EPISTOLA 22* [292]

COMMONITORIUM FRATRIBUS ALYPIO ET PEREGRINO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

Clericorum inopia propter legem qua ad sua quisque munera revocatur.

1. Pridie Nonas Martias in Numidia, apud Mazacos, concilium Numidarum episcoporum fuit, ubi interesse non potui et aliarum rerum causa et frigoris quod me Sanctitas vestra scit aegerrime sustinere. Tanta ibi autem querela fuit de inopia clericorum propter legem quae cogit eos suarum personarum muneribus reddi, ut per fratres qui convenerant legatos inde ad comitatum mittere cogerentur. Quorum unus frater et coepiscopus noster Petrus cum de nostro litore navigare disponeret, petivit ut ad vestram scriberem Caritatem; qui si eo loco vos invenit, ut possitis in Dei misericordia causam ipsam quia contemnenda non est, aliquid adiuvare, non parum labori eorum praestiterit Dominus.

Inopia illa maxime in civitatibus est ubi plebis defensores desunt auctoritate pollentes.

2. Hoc enim est quod gravius angit omnium nostrum considerationem, quoniam cum idolis serviretur non defuit hominum copia immunitates habentium, per quos sacrilegiorum illorum ministeria supplerentur et superflua redundarent. Nos autem in tantas coartamur angustias, ut non inveniatur genus hominum aut vix inveniatur, unde fiat ordinatio clericorum, maxime in civitatibus ubi aut ordinis viri sunt aut plebei; quos a collegiatis non apud nos posse discerni novit Sanctitas vestra, cum posset ita omnibus necessitatibus consuli, ut numerus constitueretur quotam partem hominum de quanta universitate ordinari liceret. Unde autem hoc tempore deficiant ordines parum attenditur; quia scilicet defensores desunt qui eos ab improbitate personarum potentiorum, a quibus conteruntur, utcumque tueantur et leges pro eis latas adversus eos, a quibus contemnuntur, asserere valeant idonea dignitate suffulti et a suis civibus electi, apud quos habuerint existimationem bonam, ut in eis sit et probitas et auctoritas. Qui cum desunt civitatibus vel territoriis ad easdem civitates pertinentibus, nos pro ipsis miseris frustra gemimus quibus subvenire non possumus.

Quam difficile sit episcopis pauperes defendere ab improbis nequam.

3. Contemnimur enim ab improbis, quia sciunt nos professione ecclesiastica colligatos non posse aliquid agere unde periclitentur sive puniantur. Nam si eorum vim manu ecclesiastica pellere voluerimus, queruntur de nobis eis potestatibus a quibus mittuntur, quod per nos impediantur publicae necessitates, et facile creduntur et securi dicunt quidquid volunt scientes nec in nostra purgatione nobis licere, ut eorum facta nudemus eis, a quibus possunt comperta puniri. Si autem ultro de illis conqueramur, accusatorum personam suscepisse videbimur. Ita fit, ut perpaucis qui confugiunt ad Ecclesiam utcumque solacio vel praesidio esse valeamus; ceteri vero longe plures homines foris inventi vel res eorum nobis gementibus et non valentibus subvenire vastantur.

Quosdam optimos viros ut defensores civitatis profert Aug.

4. Unde nostri Hipponienses volunt quidem et me maxime volente habere defensorem, sed incerti sumus utrum militantem liceat impetrare; quod si licet filium nostrum Ursum Gliyerii generum omnes volumus; si autem non licet nisi privatum, unus ex filiis nostris, id est aut Eusebius aut Eleusinus, existimamus quod possit istam implere personam, quamvis et in ipsis ordinibus civitatum possint inveniri idonei moribus atque sollertia, si eis detur dignitas, in qua esse sufficiens possit auctoritas. Haec ideo scripsi Venerationi vestrae, ut, si vobis Dominus facultatem dederit, etiam hoc agere non gravemini.

A seditiosis Caesariensibus ut episcopus poscitur Honorius.

5. Praeterea Honorius episcopus provinciae Caesariensis quem bene nosti, frater Alypi, cum magno scandalo Ecclesiae a Caesariensibus poscitur post obitum sanctae memoriae fratris nostri Deuterii, ut ipse illic constituatur episcopus. Quidam religiosi scripserunt inde ad nos quantum mali fiat, si hoc factum fuerit. Interim episcopi cum ad ipsam civitatem necessitatis ipsius gratia convenissent, ut eligeret populus quem sibi cuperent ordinari, gravibus etiam iniuriis turbulentae multitudinis compulsi sunt eum illic ponere tamquam vices agentem episcopi proprii, donec consuleretur Sedes Apostolica et antistes Carthaginiensis Ecclesiae, ut tunc fieret, si ipsi voluissent; quod nullo utique pacto velle poterunt contra concilium Nicenum et alia concilia episcoporum.

Caesariensis provinciae episcoporum epistolare cum Aug. commercium de causa Honorii.

6. Nos interim scripsimus ad episcopos propterea non a nobis fuisse directum quod [ad] nostram relationem respondit Apostolica Sedes, quia metropolitanus episcopus nondum ibi est constitutus, et ex hac occasione, ne de isto faciant quod seditiosa expetit multitudo, quantum potuimus dissuasimus; rescriptumque nobis est a paucis quidem sed valde bene. Nam quindecim episcopi nobis rescripserunt quamvis unus subscripserit; habet autem nomen etiam primae sedis a capite, sed eum absentem fuisse cognovimus; ideo vero et nomen eius addendum putarunt, quia ipse scripserat, ut aliqui se ad civitatem Castellensem congregarent, per quos nobis cito rescriberetur. Scripserunt etiam ad eumdem episcopum Honorium aut ut discederet a Caesarea aut non ei communicarent clerici et sciret sibi non esse communicandum, et ad ipsam plebem litteras competentes dederunt simul et clericos admonentes, ut episcopum talem postulent qualis eis salva disciplina ecclesiastica debeat ordinari.

Honorius Aug. declarat se episcopali iudicio permissurum.

7. Illi autem et maxime pauperes, cum eis ipsae litterae legi coepissent, in seditionem horribilem concitati sunt; quamvis haec illo absente sint gesta, nam postea quam accepit litteras nostras, continuo inde discessit et ad nos venit et apud Hipponem nobiscum erat, quando ista dictavi, pollicens nihil aliud quam id quod vellemus se esse facturum; dixit tamen non se ab eis potuisse dimitti, nisi iurasset ad eos rediturum, si secundum ipsorum voluntatem legatis eorum responderetur a patribus. De ambitione vero eius quam multa iactentur non opus est dicere, quia probari fortasse non possunt. Haec Papae Bonifatio vestra Sanctitas suggerat, quamvis nihil metuendum sit, adiuvante Domino, ne in tali causa tali viro opus sit obrepi. Defensores eius exemplis negligentiae volunt agere causam colligentes undecumque possunt, ubi aliquando talia facta sunt, quasi propterea haec accumulanda sint et non potius reprimenda et ne fiant deinceps praecavenda illo praesertim in Sede Apostolica constituto, apud quem vacat omnis ambitio; et quia in perniciem ecclesiasticae disciplinae poscuntur illicita, temptant sane etiam illud agere, immo in hoc constituunt quasi firmamentum causae suae, quod idem Honorius in ea diocesi fuerat ordinatus quae ad Cartennensem Ecclesiam pertinebat.

Illicita et damnanda quaedam declarantur Caesariensis provinciae episcoporum.

8. Sed hoc factum est, ut episcopum adhuc sedere iuberet decessor fratris nostri Rustici qui tunc ibi praesedit, et ipso volente factum est qui tunc habebat in potestate ne fieret. Ibi autem ante istum Honorium pater eius sederat et ad Caesaream fuerat inde translatus atque in loco suo ordinaverat filium. Ideo sibi hoc licere etiam nunc arbitrantur facere de filio quod de patre fecerunt et quod episcopus Rusticus eamdem sibi diocesim postulaverit reddi, sed sicut nosti plebes aliquas repetebat, non ipsam matricem, in qua erat episcopus constitutus. Tenent autem litteras fratris Rustici quas dedisse dicitur ad easdem plebes, ut iam se scirent ad Cartennas deinceps pertinere, tamquam in loco potiore confirmatus fuisset Honorius. Sed nobis rescripsit frater Rusticus falsa de [se] fuisse iactata et eas litteras quas isti habent esse suas negat; quamvis etiamsi ita sit, magis sit utique voluntas Rustici corrigenda qui vult mutare quod sub eius decessore factum est, quam permittendum quod illicite fieri nullus ignorat.

Primates Honorio formatam recusavit ut ad comitatum navigaret.

9. Facta est autem nomine Caesariensium (utrum vero ipsi scripserint ignoramus) epistola ad primatum eiusdem provinciae, quod in causa publica eumdem episcopum Honorium mittere velint ad comitatum, per quem possunt eorum necessitatibus subvenire; et prorogaverunt, ut ei formatam daret, addentes quod, si dare noluisset, eum etiam sine formata eius navigare compellerent; sed ille non dedit nec ipse in causa publica nobis dixit velle navigare sed in causa propria quam vehementer reddere litis expensas Felici illi vel seni qui vocatur Quietus, qui adversus eum nobis in populo libellum obtulerat. Sed agebamus, si fieri posset, ut apud nos ipsa causa finiretur, si tamen Honorius litteras daret ad Caesarienses, ut sibi episcopum providerent, quales ab eo vellemus dari.

Aug. sollicitus ne catholici Honorio adversantes tamquam haeretici a comitatu iudicentur.

10. Maxime autem sollicitus sum pro his qui nobis de illo litteras inde miserunt, ne forte naviget et eis [ex] comitatu aliqua pericula moliatur, quia, cum cognitum esset apud Caesaream quod ad me scripserint, clamavit de illis seditiosis plurima multitudo et eos pronuntians sedicitus haereticos et de illis gesta fecisse; quae cum edi sibi voluissent, non dedit; et audierunt quod ea secum ipse abstulisset; nobis autem interrogantibus dixit se nulla de illis gesta fecisse. Tamen valde sollicitus sum, quia hoc me litteris petierunt, ut de hac re curam geram, ne aliquod periculum homines catholici incurrant.

Aug. putat Honorii causam ab Apostolica Sede solvendam.

11. Sane qui ei favent scripserunt illi ad Hipponem sicut nobis rettulit, quod falsae sint litterae quae ad nos de illo ab Ecclesia Caesariensi removendo inde directae sunt habentes quindecim nomina episcoporum; et re vera etiam nos movet, quod subscriptio primatis cuius nomen ab initio positum est nulla legitur et una sola est et cuius incertum est; ac per hoc difficillimum est ut hic possit causa ipsa finiri quam magis iudicio Sedis Apostolicae terminari animositas hominum atque ipsa necessitas cogit. De qua re nihil laboramus, quia certi sumus quid possit ab illa Sede censeri; sed ut dixi hominum periculum me movet, ne Catholici tamquam haeretici aliqua mala patiantur quod avertat Dominus misericordia sua sive per vestram Caritatem sive, quod potissimum est, per [vestram] ipsius Apostolicae Sedis instantiam et misericordissimam atque iustissimam vigilantiam.