158. Ideoque in illa sapientes eius secundum hominem viventes aut corporis aut animi sui bona aut utriusque sectati sunt, aut qui potuerunt cognoscere Deum, non ut Deum honoraverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes, id est dominante sibi superbia in sua sapientia sese extollentes, stulti facti sunt et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium: ad huiuscemodi enim simulacra adoranda vel duces populorum vel sectatores fuerunt: et coluerunt atque servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula 159. In hac autem nulla est hominis sapientia nisi pietas, qua recte colitur verus Deus, id exspectans praemium in societate sanctorum non solum hominum, verum etiam angelorum, ut sit Deus omnia in omnibus 160.