PROLOGUS

Hoc opus non ita scriptum est, ac si Evangelium exponendum ex ordine susceptum esset a nobis, sed pro arbitrio et tempore consulentis cum quo legebatur, si quid ei videbatur obscurum. Ideoque multa et fortassis obscuriora praetermissa sunt, quia iam ea noverat, qui ea quae nondum noverat inquirebat, nec teneri volebat festinationem suam in his quae ante iam sic acceperat, ut etiam assiduitate audiendi atque tractandi memoriae stabiliter firmeque mandaret. Nonnulla etiam hic non eodem ordine inveniuntur exposita, quo in Evangelio narrata sunt, quoniam quaedam festinatione dilata, cum tempus daretur, retractabantur et eo loco scribebantur, qui vacuus in ordine iam expositarum rerum subsequebatur. Quod posteaquam comperi, ne quis forte quaerens aliquid legere in hoc opere, quod eum in Evangelio movisset et ad quaerendum excitasset, taedio perturbati ordinis offenderetur (quando quidem ea quae carptim ut poterant dictabantur in unum collecta et contexta cognovi), feci ut ad ordinem numerorum praescriptis titulis, quod cuique opus esset facile investigaret.