LIBER SECUNDUS

I (XXVIII) - AD SIMPLICIANUM, LIBRI DUO

1. 1. Librorum quos episcopus elaboravi primi duo sunt ad Simplicianum, Ecclesiae Mediolanensis antistitem, qui beatissimo successit Ambrosio, de diversis quaestionibus, quarum duas ex Epistola Pauli apostoli ad Romanos in primum librum contuli. Harum prior est: de eo quod scriptum est: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! 1 usque ad illud ubi ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 2. In qua 3 illa Apostoli verba: Lex spiritalis est, ego autem carnalis sum 4, et cetera, quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tamquam homo describatur adhuc sub lege nondum sub gratia constitutus 5. Longe enim postea etiam spiritalis hominis (et hoc probabilius) esse posse illa verba cognovi 6. Posterior in hoc libro quaestio est ab eo loco ubi ait: Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri 7, usque ad illud ubi ait: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorra similes fuissemus 8. In cuius quaestionis solutione 9 laboratum est quidem pro libero arbitrio voluntatis humanae, sed vicit Dei gratia; nec nisi ad illud potuit perveniri, ut liquidissima veritate dixisse intellegatur Apostolus: Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 10 Quod volens etiam martyr Cyprianus ostendere, hoc totum ipso titulo definivit dicens: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil est 11.

1. 2. In secundo libro tractantur ceterae quaestiones, et pro nostra quantulacumque facultate solvuntur, quae sunt omnes de Scriptura quae Regnorum appellatur.
Harum prima est: De eo quod scriptum est: " Et insilivit spiritus Domini in Saul " 12, cum alibi dicatur: " Et spiritus Domini malus in Saul " 13. Quam cum exponerem dixi: Quamvis sit in cuiusque potestate quid velit, non est tamen in cuiusquam potestate quid possit 14. Quod ideo dictum est, quia non dicimus esse in potestate nostra, nisi quod cum volumus fit; ubi prius et maxime est ipsum velle. Sine ullo quippe intervallo temporis praesto est voluntas ipsa cum volumus. Sed hanc quoque ad bene vivendum desuper accipimus potestatem, cum praeparatur voluntas a Domino 15.
Secunda quaestio est: Quomodo dictum sit: " Paenitet me quod constituerim regem Saul " 16.
Tertia: Utrum spiritus immundus qui erat in phitonissa potuerit agere, ut Samuel a Saule videretur et loqueretur cum eo 17.
Quarta: De eo quod scriptum est: " Intravit rex David et sedit ante Dominum " 18.
Quinta: De eo quod dixit Helias: " O Domine, testis huius viduae cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti occidere filium eius " 19.
Hoc opus sic incipit: Gratissimam plane atque suavissimam.

II (XXIX) - CONTRA EPISTOLAM MANICHAEI QUAM VOCANT FUNDAMENTI, LIBER UNUS

2. Liber Contra epistolam Manichaei quam vocant fundamenti principia eius sola redarguit; sed in ceteris illius partibus annotationes ubi videbatur affixae sunt, quibus tota subvertitur et quibus commonerer, si quando contra totam scribere vacavisset.

Hic liber sic incipit: Unum verum Deum omnipotentem.

III (XXX) - DE AGONE CHRISTIANO, LIBER UNUS

3. Liber De agone christiano fratribus in eloquio Latino ineruditis humili sermone conscriptus est, fidei regulam continens et praecepta vivendi. In quo illud quod positum est: Nec eos audiamus qui carnis resurrectionem futuram negant et commemorant quod ait apostolus Paulus: " Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt20, non intellegentes quod ipse dicit Apostolus: " Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem " 21, cum enim hoc factum fuerit, iam non erit caro et sanguis sed caeleste corpus 22, non sic accipiendum est, quasi carnis non sit futura substantia, sed carnis et sanguinis nomine ipsam corruptionem carnis et sanguinis intellegendus est Apostolus nuncupasse 23, quae utique in regno illo non erit, ubi caro incorruptibilis erit; quamvis et aliter possit intellegi, ut carnem et sanguinem opera carnis et sanguinis dixisse accipiamus Apostolum, et eos Regnum Dei non possessuros qui perseveranter ista dilexerint.

Hic liber sic incipit: Corona victoriae.

IV (XXXI) - DE DOCTRINA CHRISTIANA, LIBRI QUATTUOR

4. 1. Libros De doctrina christiana, cum imperfectos comperissem, perficere malui quam eis sic relictis ad alia retractanda transire. Complevi ergo tertium, qui scriptus fuerat usque ad eum locum 24, ubi commemoratum est ex Evangelio testimonium de muliere quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae, donec totum fermentaretur 25. Addidi etiam novissimum librum, et quattuor libris opus illud implevi, quorum primi tres adiuvant ut Scripturae intellegantur, quartus autem quomodo quae intellegimus proferenda sint.

4. 2. In secundo sane libro 26 de auctore libri quem plures vocant Sapientiam Salomonis, quod etiam ipsum sicut Ecclesiasticum Iesus Sirach scripserit, non ita constare sicut a me dictum est, postea didici, et omnino probabilius comperi non esse hunc eius libri auctorem. Ubi autem dixi: His quadraginta quattuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas 27, ex consuetudine qua iam loquitur Ecclesia, Vetus Testamentum appellavi. Apostolus autem non videtur appellare Testamentum Vetus nisi quod datum est in monte Sina 28. Et in eo quod dixi: De temporum historia sanctum Ambrosium solvisse quaestionem, tamquam coaetanei fuerint Plato et Hieremias, me fefellit memoria. Nam quid ille de hac re episcopus dixerit, in libro eius legitur quem de sacramentis sive de philosophia scripsit 29.

Hoc opus sic incipit: Sunt praecepta quaedam.

V (XXXII) - CONTRA PARTEM DONATI, LIBRI DUO*

5. Sunt duo libri mei quorum titulus est: Contra partem Donati 30. Quorum in libro primo dixi non mihi placere ullius saecularis potestatis impetu schismaticos ad communionem violenter arctari 31. Et vere mihi tunc non placebat, quoniam nondum expertus eram, vel quantum mali eorum auderet impunitas, vel quantum eis in melius mutandis conferre posset diligentia disciplinae.

Hoc opus sic incipit: Quoniam Donatistae nobis.

VI (XXXIII) - CONFESSIONUM, LIBRI TREDECIM

6. 1. Confessionum mearum libri tredecim, et de malis et de bonis meis Deum laudant iustum et bonum, atque in eum excitant humanum intellectum et affectum. Interim quod ad me attinet, hoc in me egerunt cum scriberentur et agunt cum leguntur. Quid de illis alii sentiant, ipsi viderint; multis tamen fratribus eos multum placuisse et placere scio. A primo usque ad decimum de me scripti sunt, in tribus ceteris de Scripturis sanctis, ab eo quod scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram 32, usque ad sabbati requiem 33.

6. 2. In quarto libro, cum de amici morte animi mei miseriam confiterer, dicens quod anima nostra una quodammodo facta fuerat ex duabus: Et ideo, inquam, forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaveram 34. Quae mihi quasi declamatio levis quam gravis confessio videtur, quamvis utcumque temperata sit haec ineptia in eo quod additum est: forte. Et in libro tertio decimo quod dixi firmamentum factum inter spiritales aquas superiores et corporales inferiores 35, non satis considerate dictum est; res autem in abdito est valde.

Hoc opus sic incipit: Magnus es, Domine.

VII (XXXIV) - CONTRA FAUSTUM MANICHAEUM, LIBRI TRIGINTA TRES

7. 1. Contra Faustum Manichaeum blasphemantem Legem et Prophetas et eorum Deum et incarnationem Christi; Scripturas autem novi Testamenti, quibus convincitur, falsatas esse dicentem, scripsi grande opus, verbis eius propositis reddens responsiones meas. Triginta et tres disputationes sunt, quos etiam libros cur non dixerim? Nam etsi sunt in eis aliqui perbreves, tamen libri sunt. Unus vero eorum, ubi a nobis adversus eius criminationes Patriarcharum vita defenditur, tantae prolixitatis est, quantae nullus fere librorum meorum 36.

7. 2. In libro ergo tertio cum solverem quaestionem, quomodo potuerit duos patres habere Ioseph 37, dixi quidem quod ex alio natus ab alio fuerit adoptatus 38; sed genus quoque adoptionis dicere debui. Sic enim sonat quod dixi, tamquam eum vivus adoptaverit alius pater. Lex autem filios etiam mortuis adoptabat, iubens ut fratris sine filiis mortui duceret frater uxorem et fratri defuncto semen ex eadem suscitaret. Quae profecto de duobus unius hominis patribus expeditior ibi redditur ratio. Uterini autem fratres fuerunt in quibus hoc contigit, ut unius defuncti qui vocabatur Heli duceret alter uxorem, id est Iacob, a quo Matthaeus narrat genitum esse Ioseph 39. Sed uterino fratri suo eum genuit, cuius filium Lucas dicit fuisse Ioseph 40, non utique genitum, sed ex lege adoptivum. Hoc in eorum litteris inventum est, qui recenti memoria post ascensionem Domini de hac re scripserunt. Nam etiam nomen eiusdem mulieris quae peperit Iacob patrem Ioseph de priore marito Mathan, qui fuit pater Iacob avus Ioseph secundum Matthaeum, et de marito posteriore Melchi peperit Heli, cuius erat adoptivus Ioseph, non tacuit Africanus 41. Quod quidem, cum Fausto responderem, nondum legeram; sed tamen per adoptionem potuisse contingere, ut unus homo duos haberet patres, dubitare non poteram.

7. 3. In duodecimo et in tertio decimo 42, de filio Noe secundo, qui est appellatus Cham, ita disputatum est, tamquam non in filio suo Chanaan, sicut Scriptura demonstrat, sed in seipso fuerit a patre maledictus 43. In quarto decimo de sole et luna talia dicta sunt, tamquam sentiant et ideo tolerent vanos adoratores suos 44, quamvis verba ibi accipi possint ab animali ad inanimale translata, modo locutionis qui vocatur Graece metaphora; sicut de mari scriptum est: Quod fremat in utero matris suae volens progredi 45, cum utique non habeat voluntatem. In undetricesimo: Absit, inquam, ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. Dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam membra quae in promptu locata sunt 46. Sed probabilior in aliis postea scriptis nostris 47 reddita ratio est, cur ea dixerit etiam Apostolus inhonesta, propter legem scilicet in membris repugnantem legi mentis 48, quae de peccato accidit, non de prima nostrae institutione naturae.

Hoc opus sic incipit: Faustus quidam fuit.

VIII (XXXV) - CONTRA FELICEM MANICHAEUM, LIBRI DUO

8. Contra Manichaeum quemdam nomine Felicem, praesente populo, in ecclesia biduo disputavi. Hipponem quippe venerat, eumdem seminaturus errorem; unus enim erat ex doctoribus eorum, quamvis ineruditus liberalibus litteris, sed tamen versutior Fortunato 49. Gesta sunt ecclesiastica, sed inter meos libros computantur. Duo ergo libri sunt, in quorum secundo disputatum est de libero arbitrio voluntatis, sive ad malum operandum sive ad bonum. Sed de gratia, qua vere liberi fiunt, de quibus scriptum est: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 50, diligentius disputare, quoniam talis erat cum quo agebamus, nulla sumus necessitate compulsi.

Hoc opus sic incipit: Honorio Augusto sextum consule, septimo idus Decembris.

IX (XXXVI) - DE NATURA BONI, LIBER UNUS

9. Liber De natura boni adversus Manichaeos est, ubi ostenditur naturam incommutabilem Deum esse ac summum bonum, atque ab illo esse ceteras naturas sive spiritales sive corporales, atque omnes, in quantum naturae sunt, bonas esse; et quid vel unde sit malum, et quanta mala Manichaei ponant in natura boni et quanta bona in natura mali, quas naturas finxit error ipsorum.

Hic liber sic incipit: Summum bonum quo superius non est, Deus est.

X (XXXVII) - CONTRA SECUNDINUM MANICHAEUM, LIBER UNUS

10. Secundinus quidam, non ex eis quos Manichaei electos, sed ex eis quos "auditores" vocant 51, quem ne facie quidem noveram, scripsit ad me velut amicus, honorifice obiurgans quod oppugnarem litteris illam haeresim, et admonens ne facerem atque ad eam sectandam potius exhortans, cum eius defensione et fidei reprehensione catholicae. Huic respondi; sed quia in eiusdem opusculi capite non posui quis cui scriberet, non in epistolis meis sed in libris habetur. Illic ab exordio conscripta est etiam eius epistola. Huius autem mei voluminis titulus est: Contra Secundinum Manichaeum, quod mea sententia omnibus quae adversus illam pestem scribere potui, facile praepono.

Hic liber sic incipit: Tua in me benevolentia quae apparet in litteris tuis.

XI (XXXVIII) - CONTRA HILARUM, LIBER UNUS*

11. Inter haec Hilarus quidam vir tribunitius, laicus catholicus, nescio unde adversus Dei ministros - ut fieri assolet - irritatus morem, qui tunc esse apud Carthaginem coeperat 52, ut hymni ad altare dicerentur de Psalmorum libro, sive ante oblationem sive cum distribueretur populo quod fuisset oblatum, maledica reprehensione ubicumque poterat lacerabat, asserens fieri non oportere 53. Huic respondi, iubentibus fratribus, et vocatur liber ipse: Contra Hilarum.

Hic liber sic incipit: Qui dicunt mentionem Veteris Testamenti.

XII (XXXIX) - QUAESTIONES EVANGELIORUM, LIBRI DUO

12. Sunt quaedam expositiones quorumdam locorum ex Evangelio secundum Matthaeum et aliae similiter secundum Lucam; in unum librum illae in alterum istae redactae sunt. Titulus operis huius est: Quaestiones Evangeliorum. Sed quare illa sola de supra dictis evangelicis Libris exposita fuerint, quae his libris meis continentur, et quae ista sint, prologus meus adiunctis atque annumeratis eisdem quaestionibus, ita ut quisque legere quod voluerit, numeros secutus inveniat, satis indicat. In primo ergo libro in eo quod positum est: Dominum seorsum duobus discipulis suam retulisse passionem 54, mendositas codicis nos fefellit; nam duodecim scriptum est, non: duobus 55. In secundo libro 56, volens exponere, quo- modo duos patres potuerit habere Ioseph, cuius coniux dicta est Virgo Maria, illud quod perhibetur fratrem duxisse defuncti fratris uxorem, ut ei semen secundum legem suscitaret 57, ideo dixi esse infirmum, quoniam qui nasceretur nomen defuncti lex eum iubebat accipere. Non est verum; nomen enim defuncti quod dictum est ad hoc lex valere praecepit, ut eius filius diceretur, non ut hoc quod ille vocaretur.

Hoc opus sic incipit: Hoc opus non ita scriptum est.

XIII (XL) - ANNOTATIONES IN IOB, LIBER UNUS

13. Liber cuius est titulus: Annotationes in Iob, utrum meus habendus sit, an potius eorum qui eas, sicut potuerunt vel voluerunt, redegerunt in unum corpus descriptas de frontibus codicis, non facile dixerim. Suaves enim paucissimis intellegentibus sunt, qui tamen necesse est offendantur multa non intellegentes, quia nec ipsa verba quae exponuntur ita sunt descripta in multis locis, ut appareat quid exponatur. Deinde brevitatem sententiarum tanta secuta est obscuritas, ut eam lector ferre vix possit, quem necesse est plurima non intellecta transire. Postremo tam mendosum comperi opus ipsum in codicibus nostris, ut emendare non possem, nec editum a me dici vellem, nisi quia scio fratres id habere, quorum studio non potuit denegari.

Hic liber sic incipit: Et opera magna erant ei super terram.

XIV (XLI) - DE CATECHIZANDIS RUDIBUS, LIBER UNUS

14. Est etiam liber noster De catechizandis rudibus hoc ipso titulo praenotatus. In quo libro ubi dixi: Nec angelus qui cum spiritibus aliis satellitibus suis superbiendo deseruit oboedientiam Dei et diabolus factus est aliquid nocuit Deo sed sibi, novit enim Deus ordinare deserentes se animas 58, convenientius diceretur: deserentes se spiritus, quoniam de angelis agebatur.

Hic liber sic incipit: Petisti a me, frater Deogratias.

XV (XLII) - DE TRINITATE, LIBRI QUINDECIM

15. 1. Libros De Trinitate, quae Deus est, quindecim scripsi per aliquot annos. Sed cum eorum duodecimum nondum perfecissem, et eos diutius tenerem quam possent sustinere qui vehementer illos habere cupiebant, subtracti sunt mihi minus emendati quam deberent ac possent, quando eos edere voluissem. Quod posteaquam comperi, quia et alia eorum apud nos exemplaria remanserant, statueram eos iam ipse non edere sed sic habere, ut in alio aliquo opusculo meo quid mihi de his evenerit dicerem. Urgentibus tamen fratribus, quibus resistere non valui, emendavi eos, quantum emendandos putavi et complevi et edidi, adiungens eis a capite epistolam quam scripsi ad venerabilem Aurelium episcopum Carthaginensis Ecclesiae, quo tamquam prologo exposui et quid accidisset, et quid facere mea cogitatione voluissem, et quid fratrum caritate compellente fecissem.

15. 2. In quorum libro undecimo, cum de corpore visibili agerem, dixi: Quocirca id amare alienari est 59. Quod secundum eum amorem dictum est, quo aliquid sic amatur, ut eo fruendo existimet beatum se esse qui hoc amat. Nam non est alienari in laudem Creatoris amare speciem corporalem, ut ipso Creatore fruens quisque vere beatus sit. Itemque in eodem ubi dixi: Nec avem quadrupedem memini, quia non vidi, sed phantasiam talem facillime intueor, dum alicui formae volatili qualem vidi adiungo alios duos pedes, quales itidem vidi 60, haec dicens non potui recolere volatilia quadrupedia quae lex commemorat 61. Neque enim computat in pedibus duo posteriora crura quibus locustae saliunt, quas dicit mundas et ideo discernit ab immundis talibus volatilibus, quae non saliunt illis cruribus, sicut sunt scarabaei. Omnia quippe huiusmodi volatilia quadrupedia vocantur in lege.

15. 3. In duodecimo 62, velut expositio verborum Apostoli, ubi ait: " Omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est " 63, non mihi satisfacit; nec sic puto intellegendum quod dictum est: Qui autem fornicatur in corpus proprium peccat, tamquam ille hoc faciat, qui propter adipiscenda ea quae per corpus sentiuntur, ut in his finem boni sui ponat, aliquid agit. Hoc enim longe plura peccata complectitur, quam illa fornicatio quae concubitu perpetratur illicito 64, de qua locutum, cum hoc diceret, Apostolum apparet.

Hoc opus, excepta epistola quae postmodum ad eius caput adiuncta est, sic incipit: Lecturus haec quae de Trinitate disserimus.

XVI (XLIII) - DE CONSENSU EVANGELISTARUM, LIBRI QUATTUOR.

16. Per eosdem annos, quibus paulatim libros De Trinitate dictabam, scripsi et alios labore continuo interponens eos illorum temporibus, in quibus sunt libri quattuor De consensu Evangelistarum propter eos qui tamquam dissentientibus calumniantur. Quorum primus liber adversus illos conscriptus est, qui tamquam maxime sapientem Christum vel honorant vel honorare se fingunt, et ideo nolunt Evangelio credere, quia non ab ipso illa conscripta sunt sed ab eius discipulis, quos existimant ei divinitatem qua crederetur Deus errore tribuisse. In quo libro quod dixi: Ex Abraham coepisse gentem Hebraeorum 65, est quidem et hoc credibile, ut Hebraei velut Abrahei dicti esse videantur. Sed ex illo verius intelleguntur appellati qui vocabatur Heber, tamquam Heberaei 66, de qua re in libro sexto decimo De civitate Dei satis disserui 67. In secundo cum agerem de duobus patribus Ioseph, ab altero dixi genitum ab altero adoptatum. Sed dicendum fuit: "alteri adoptatum" 68; defuncto enim 69, quod magis credendum est, secundum legem 70 fuerat adoptatus, quoniam qui eum genuit eius matrem, fratris defuncti coniugem, duxerat. Item ubi dixi: Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit, per quem Prophetam Deus peccatum illius expiavit 71, per cuius nominis Prophetam dicere debui, ne putaretur idem fuisse homo cum alter fuerit, quamvis et ipse hoc vocaretur 72.

Hoc opus sic incipit: Inter omnes divinas auctoritates.

XVII (XLIV) - CONTRA EPISTOLAM PARMENIANI, LIBRI TRES

17. In tribus libris Contra epistolam Parmeniani Donatistarum Carthaginensis episcopi successorisque Donati, quaestio magna versatur et solvitur, utrum in unitate et eorumdem communione sacramentorum mali contaminent bonos, et quemadmodum non contaminent disputatur propter Ecclesiam toto orbe diffusam, cui calumniando scisma fecerunt. In quorum libro tertio 73, cum dissereretur quomodo sit accipiendum quod ait Apostolus: " Auferte malum ex vobis ipsis " 74, illud quod dixi ut ex se ipso quisque auferat malum, non sic esse intellegendum, sed sic potius ut homo malus auferatur ex hominibus bonis, quod fit per ecclesiasticam disciplinam, satis Graeca lingua indicat, ubi sine ambiguitate scriptum est, ut intellegatur: hunc malum, non: hoc malum, quamvis et secundum istum intellectum responderim Parmeniano.

Hoc opus sic incipit: Multa quidem alias adversus Donatistas.

XVIII (XLV) - DE BAPTISMO, LIBRI SEPTEM

18. Contra Donatistas, auctoritate beatissimi episcopi et martyris Cypriani se defendere molientes, septem libros De baptismo scripsi. In quibus docui nihil sic valere ad refellendos Donatistas et ad eorum prorsus ora claudenda, ne adversus Catholicam suum scisma defendant, quomodo litteras factumque Cypriani. Ubicumque autem in his libris commemoravi 75 Ecclesiam non habentem maculam aut rugam 76, non sic accipiendum est quasi iam sit, sed quae praeparatur ut sit, quando apparebit etiam gloriosa. Nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates membrorum suorum habet unde quotidie tota dicat: Dimitte nobis debita nostra 77. In quarto libro, cum dicerem vicem baptismi posse habere passionem 78, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, quia utrum non fuerit baptizatus, incertum est 79. In libro septimo de vasis aureis et argenteis in domo magna constitutis sensum Cypriani secutus sum, qui haec accepit in bonis, in malis autem lignea et fictilia, ad illa referens quod dictum est: Alia quidem in honorem, ad haec autem quod dictum est: Alia vero in contumeliam 80. Sed magis approbo quod apud Tyconium postea repperi vel adverti, in utrisque intellegendum quaedam in honorem, non sola scilicet aurea et argentea, et rursus in utrisque quaedam in contumeliam, non utique sola lignea et fictilia 81.

Hoc opus sic incipit: In eis libris quos adversus epistolam Parmeniani.

XIX (XLVI) - CONTRA QUOD ATTULIT CENTURIUS A DONATISTIS, LIBER UNUS *

19. Cum adversus partem Donati multa crebris disputationibus ageremus, attulit ad Ecclesiam quidam laicus tunc eorum nonnulla contra nos dictata vel scripta in paucis velut testimoniis, quae suae causae suffragari putant; his brevissime respondi. Huius libelli titulus est: Contra quod attulit Centurius a Donatistis 82.

Et incipit sic: Dicis eo quod scriptum est a Salomone: " Ab aqua aliena abstine te " 83.

XX (XLVII) - AD INQUISITIONES IANUARII LIBRI DUO

20. Libri duo quorum est titulus: Ad inquisitiones Ianuarii multa de sacramentis continent disputata, sive quae universaliter sive quae partiliter, id est non peraeque in omnibus locis, observat Ecclesia; nec tamen commemorari omnia potuerunt, sed satis ad inquisita responsum est. Quorum librorum prior epistola est; habet quippe in capite, quis ad quem scribat. Sed ideo inter libros adnumeratur hoc opus, quoniam sequens qui nomina nostra non habet multo est prolixior, et in eo multo plura tractantur. In primo ergo quod de manna dixi: Quia unicuique secundum propriam voluntatem in ore sapiebat 84, non mihi occurrit, unde possit probari, nisi ex libro Sapientiae 85, quem Iudaei non recipiunt in auctoritatem canonicam. Quod tamen fidelibus potuit provenire, non illis adversus Deum murmuratoribus, qui profecto alias escas non desiderarent, si hoc eis saperet manna quod vellent.

Hoc opus sic incipit: Ad ea quae me interrogasti.

XXI (XLVIII) - DE OPERE MONACHORUM, LIBER UNUS

21. Ut De opere monachorum librum scriberem, illa necessitas compulit quod, cum apud Carthaginem monasteria esse coepissent, alii se suis manibus transigebant obtemperantes Apostolo 86, alii vero ita ex oblationibus religiosorum vivere volebant, ut nihil operantes, unde necessaria vel haberent vel supplerent, se potius implere praeceptum evangelicum existimarent atque iactarent, ubi Dominus ait: Respicite volatilia caeli et lilia agri 87. Unde etiam inter laicos inferioris propositi sed tamen studio ferventes existere coeperant tumultuosa certamina, quibus Ecclesia turbaretur, aliis hoc aliis aliud defendentibus. Huc accedebat quod criniti erant quidam eorum qui operandum non esse dicebant. Unde contentiones hinc reprehendentium inde quasi purgantium pro partium studiis augebantur. Propter haec venerabilis senex Aurelius, Ecclesiae ipsius civitatis episcopus, ut hinc aliquid scriberem iussit, et feci.

Hic liber sic incipit: Iussioni tuae, sancte frater Aureli.

XXII (XLIX) - DE BONO CONIUGALI, LIBER UNUS

22. 1. Ioviniani haeresis sacrarum virginum meritum aequando pudicitiae coniugali tantum valuit in urbe Roma, ut nonnullas etiam sanctimoniales, de quarum pudicitia suspicio nulla praecesserat, deiecisse in nuptias diceretur, hoc maxime argumento cum eas urgeret dicens: Tu ergo melior quam Sara, melior quam Susanna sive Anna? Et ceteras commemorando testimonio sanctae Scripturae commendatissimas feminas, quibus se illae meliores, vel etiam pares cogitare non possent. Hoc modo etiam virorum sanctorum sanctum caelibatum commemoratione patrum coniugatorum et comparatione frangebat. Huic monstro sancta Ecclesia quae ibi est, fidelissime ac fortissime restitit. Remanserant autem istae disputationes eius in quorumdam sermunculis ac susurris, quas palam suadere nullus audebat. Sed etiam occulte venenis repentibus facultate quam donabat Dominus occurrendum fuit, maxime quoniam iactabatur Ioviniano responderi non potuisse cum laude, sed cum vituperatione nuptiarum. Propter hoc librum edidi, cuius inscriptio est: De bono coniugali. Ubi de propagatione filiorum priusquam homines mortem peccando mererentur, quoniam concubitus mortalium corporum res videtur, quaestio magna dilata est; sed in aliis postea litteris nostris, satis quantum arbitror, explicatur 88.

22. 2. Dixi etiam quodam loco: Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata et temperantia refrenante in usum naturalem redacta, libido esse non potest 89. Quod ideo dictum est, quoniam libido non est bonus et rectus usus libidinis. Sicut enim malum est male uti bonis, ita bonum bene uti malis. De qua re alias, maxime contra novos haereticos Pelagianos, diligentius disputavi 90. De Abraham quod dixi: Ex hac oboedientia pater ille Abraham, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit 91, non satis approbo. Magis enim filium, si esset occisus, resuscitatione sibi mox fuisse reddendum credidisse credendus est 92, sicut in Epistola legitur quae est ad Hebreos 93.

Hic liber sic incipit: Quoniam unusquisque homo, humani generis pars est.

XXIII (L) - DE SANCTA VIRGINITATE, LIBER UNUS

23. Posteaquam scripsi De bono coniugali, expectabatur ut scriberem de sancta virginitate; nec distuli atque id Dei munus et quam magnum et quanta humilitate custodiendum esset uno sicut potui volumine ostendi.

Hic liber sic incipit: Librum de bono coniugali nuper edidimus.

XXIV (LI) - DE GENESI AD LITTERAM, LIBRI DUODECIM

24. 1. Per idem tempus De Genesi libros duodecim scripsi, ab exordio donec de paradiso dimissus est Adam, et flammea romphaea posita est custodire viam ligni vitae 94. Cum autem ad hoc usque undecim libri peracti essent, duodecimum addidi, in quo diligentius de paradiso disputatum est. Titulus eorum librorum inscribitur: De Genesi ad litteram, id est non secundum allegoricas significationes 95, sed secundum rerum gestarum proprietatem. In quo opere plura quaesita quam inventa sunt, et eorum quae inventa sunt pauciora firmata, cetera vero ita posita, velut adhuc requirenda sint. Hos sane libros posterius coepi, sed prius terminavi quam De Trinitate. Ideo eos nunc ordine quo coepi recolui.

24. 2. In quinto libro et ubicumque in eis libris posui: De semine cui repromissum est, quod dispositum sit " per angelos in manu Mediatoris " 96, non sic habet Apostolus, sicut veriores codices post inspexi, maxime Graecos. De lege enim dictum est, quod tamquam de semine dictum multi Latini codices habent per interpretantis errorem. In sexto libro quod dixi: Adam imaginem Dei, secundum quam factus est, perdidisse peccato 97, non sic accipiendum est, tamquam in eo nulla remanserit, sed quod tam deformis, ut reformatione opus haberet. In duodecimo de inferis magis mihi videor docere debuisse quod sub terris sint, quam rationem reddere cur sub terris esse credantur sive dicantur, quasi non ita sit 98.

Hoc opus sic incipit: Omnis divina Scriptura bipertita est.

XXV (LII) - CONTRA LITTERAS PETILIANI, LIBRI TRES

25. Antequam finirem libros De Trinitate et libros De Genesi ad litteram, irruit causa respondendi litteris Petiliani Donatistae quas adversus Catholicam scripsit, quam differre non potui. Et scripsi in hanc rem tria volumina, quorum primo primae parti epistolae ipsius quam scripsit ad suos, quia non tota in nostras manus venerat sed prior parva pars eius, quanta potui celeritate et veritate respondi. Etiam ipsa epistola est ad nostros, sed ideo inter libros habetur, quia ceteri duo in eadem causa libri sunt. Postea quippe invenimus totam, eique tanta diligentia respondi, quanta Fausto Manichaeo; verba scilicet eius sub ipsius nomine prius ponens particulatim et sub meo per singula responsionem meam. Sed prius quod scripseram, antequam totam repperiremus, pervenit ad Petilianum, et iratus respondere conatus est, in me potius dicens quidquid eum libuit, in causa vero omnino deficiens. Quod cum posset collatis utriusque nostrum scriptis facillime adverti, tamen propter tardiores hoc ipse respondendo demonstrare curavi. Sic est additus eidem nostro operi liber tertius.

Hoc opus in primo libro sic incipit: Nostis nos saepe voluisse;

in secundo autem sic: Primis partibus epistolae Petiliani;

in tertio autem sic: Legi, Petiliane, litteras tuas.

XXVI (LIII) - AD CRESCONIUM GRAMMATICUM
PARTIS DONATI, LIBRI QUATTUOR

26. Grammaticus etiam quidam Donatista Cresconius, cum invenisset epistolam meam, qua primas partes quae in manus nostras tunc venerant epistolae Petiliani redargui 99, putavit mihi esse respondendum et hoc ipsum scripsit ad me. Cui operi eius libris quattuor respondi, ita sane ut tribus peragerem quod universa responsio flagitabat. Sed cum viderem de sola Maximianensium causa, quos suos schismaticos damnaverunt, et eorum aliquos rursus in suis honoribus receperunt, baptismumque ab eis extra suam communionem datum non repetiverunt, responderi posse ad cuncta quae scripsit, etiam quartum librum addidi, in quo id ipsum, quantum potui, diligenter atque evidenter ostendi. Hos autem quattuor libros quando scripsi, iam contra Donatistas leges dederat Honorius imperator 100.

Hoc opus sic incipit: Quando ad te, Cresconi, mea scripta pervenire possent ignorans.

XXVII (LIV) - PROBATIONUM ET TESTIMONIORUM CONTRA DONATISTAS, LIBER UNUS *

27. Post haec ut ad Donatistas pervenirent contra eorum errorem et pro catholica veritate necessaria documenta curavi, sive de ecclesiasticis sive de publicis gestis sive de Scripturis canonicis. Et primo ad illos eadem promissa direxi, ut ipsi ea, si fieri posset, exposcerent. Quae cum venissent in eorum quorumdam manus, nescio quis extitit qui suo nomine tacito contra haec scriberet, ita se confitens Donatistam, tamquam hoc vocaretur. Cui ego respondens alium librum scripsi. Illa vero documenta quae promiseram eidem libello quo ea promiseram iunxi et ex utroque unum esse volui, eumque sic edidi ut in parietibus basilicae quae Donatistarum fuerat prius propositus legeretur; cuius est titulus; Probationum et testimoniorum contra Donatistas. In quo libro absolutionem Felicis Aptungensis 101, ordinatoris Caeciliani non hoc ordine posuimus, quo postea nobis claruit, consulibus diligenter inspectis, sed tamquam post Caecilianum fuerit absolutus, cum ante sit factum. Illud etiam quod commemorato Iudae apostoli testimonio, ubi ait: Hi sunt qui segregant semetipsos animales spiritum non habentes 102, adiunxi etiam dicens: De quibus et Paulus apostolus dicit: " Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei " 103, non sunt isti illis coaequandi, quos omnino ab Ecclesia schisma praecidit. Istos quippe idem apostolus Paulus parvulos dicit esse in Christo, quos nondum escam valentes capere lacte nutrit tamen; illi autem non in filiis parvulis sed in mortuis et perditis computandi sunt, ut si quis eorum correctus Ecclesiae fuerit copulatus, recte de illo dici possit: Mortuus erat et revixit, perierat et inventus est 104.

Hic liber sic incipit: Qui timetis consentire Ecclesiae catholicae.

XXVIII (LV) - CONTRA NESCIO QUEM DONATISTAM, LIBER UNUS *

28. Alterius libri quem supra commemoravi, titulum esse volui; Contra nescio quem Donatistam. Ubi similiter de absolutione ordinatoris Caeciliani verus ordo temporis non est. Illud etiam quod dixi: Ad multitudinem zizaniorum 105, ubi intelleguntur omnes haereses, minus habet unam necessariam coniunctionem; dicendum enim fuit: Ubi intelleguntur et omnes haereses, aut: Ubi intelleguntur etiam omnes haereses. Nunc vero ita dictum est, quasi praeter Ecclesiam tantummodo sint zizania non etiam in Ecclesia, cum ipsa sit regnum Christi, de quo collecturi sunt angeli eius messis tempore omnia scandala 106. Unde et Cyprianus martyr: Etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus 107. Quem sensum etiam nos alias 108, et maxime adversus praesentes eosdem Donatistas, in collatione defendimus.

Hic liber sic incipit: Probationes rerum necessariarum quodam breviculo collectas promisimus.

XXIX (LVI) - ADMONITIO DONATISTARUM DE MAXIMIANISTIS,
LIBER UNUS *

29. Cum viderem multos legendi labore impediri a discendo, quam nihil rationis atque veritatis habeat pars Donati, libellum brevissimum feci, quo eos de solis Maximianistis admonendos putavi, ut posset facilitate describendi in manus plurium pervenire, et ipsa sui brevitate facilius commendari memoriae. Cui titulum imposui; Admonitio Donatistarum de Maximianistis.

Hic liber sic incipit: Quicumque calumniis hominum et criminationibus movemini.

XXX (LVII) - DE DIVINATIONE DAEMONUM, LIBER UNUS

30. Per idem tempus accidit mihi ex quadam disputatione necessitas ut De divinatione daemonum libellum scriberem, cuius titulus iste ipse est. In eius autem quodam loco ubi dixi: Daemones aliquando et hominum dispositiones non solum voce prolatas verum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscere 109, rem dixi occultissimam audaciore asseveratione quam debui. Nam pervenire ista ad notitiam daemonum per nonnulla etiam experimenta compertum est. Sed utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium, illis sensibilia nos autem latentia, an alia vi et ea spiritali ista cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus aut omnino non potest inveniri.

Hic liber sic incipit: Quodam die, in diebus sanctis octavarum.

XXXI (LVIII) - QUAESTIONES EXPOSITAE CONTRA PAGANOS, NUMERO SEX

31. Inter haec missae sunt mihi a Carthagine quaestiones sex, quas proposuit amicus quidam quem cupiebam fieri Christianum, ut contra paganos solverentur, praesertim quia nonnullas earum a Porphyrio philosopho propositas dixit. Sed non eum esse arbitror Porphyrium illum Siculum, cuius celeberrima est fama. Harum quaestionum disputationes in unum librum contuli non prolixum, cuius est titulus: Sex quaestiones contra paganos expositae. 110.

Earum autem prima est: De resurrectione;

secunda: De tempore christianae religionis;

tertia: De sacrificiorum distinctione;

quarta: De eo quod scriptum est: " In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis " 111;

quinta: De Filio Dei secundum Salomonem;

sexta: De Iona propheta.

In quarum secunda quod dixi: Salus religionis huius, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli umquam defuit, qui dignus fuit; et cui defuit, dignus non fuit 112, non ita dixi, tamquam ex meritis suis quisque dignus fuerit, sed quemadmodum ait Apostolus: Non ex operibus sed ex vocante dictum esse: " Maior serviet minori " 113, quam vocationem ad Dei propositum asserit pertinere. Unde dicit: Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam 114; et unde item dicit: Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt 115. De qua vocatione ait: Ut dignos vos habeat vocatione sua sancta 116.

Hic liber, post epistolam quae postmodum a capite addita est 117, sic incipit: Movet quosdam et requirunt.

XXXII (LIX) - EXPOSITIO EPISTOLAE IACOBI AD DUODECIM TRIBUS *

32. Inter opuscula mea reperi Expositionem Epistolae Iacobi, quam retractans adverti annotationes potius expositorum quorumdam eius locorum in librum redactas fratrum diligentia, qui eas in frontibus codicis esse noluerunt. Adiuvant ergo aliquid, nisi quod ipsam epistolam, quam legebamus quando ista dictavi, non diligenter ex graeco habebamus interpretatam.

Hic liber sic incipit: Duodecim tribubus quae sunt in dispersione, salutem.

XXXIII (LX) - DE PECCATORUM MERITIS ET REMISSIONE,
ET DE BAPTISMO PARVULORUM, AD MARCELLINUM, LIBRI TRES

33. Venit etiam necessitas, quae me cogeret adversus novam Pelagianam haeresim scribere, contra quam prius, cum opus erat, non scriptis sed sermonibus et collocutionibus agebamus 118, ut quisque nostrum poterat aut debebat. Missis ergo mihi a Carthagine quaestionibus eorum quas rescribendo dissolverem, scripsi primum tres libros, quorum titulus est: De peccatorum meritis et remissione. Ubi maxime disputatur de baptismate parvulorum propter originale peccatum et de gratia Dei qua iustificamur, hoc est iusti efficimur; quamvis in hac vita nemo ita servet mandata 119 iustitiae, ut non sit ei necessarium pro suis peccatis orando dicere: Dimitte nobis debita nostra 120. Contra quae omnia sentientes illi novam haeresim condiderunt. In his autem libris tacenda adhuc arbitratus sum nomina eorum 121, sic eos facilius posse corrigi sperans, immo etiam in tertio libro, quae est epistola sed in libris habita propter duos quibus eam connectendam putavi 122, Pelagii ipsius nomen non sine aliqua laude posui, quia vita eius a multis praedicabatur, et eius illa redargui, quae in suis scriptis non ex persona sua posuit, sed quid ab aliis diceretur exposuit, quae tamen postea iam haereticus pertinacissima animositate defendit. Caelestius vero discipulus eius iam propter tales assertiones apud Carthaginem in episcopali iudicio, ubi ego non interfui, excommunicationem meruerat 123. In secundo libro quodam loco: Hoc quibusdam, inquam, in fine largietur, ut mortem repentina commutatione non sentiant 124, servans locum diligentiori de hac re inquisitioni. Aut enim non morientur, aut de ista vita in mortem et de morte in aeternam vitam celerrima commutatione tamquam in ictu oculi 125 transeundo mortem non sentient.

Hoc opus sic incipit: Quamvis in mediis et magnis curarum aestibus.

XXXIV (LXI) - DE UNICO BAPTISMO CONTRA PETILIANUM,
AD CONSTANTINUM, LIBER UNUS

34. Eodem tempore librum De unico baptismo amicus quidam meus a nescio quo Donatista presbytero accepit, indicante quod Petilianus episcopus eorum Constantinensis eum scripserit. Hunc ad me ille attulit ac vehementer ut ei responderem rogavit; et factum est. Librum autem etiam meum in quo respondi eumdem titulum habere volui, hoc est: De unico baptismo. In quo libro illud quod dixi: Constantinum imperatorem Donatistis criminantibus ordinatorem Caeciliani Felicem Aptungensem non negasse accusationis locum, quamvis eos in Caeciliani fictis criminibus calumniosos fuisset expertus 126, in ordine temporum postea consideratum, aliter inventum est 127. Nam prius memoratus Imperator causam Felicis fecit audiri a proconsule, ubi legitur absolutus; et postea ipse Caecilianum cum accusatoribus eius auditum comperit innocentem, ubi eos expertus est in eius criminibus calumniosos. Qui ordo temporum per consules declaratus, multo vehementius in ea causa calumnias Donatistarum convincit penitusque subvertit, quod alibi ostendimus 128.

Hic liber sic incipit: Respondere diversa sentientibus.

XXXV (LXII) - DE MAXIMIANISTIS CONTRA DONATISTAS, LIBER UNUS *

35. Scripsi etiam librum inter cetera contra Donatistas, non brevissimum sicut antea sed grandem, multo diligentius. In quo apparet quemadmodum eorum adversus Ecclesiam catholicam impium ac superbissimum errorem sola funditus Maximianistarum causa subvertat, quod schisma factum est ex ipsa parte Donati.

Hic liber sic incipit: Multa iam diximus, multa iam scripsimus.

XXXVI (LXIII) - DE GRATIA TESTAMENTI NOVI, AD HONORATUM,
LIBER UNUS

36. Eo ipso tempore, quo contra Donatistas vehementer exercebamur et contra Pelagianos exerceri iam coeperamus, amicus quidam misit mihi quinque a Carthagine quaestiones, et rogavit ut eas illi scribendo exponerem. Quae sunt:

Quid sibi velit vox illa Domini: " Deus meus Deus meus, ut quid me dereliquisti? " 129; Et: Quid sit quod ait Apostolus: " Ut in caritate radicati et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo, et altitudo et profundum130.

Et : Quae sint quinque virgines stultae quaeve sapientes 131.

Et: Quae sint tenebrae exteriores 132.

Et: Quomodo intellegendum sit: " Verbum caro factum est " 133.

Ego autem intuens supra dictam haeresim novam inimicam gratiae Dei, sextam mihi proposui quaestionem De gratia Testamenti Novi. De qua disputans interposita expositione Psalmi vicesimi primi, in cuius capite scriptum est quod Dominus exclamavit in cruce, quod ille amicus in primis mihi proposuit exponendum, omnia illa quinque dissolvi, non hoc ordine quo erant proposita, sed sicut mihi disserenti De gratia Testamenti Novi tamquam suis locis congruenter occurrere potuerunt 134.

Hic liber sic incipit: Quinque mihi proposuisti tractandas quaestiones.

XXXVII (LXIV) - DE SPIRITU ET LITTERA, AD MARCELLINUM, LIBER UNUS

37. Ad quem scripseram tres libros, quorum titulus est: De peccatorum meritis et remissione, ubi diligenter disputatur etiam de baptismo parvulorum 135, rescripsit mihi se fuisse permotum quod dixerim fieri posse ut sit homo sine peccato, si voluntas eius non desit ope adiuvante divina, quamvis nemo tam perfectae iustitiae in hac vita vel fuerit vel sit vel futurus sit. Quaesivit enim quomodo dixerim posse fieri, cuius rei desit exemplum. Propter hanc eius inquisitionem scripsi librum cuius est titulus: De spiritu et littera, pertractans apostolicam sententiam ubi ait: Littera occidit, Spiritus autem vivificat 136. In quo libro quantum Deus adiuvit acriter disputavi contra inimicos gratiae Dei, qua iustificatur impius. Cum autem agerem de observationibus Iudaeorum, a quibusdam escis secundum veterem legem abstinentium, dixi: Quarumdam escarum cerimoniae 137, quod nomen non est in usu Litterarum sanctarum. Ideo tamen mihi congruens visum est, quod a carendo appellatas cerimonias 138, quasi carimonias memoria tenebam, eo quod observantes careant his rebus a quibus se abstinent. Quod si est origo alia huius nominis, quae abhorret a vera religione, secundum hanc ego non sum locutus, sed secundum istam quam supra memoravi.

Hic liber sic incipit: Lectis opusculis quae ad te nuper elaboravi, fili carissime Marcelline.

XXXVIII (LXV) - DE FIDE ET OPERIBUS LIBER UNUS

38. Interea missa sunt mihi a quibusdam fratribus laicis quidem sed divinorum eloquiorum studiosis scripta nonnulla, quae ita distinguerent a bonis operibus christianam fidem, ut sine hac non posse, sine illis autem posse perveniri suaderetur ad aeternam vitam. Quibus respondens librum scripsi cuius nomen est: De Fide et operibus. In quo disputavi non solum quemadmodum vivere debeant gratia Christi regenerati, verum etiam quales ad lavacrum regenerationis 139 admitti.

Hic liber sic incipit: Quibusdam videtur.

XXXIX (LXVI) - BREVICULUS COLLATIONIS CUM DONATISTIS, LIBRI TRES

39. Posteaquam facta est cum Donatistis nostra collatio, breviter commemoravi quae gesta sint, litterisque comprehendi secundum tres dies quibus cum eis contulimus. Idque opus utile existimavi, quo quisque commonitus vel sciat sine labore quid actum sit, vel consultis numeris, quos rebus singulis annotavi, legat in eisdem gestis ad locum quodcumque voluerit, quoniam fatigant illa nimia prolixitate lectorem. Huius autem operis titulus est: Breviculus collationis.

Hoc opus sic incipit: Cum catholici episcopi et partis Donati.

XL (LXVII) - POST COLLATIONEM CONTRA DONATISTAS, LIBER UNUS

40. Librum etiam scripsi grandem satis quantum existimo, diligenter ad ipsos Donatistas post collationem quam cum episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius; ubi respondi etiam quibusdam vanitatibus eorum, quae ad nos pervenire potuerunt, quas victi ubi poterant et quomodo poterant iactitabant, praeter illa quae dixi de gestis collationis, unde quid actum sit breviter nosceretur. Multo autem brevius id egi in quadam ad eosdem rursus epistola; sed quia in concilio Numidiae omnibus qui ibi eramus hoc fieri placuit, non est in epistolis meis. Sic quippe incipit: Silvanus senex, Valentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus, Augustinus, Donatus et ceteri episcopi de concilio Zertensi ad Donatistas 140.

Hic liber sic incipit: Quid adhuc, Donatistae, seducimini?

XLI (LXVIII) - DE VIDENDO DEO, LIBER UNUS

41. De videndo Deo scripsi librum 141, ubi de spiritali corpore, quod erit in resurrectione sanctorum, inquisitionem diligentiorem distuli, utrum vel quomodo Deus, qui spiritus est 142, etiam per corpus tale videatur; sed eam postea quaestionem sane difficillimam in novissimo, id est in vicesimo et secundo libro De civitate Dei satis, quantum arbitror, explicavi 143. Inveni etiam in quodam nostro codice, in quo et iste liber est, quoddam commonitorium a me factum de hac re ad episcopum Siccensem Fortunatianum, quod in opusculorum meorum indiculo nec inter libros nec inter epistolas est notatum.

Hic liber sic incipit: Memor debiti;

illud autem: Sicut praesens rogavi et nunc commoneo.

XLII (LXIX) - DE NATURA ET GRATIA, LIBER UNUS

42. Venit etiam tunc in manus meas quidam liber Pelagii, ubi hominis naturam contra Dei gratiam, qua iustificatur impius et qua christiani sumus, quanta potuit argumentatione defendit. Librum ergo quo huic respondi, defendens gratiam non contra naturam sed per quam natura liberatur et regitur, De natura et gratia nuncupavi. In quo verba quaedam quae velut Xysti Romani episcopi et martyris Pelagius posuit ita defendi, tamquam re vera eiusdem Xysti essent 144; id enim putaveram. Sed postea legi Sexti philosophi esse non Xysti christiani.

Hic liber sic incipit: Librum quem misistis.

XLIII (LXX) - DE CIVITATE DEI, LIBRI VIGINTI DUO

43. 1. Interea Roma Gothorum irruptione agentium sub rege Alarico atque impetu magnae cladis eversa est. Cuius eversionem deorum falsorum multorumque cultores, quos usitato nomine paganos vocamus, in christianam religionem referre conantes solito acerbius et amarius Deum verum blasphemare coeperunt. Unde ego exardescens zelo domus Dei 145 adversus eorum blasphemias vel errores libros De civitate Dei scribere institui. Quod opus per aliquot annos me tenuit, eo quod alia multa intercurrebant, quae differre non oporteret et me prius ad solvendum occupabant. Hoc autem De civitate Dei grande opus tandem viginti duobus libris est terminatum. Quorum quinque primi eos refellunt, qui res humanas ita prosperari volunt, ut ad hoc multorum deorum cultum, quos pagani colere consueverunt, necessarium esse arbitrentur, et quia prohibetur, mala ista exoriri atque abundare contendunt. Sequentes autem quinque adversus eos loquuntur, qui fatentur haec mala nec defuisse umquam nec defutura mortalibus et ea nunc magna nunc parva, locis, temporibus personisque variari, sed deorum multorum cultum, quo eis sacrificatur, propter vitam post mortem futuram esse utilem disputant. His ergo decem libris duae istae vanae opiniones christianae religioni adversariae refelluntur.

43. 2. Sed ne quisquam nos aliena tantum redarguisse, non autem nostra asseruisse reprehenderet, id agit pars altera operis huius, quae libris duodecim continetur, quamquam, ubi opus est, et in prioribus decem quae nostra sunt asseramus, et in duodecim posterioribus redarguamus adversa. Duodecim ergo librorum sequentium primi quattuor continent exortum duarum civitatum, quarum est una Dei altera huius mundi; secundi quattuor excursum earum sive procursum; tertii vero qui et postremi, debitos fines. Ita omnes viginti et duo libri, cum sint de utraque civitate conscripti, titulum tamen a meliore acceperunt, ut De civitate Dei potius vocaretur. In quorum decimo libro non debuit pro miraculo poni in Abrahae sacrificio flammam caelitus factam inter divisas victimas cucurrisse 146, quoniam hoc illi in visione monstratum est. In septimo decimo quod dictum est de Samuele: Non erat de filiis Aaron 147, dicendum potius fuit: "Non erat filius sacerdotis". Filios quippe sacerdotum defunctis sacerdotibus succedere magis legitimi moris fuit. Nam in filiis Aaron reperitur pater Samuelis; sed sacerdos non fuit, nec ita in filiis ut eum ipse genuerit Aaron, sed sicut omnes illius populi dicuntur filii Israel.

Hoc opus sic incipit: Gloriosissimam civitatem Dei.

XLIV (LXX) - AD OROSIUM PRESBYTERUM, CONTRA PRISCILLIANISTAS ET ORIGENISTAS, LIBER UNUS

44. Inter haec Orosii cuiusdam Hispani presbyteri consultationi de Priscillianistis et de quibusdam Origenis sensibus, quos catholica fides improbat, quanta potui brevitate ac perspicuitate respondi. Cuius opusculi titulus est: Ad Orosium contra Priscillianistas et Origenistas. Et ipsa enim consultatio responsioni meae a capite adiuncta est.

Hic liber sic incipit: Respondere tibi quaerenti, dilectissime fili Orosi.

XLV (LXXII) - AD HIERONIMUM PRESBYTERUM, LIBRI DUO,
UNUS DE ORIGINE ANIMAE ET ALIUS DE SENTENTIA IACOBI

45. Scripsi etiam duos libros ad presbyterum Hieronimum 148 sedentem in Bethleem, unum De origine animae hominis, alterum De sententia apostoli Iacobi, ubi ait: Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno factus est omnium reus 149, de utroque consulens eum. Sed in illo priore quaestionem quam proposui ipse non solvi, in posteriore autem quid mihi de illa solvenda videretur ipse non tacui, sed utrum hoc approbaret etiam ille consului. Rescripsit autem laudans eamdem consultationem meam, sibi tamen ad respondendum otium non esse respondit. Ego vero quousque esset in corpore hos libros edere nolui, ne forte responderet aliquando, et cum ipsa responsione eius potius ederentur. Illo autem defuncto ad hoc edidi priorem, ut qui legit admoneatur aut non quaerere omnino, quomodo detur anima nascentibus, aut certe de re obscurissima eam solutionem quaestionis huius admittere 150, quae contraria non sit apertissimis rebus, quas de originali peccato fides catholica novit in parvulis, nisi regenerentur in Christo, sine dubitatione damnandis; posteriorem vero ad hoc ut quaestionis de qua ibi agitur etiam quae nobis visa est solutio ipsa noscatur.

Hoc opus sic incipit: Deum nostrum qui nos vocavit.

XLVI (LXXIII) - AD EMERITUM EPISCOPUM DONATISTARUM,
POST COLLATIONEM, LIBER UNUS *

46. Ad Emeritum Donatistarum episcopum, qui in collatione nostra quam cum illis habuimus eorum causam maxime agere videbatur, aliquanto post eamdem collationem scripsi librum satis utilem, quoniam res quibus vincuntur vel victi esse monstrantur commoda brevitate complectitur.

Hic liber sic incipit: Si vel nunc, frater Emerite.

XLVII (LXXIV) - DE GESTIS PELAGII, LIBER UNUS

47. Per idem tempus in Oriente, hoc est in Syria Palaestina, Pelagius a quibusdam catholicis fratribus ad episcopalia gesta perductus, eisque absentibus qui de illo libellum dederant, quoniam ad diem synodi non potuerunt occurrere, ab episcopis quattuordecim auditus est 151, ubi eum dogmata ipsa damnantem, quae inimica gratiae Christi adversus eum de libello legebantur, catholicum pronuntiarunt. Sed cum in manus nostras eadem gesta venissent, scripsi de his librum, ne illo velut absoluto eadem quoque dogmata putarentur iudices approbasse, quae ille nisi damnasset, nullo modo ab eis nisi damnatus exisset.

Hic liber sic incipit: Posteaquam in manus nostras.

XLVIII (LXXV) - DE CORRECTIONE DONATISTARUM, LIBER UNUS

48. Eodem tempore scripsi etiam librum De correctione Donatistarum propter eos qui nolebant illos legibus imperialibus corrigi 152.

Hic liber sic incipit: Laudo et gratulor et admiror.

XLIX (LXXVI) - DE PRAESENTIA DEI, AD DARDANUM, LIBER UNUS

49. De praesentia Dei scripsi librum, ubi nostra intentio contra haeresim Pelagianam maxime vigilat, non expresse nominatam. Sed in eo etiam de praesentia naturae quem Deum summum et verum dicimus, et de templo eius operose ac subtiliter disputatur 153. Hic liber sic incipit: Fateor me, frater dilectissime Dardane.

L (LXXVII) - CONTRA PELAGIUM ET CAELESTIUM DE GRATIA CHRISTI, ET DE PECCATO ORIGINALI AD ALBINAM, PINIANUM ET MELANIAM, LIBRI DUO

50. Posteaquam Pelagiana haeresis cum suis auctoribus ab episcopis Ecclesiae Romanae, prius Innocentio deinde Zosimo 154, cooperantibus conciliorum Africanorum litteris, convicta atque damnata est, scripsi duos libros adversus eos, unum: De gratia Christi, alterum: De peccato originali.

Hoc opus sic incipit: Quantum de vestra et corporali et maxime spiritali salute gaudeamus.

LI (LXXVIII) - GESTA CUM EMERITO DONATISTARUM EPISCOPO,
LIBER UNUS

51. Aliquanto post collationem quam cum haereticis Donatistis habuimus, orta est nobis necessitas pergendi in Mauritaniam Caesariensem. Ibi apud ipsam Caesaream Emeritum Donatistarum episcopum vidimus, unum scilicet eorum septem quos pro suae causae defensione delegerant, et qui in eadem causa maxime laboraverat. Quae cum illo egerimus praesentibus episcopis eiusdem provinciae et plebe Caesariensis Ecclesiae, in qua civitate et civis et memoratorum haereticorum episcopus fuit, ecclesiastica gesta testantur, quae in meis habentur opusculis. Ubi non inveniens quid responderet, totum sermonem meum, quem de solis Maximianistis in auribus eius et omnium qui aderant explicavi, tamquam mutus audivit.

Hic liber vel haec gesta sic incipiunt: Gloriosissimis imperatoribus Honorio duodecimo et Theodosio octavo consulibus duodecimo Kalendas Octobres Cesareae in ecclesia maiore.

LII (LXXIX) - CONTRA SERMONEM ARIANORUM, LIBER UNUS

52. Inter haec venit in manus meas quidam sermo Arianorum, sine nomine auctoris sui. Huic, petente atque instante qui eum mihi miserat, quanta potui etiam brevitate et celeritate respondi; adiuncto eodem sermone a capite responsionis meae, et adhibitis ad singula numeris, quibus inspectis quid cui loco responderim, facile possit adverti.

Hic liber post eorum sermonem, qui a capite adiunctus est, sic incipit: Eorum praecedenti disputationi hac disputatione respondeo.

LIII (LXXX) - DE NUPTIIS ET CONCUPISCENTIA, AD VALERIUM, LIBRI DUO

53. Scripsi duos libros ad illustrem virum comitem Valerium, cum audissem Pelagianos ei nescio quid scripsisse de nobis, quod scilicet nuptias damnaremus asserendo originale peccatum. Quorum librorum titulus est: De nuptiis et concupiscentia. Bonitatem quippe defendimus nuptiarum, ne putaretur earum esse vitium concupiscentia carnis et lex in membris repugnans legi mentis 155, quo malo libidinis bene utitur ad filios procreandos pudicitia coniugalis. Ut autem duo libri essent, primus venit in Iuliani pelagiani manus, et scripsit adversus eum libros quattuor 156, ex quibus quidam nonnulla decerpsit et comiti Valerio misit, ille vero ad nos. Quae cum accepissem, alio libro ad eadem ipsa respondi 157.

Huius operis primus liber sic incipit: Haeretici novi, dilectissime fili Valeri;

secundus autem sic: Inter militiae tuae curas.

LIV (LXXXI) - LOCUTIONUM, LIBRI SEPTEM

54. Septem libros de septem libris divinarum Scripturarum, id est Moysi quinque et uno Iesu Nave et altero Iudicum, feci notatis locutionibus singulorum quae minus usitatae sunt linguae nostrae, quas parum advertendo sensum quaerunt qui legunt divinorum eloquiorum, cum sit locutionis genus, et nonnumquam exculpunt aliquid quod a veritate quidem non abhorreat, non tamen id sensisse auctor a quo id scriptum est invenitur, sed genere locutionis hoc dixisse credibilius apparet. Multa autem in Scripturis sanctis obscura cognito locutionis genere dilucescunt. Propter quod cognoscenda sunt eadem genera locutionum ubi sententiae patent, ut etiam ubi latent cognitio ipsa succurrat easque intentioni legentis aperiat. Huius operis titulus est; Locutiones de Genesi, atque ita de singulis libris. Quod autem in primo libro posui 158 scriptum esse: Et fecit Noe omnia verba quaecumque praecepit illi Dominus, sic fecit 159, eamque locutionem dixi esse similem ei quod in conditione creaturae, posteaquam dicitur: Et sic est factum, additur: et fecit Deus 160, non omni modo simile hoc eidem mihi videtur. Denique ibi etiam sensus latet, hic sola locutio est.

Hoc opus sic incipit: Locutiones Scripturarum.

LV (LXXXII) - QUAESTIONUM, LIBRI SEPTEM

55. 1. Eodem tempore scripsi etiam libros Quaestionum de libris eisdem divinis septem, quos ideo appellare sic volui, quia ea quae ibi disputantur magis quaerenda proposui quam quaesita dissolvi, quamvis multo plura in eis mihi videantur ita pertractata, ut possint etiam soluta et exposita non immerito iudicari. Regnorum quoque libros eodem modo iam considerare coeperamus; sed non multum progressi in alia, quae magis urgebant, animum intendimus. In primo autem libro, ubi agitur de virgis variatis quas ponebat Iacob in aqua, ut in conceptu positae oves eas viderent cum biberent et varios fetus parerent 161, non bene a nobis exposita est causa, cur iterum concipientibus non ponebat, id est cum alios fetus conciperent, sed in priore conceptu 162. Nam quaestionis alterius expositio 163, ubi quaeritur cur dixerit socero suo Iacob: Et decepisti mercedem meam decem agnabus 164, satis veraciter enodata demonstrat istam, sicut solvi debuit, non solutam.

55. 2. In tertio quoque libro, ubi de summo agitur sacerdote 165, quomodo creabat filios, cum haberet necessitatem bis in die ingredi in Sancta Sanctorum, ubi erat altare incensi, ad offerendum incensum mane et vespera 166, quo non posset, sicut lex dicit, immundus intrare, et eadem lex dicat immundum fieri hominem etiam ex concubitu coniugali 167, quem iubet quidem lavari aqua sed et lotum dicit immundum esse usque ad vesperam, unde dixi: Consequens fuisse ut aut continens esset aut diebus aliquibus intermitteretur incensum, non vidi non fuisse consequens. Potest enim sic intellegi quod scriptum est: Immundus erit usque ad vesperam, ut per ipsam vesperam iam non esset immundus, sed usque ad ipsam, ut vespertino iam tempore incensum mundus offerret, cum propter creandos filios post matutinum incensum mixtus esset uxori. Itemque ubi quaesitum est, quomodo prohibitus esset super funus patris summus sacerdos intrare 168, cum eum fieri sacerdotem, quando unus erat, nisi post mortem sacerdotis patris non oporteret, dixi: Propter hoc necesse fuisse nondum sepulto patre statim post eius mortem filium eius constitui, qui succederet patri, propter etiam continuationis incensum, quod bis in die necesse erat offerri 169, qui sacerdos super mortem nondum sepulti patris prohibetur intrare. Sed parum attendi potuisse hoc praecipi magis propter illos qui futuri fuerant summi sacerdotes non patribus summis sacerdotibus succedentes, sed tamen ex filiis, id est ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos aut filios non haberet, aut ita reprobos haberet ut nullus eorum patri deberet succedere, sicut Samuel summo sacerdoti Heli successit 170, cum sacerdotis filius ipse non esset, sed tamen ex filiis, hoc est ex posteris esset Aaron.

55. 3. De latrone etiam cui dictum est: Hodie mecum eris in paradiso 171, quod non fuerit visibiliter baptizatus, quasi certum posui, cum sit incertum magisque illum baptizatum fuisse credendum sit, sicut ego quoque alibi postea disputavi 172. Item quod in quinto libro dixi, ubi commemorantur matres in generationibus Evangelicis, non eas positas nisi cum patribus 173, verum est quidem, sed ad rem de qua agebatur non pertinet. Agebatur autem de his qui ducebant fratrum vel propinquorum coniuges, eorum qui sine filiis defuncti essent, propter duos patres Ioseph, quorum alterum Matthaeus commemorat, alterum Lucas. De qua quaestione diligenter in hoc opere disserui, cum retractaremus opus nostrum Contra Faustum Manichaeum 174.

Hoc opus sic incipit: Cum Scripturas sanctas, quae appellantur Canonicae.

LVI (LXXXIII) - DE ANIMA ET EIUS ORIGINE, LIBRI QUATTUOR

56. Eodem tempore quidam Vincentius Victor in Mauritania Caesariensi invenit apud Hispanum quemdam presbyterum Petrum, nonnullum opusculum meum, ubi quodam loco de origine animae hominum singulorum, utrum ex illa una primi hominis ac deinde ex parentibus propagentur, an sicut illi uni sine ulla propagatione singulae singulis dentur 175, me nescire confessus sum, verumtamen scire animam non corpus esse sed spiritum; et contra ista mea ad eumdem Petrum scripsit ille duos libros, quos mihi de Caesarea Renatus monachus misit. Quibus ego lectis responsione mea quattuor reddidi: unum ad Renatum monachum, alterum ad presbyterum Petrum et duos ad eumdem Victorem. Sed ad Petrum, quamvis habeat libri prolixitatem, tamen epistola est, quam nolui a tribus ceteris separari. In his autem omnibus, in quibus multa necessaria disseruntur, defendi de origine animarum, quae singulis hominibus dantur, cunctationem meam, et multos errores atque pravitates praesumptionis eius ostendi. Quem tamen iuvenem non praepropere detestandum, sed adhuc docendum quanta potui lenitate tractavi, et ab eo rescripta correctionis eius accepi.

Huius operis liber ad Renatum sic incipit: Sinceritatem tuam erga nos;

ad Petrum autem sic: Domino dilectissimo fratri et compresbytero Petro;

duorum vero novissimorum ad Vincentium Victorem primus sic incipit: Quod mihi ad te scribendum putavi.

LVII (LXXXIV) - AD POLLENTIUM, DE ADULTERINIS CONIUGIIS, LIBRI DUO

57. Scripsi duos libros De coniugiis adulterinis quantum potui secundum Scripturas, cupiens solvere difficillimam quaestionem. Quod utrum enodatissime fecerim nescio; immo vero non me pervenisse ad huius rei perfectionem sentio, quamvis multos sinus eius aperuerim, quod iudicare poterit quisquis intellegenter legit.

Huius operis primus liber sic incipit: Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti .

Secundus autem sic: Ad ea quae mihi scripseras.

LVIII (LXXXV) - CONTRA ADVERSARIUM LEGIS ET PROPHETARUM,
LIBRI DUO

58. Interea liber quidam cuiusdam haeretici sive Marcionistae sive cuiuslibet eorum quorum error opinatur, quod istum mundum non Deus fecerit, nec Deus Legis quae data est per Moysen et Prophetarum ad eamdem Legem pertinentium verus sit Deus sed pessimus daemon, cum apud Carthaginem multis confluentibus et attentissime audientibus, in platea maritima legeretur, pervenerunt ad eum fratres studiosissime christiani eumque mihi redarguendum sine ulla dilatione miserunt, multum rogantes ut nec ego respondere differrem. Refelli eum libris duobus, quos ideo praenotavi, Contra adversarium Legis et Prophetarum, quia codex ipse qui missus est, nomen non habebat auctoris.

Hoc opus sic incipit: Libro quem misistis, fratres dilectissimi.

LIX (LXXXVI) - CONTRA GAUDENTIUM, DONATISTARUM EPISCOPUM,
LIBRI DUO

59. Per idem tempus Dulcitius tribunus et notarius hic erat in Africa exsecutor imperialium iussionum contra Donatistas datarum. Qui cum dedisset litteras ad Gaudentium Tamugadensem Donatistarum episcopum, unum illorum septem quos in nostra collatione auctores suae defensionis elegerant, exhortans eum ad unitatem catholicam, et dissuadens incendium quo se ac suos cum ipsa in qua erat Ecclesia consumere minabatur, addens etiam ut, si se iustos putarent, fugerent potius secundum praeceptum Domini Christi 176 quam nefandis se ignibus concremarent, ille rescripsit epistolas duas, unam brevem festinante ut asseruit perlatore, aliam prolixam quasi plenius diligentiusque respondens. Has mihi supra memoratus tribunus existimavit esse mittendas, ut eas potius ipse refellerem; quas ambas uno libro redargui. Qui cum in eiusdem Gaudentii pervenisset manus, rescripsit quod ei visum est ad me ipsum, nulla ratione respondens, sed magis se nec respondere nec tacere potuisse declarans. Quod cum satis posset intellegenter legentibus, et nostra atque ipsius dicta conferentibus apparere, nolui tamen sine rescripto relinquere quidquid illud fuit. Hinc factum est ut hi nostri ad illum duo libri essent.

Hoc opus sic incipit: Gaudentius Donatistarum Tamugadensis episcopus.

LX (LXXXVII) - CONTRA MENDACIUM, LIBER UNUS

60. Tunc et Contra mendacium scripsi librum, cuius operis ea causa exstitit, quod ad Priscillianistas haereticos vestigandos, qui haeresim suam non solum negando atque mentiendo 177, verum etiam peierando existimant occultandam, visum est quibusdam catholicis Priscillianistas se debere simulare 178, ut eorum latebras penetrarent. Quod ego fieri prohibens, hunc librum condidi. Hic liber sic incipit: Multa mihi legenda misisti.

LXI (LXXXVIII) - CONTRA DUAS EPISTOLAS PELAGIANORUM,
LIBRI QUATTUOR

61. Sequuntur libri quattuor, quos Contra duas epistolas Pelagianorum ad episcopum Romanae Ecclesiae Bonifatium scripsi, quia, cum in manus eius venissent, ipse mihi eas miserat, inveniens in illis calumniose interpositum nomen meum.

Hoc opus sic incipit: Noveram te quidem, fama celeberrima praedicante.

LXII (LXXXIX) - CONTRA IULIANUM, LIBRI SEX

62. Interea libri quattuor Iuliani pelagiani 179, quos supra commemoravi, venerunt etiam in manus nostras. In quibus comperi illa, quae ex eis decerpserat qui ea comiti Valerio miserat, non omnia eo modo quo a Iuliano dicta sunt ad eumdem comitem scripta, sed nonnulla eorum aliquantum fuisse mutata. Scripsi ergo sex libros adversus illos quattuor 180; sed meorum duo primi testimoniis sanctorum, qui fidem catholicam post Apostolos defenderunt, Iuliani impudentiam redarguunt, qui tamquam Manichaeorum dogma nobis obiciendum putavit, quia ex Adam trahi dicimus originale peccatum, quod per lavacrum regenerationis 181, non solum in maioribus, verum etiam in parvulis solvitur. Quantum autem ipse Iulianus quibusdam sententiis suis adiuvet Manichaeos, in primi libri mei parte posteriore monstravi. Ceteri autem nostri quattuor redduntur illis singulis singuli. Verum in huius tanti tamque elaborati operis quinto volumine, ubi commemoravi deformem maritum coniugi suae, ne deformes pareret, proponere in concubitu formosam solere picturam 182, nomen hominis qui hoc facere solebat, quasi certum posui, cum sit incertum, quia memoria me fefellit. Hoc autem Soranus auctor medicinae scripsit regem Cyprium facere solere, sed nomen eius proprium non expressit.

Hoc opus sic incipit: Contumelias tuas et verba maledica, Iuliane.

LXIII (XC) - AD LAURENTIUM, DE FIDE, SPE ET CARITATE, LIBER UNUS

63. Scripsi etiam librum De fide, spe et caritate, cum a me, ad quem scriptus est, postulasset ut aliquod opusculum haberet meum de suis manibus non recessurum, quod genus Graeci enchiridion vocant. Ibi 183 satis diligenter mihi videor esse complexus, quomodo sit colendus Deus, quam sapientiam esse hominis utique veram divina Scriptura definit 184.

Hic liber sic incipit: Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter.

LXIV (XCI) - DE CURA PRO MORTUIS GERENDA, AD PAULINUM EPISCOPUM, LIBER UNUS

64. Librum De cura pro mortuis gerenda scripsi, cum interrogatus litteris fuissem, utrum prosit cuique post mortem quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur.

Hic liber sic incipit: Diu Sanctitati tuae, coepiscope venerande Pauline.

LXV (XCII) - DE OCTO DULCITII QUAESTIONIBUS, LIBER UNUS

65. Liber quem praenotavi: De octo Dulcitii quaestionibus, non esset in hoc opere commemorandus inter libros meos, cum sit confectus ex his quae a me in aliis antea conscripta sunt, nisi et disputationis aliquid a nobis interpositum repperiretur in eo, et uni earum quaestionum non ex opusculo aliquo alio meo responsionem, sed tunc quae potuit occurrere reddidissem.

Hic liber sic incipit: Quantum mihi videtur, dilectissime fili Dulciti.

LXVI (XCIII) - AD VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS,
DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO, LIBER UNUS

66. Propter eos qui, cum defenditur Dei gratia 185, putantes negari liberum arbitrium, sic ipsi defendunt liberum arbitrium, ut negent Dei gratiam 186, asserentes eam secundum merita nostra dari, scripsi librum cuius est titulus: De gratia et libero arbitrio. Ad eos autem scripsi monachos Adrumetinos, in quorum monasterio de hac re coeperat esse contentio, ita ut me consulere eorum aliqui cogerentur.

Hic liber sic incipit: Propter eos qui hominis liberum arbitrium.

LXVII (XCIV) - AD QUOS SUPRA DE CORREPTIONE ET GRATIA,
LIBER UNUS

67. Rursus ad eosdem scripsi alterum librum quem: De correptione et gratia praenotavi, cum mihi nuntiatum esset dixisse ibi quemdam, neminem corripiendum, si Dei praecepta non facit, sed pro illo ut faciat tantummodo orandum.

Hic liber sic incipit: Lectis litteris vestris, Valentine frater dilectissime.

EPILOGUS

Haec opera nonaginta tria in libris ducentis triginta duobus me dictasse recolui, quando haec retractavi, utrum adhuc essem aliquos dictaturus ignorans; atque ipsam eorum retractationem in libris duobus edidi, urgentibus fratribus, antequam epistolas ac sermones ad populum, alios dictatos, alios a me dictos retractare coepissem.