EPISTOLA 23/A [294]

Referuntur quae suo commentario nuntiaverat Alypius.

1. [...] De fratre Alypio aliquid certi non repperi nisi quod in eius commonitorio legi misso ad Thagastem 1 per filium Severiani Longi qui ad nostrum litus appulsus est. Sic enim contigit, ut legerem quod ferebat multum mirans quod ad me nulla scripta pertulerit. Ibi ergo legi exspectare illos comitis maioris adventum propter eos qui ad Ecclesiam confugerunt. Nam pro Carthaginiensibus, de quorum facto solliciti maxime fueramus, dixit eo die quo scripserat missum fuisse silentiarium cum eorum indulgentia quam potuerunt etiam absentes litteris impetrare. Nam de Carthagine qui veniunt utrum pervenerit se nescire respondent, sed tantummodo audisse missam fuisse Largo indulgentiam et Romae esse quo missi sunt.

Quid Iosias presbyter de patricii reditu rettulerit.

2. Venit etiam modo quidam Iosias Rusiccadensis parochiae presbyter qui nobis rettulit eo die quo inde profectus est illos occurrisse patricio iam propinquanti. Ex quo autem a nobis digressus est [...].

Quae Aug. dictaverit post reditum Hipponem regium.

3. [...] quid opuscolorum nostrorum nos dictantes reliqueris nescio. Omnia itaque commemoro quae dictavi, ex quo a Carthagine remeavimus; rescripsi Optato episcopo Hispano iterum de quaestione originis animae; rescripsi Gaudentio Temugadensi Donatistarum episcopo quasi respondenti ad ea quae prius illi responderam; dictavi contra Arianos ad illud quod mihi Dionysius noster de Vico Iuliani miserat et tres sermones mittendos Carthaginem; inter quae cum iam pararem redire ad libros De civitate Dei, subito accepi litteras sancti Renati a Caesarea mittentis mihi duos libros nescio cuius Victoris qui ex Donatista immo ex Rogatista, Vincentii illius quondam discipulus cui aliquando rescripseram Catholicus factus est. Et voluit de anima scribere reprehendens cunctationem nostram, quod non ausus fuerim definire, utrum ex propagine esset an nova insufflaretur singulis quibusque nascentibus, et affirmavit ipse non ex propagine attrahi sed nobis dari. In quibus duobus libris suis dixit plurima falsa et absurda et contra catholicam fidem; et quia valde me rogavit supradictus amicus noster, ut ea refellerem, quia nonnulla ex suavi eloquio multos perverterent, scripsi de hoc unum librum ad eumdem carissimum nostrum et ad ipsum Victorem volo scribere, quoniam valde oportet; et ut faciam de Ioannis quoque Evangelio ea quae restant, dictare iam coepi populares tractatus non prolixos mittendos Carthaginem ea conditione ut, si vult idem senex noster sibi ceteros mitti, [dicat] neque cum dixerit edere differat. Iam sex dictavi; noctes enim sabbati et dominici ipsis proprie deputavi. Itaque dictavi ex quo veni, id est a tertio Idus Septembris usque ad Kalendas Decembres versuum ferme sex milia.

Nuntii et munera expleta vel explenda.

4. Quod autem mihi scripsit Sanctitas tua de hunc novisque valde carissimo Donatiano valde volo fieri. Donet Dominus ut fiat. Nescio quid enim addiderunt ipsi fratres ad eamdem quaestionem quod ante non dixerant, ad quod respondere debeamus; quod illi operi inseruissem, nisi iam editum fuisset Hispanis episcopis, carissimis fratribus nostris, ac per hoc opere alio videretur esse dictandum. Sed moleste fero, quod ista quae mihi de transverso hinc atque inde dictanda impinguntur ea quae disposita in manibus habemus impediunt nec quiescunt nec differri possunt. Ecclesiastica gesta in causa fratris Maurenti, mox ut commonitorium Caritatis tuae legi, continuo ut describerentur iussi, ut tibi dirigi possent. Quibus acceptis et ego rogo, ut quod disposuisti sine dilatione, Domino adiuvante, implere digneris. Quod autem nobis per Numedium presbyterum scripserint aut non recolo aut non accepi. Miseramus nisi fallor Venerationi tuae exemplum litterarum Papae Bonifatii quibus respondit relationi nostrae; utrum ad te pervenerit scire cupio. Debemus autem ad eosdem fratres nostros Caesarienses communiter scribere.

Honorii episcopi ambitio Caesareae seditionum fons.

5. Diaconus qui easdem litteras attulit ex quo de Roma venit hic est apud nos. Ego eum tenui, donec sciat quisnam fuerit in locum fratris Deuterii Caesariensibus ordinatus. Plurimum quippe interest; atque scribatur, ut quemadmodum scribendum sit noverimus. Audivimus sane illum episcopum Honorium, ut eamdem cathedram teneat, vehementer ambire et, quod mireris, multorum corda in eum inclinata dicuntur; sed episcopi consentire noluerunt atque, ut evaderent vim cogentium, responderunt eis nos esse primitus consulendos vel etiam ipsum Papam Bonifatium. Haec ad nos pertulit fama. Interea illa Ecclesia, quod constat, seditionibus agitatur.

Priscus episcopus Hippone regio remoratur.

6. Hic est etiam episcopus Priscillianus qui de Roma prius Carthaginem venit et illic primo in Africa communicare coepit; inde per nos ad vos transire dignatus est, sed ex quo venit placuit remorari, donec sciamus quid ibi de ordinatione novi episcopi factum sit, quoniam ipsius est causa maxima, de qua scribere etiam nos debemus.