EPISTOLA 16* [286]

DOMINO BEATISSIMO ET DEBITA CARITATE VENERABILI SANCTO FRATRI ET CONSACERDOTI PAPAE AURELIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

Aug. Aurelio primati duos mittit sermones.

1. Cum fida nulla occurrisset occasio, per nostrum [***] misi sermones duos, unum de Natali Domini, alterum de Epiphania quos furari potui de universis occupationibus meis petens, ut nostrae salutationis obsequium grate sumens pro nobis orare persistas; quod quidem etiamsi non petamus vel commoneamus facis, Domine beatissime et debita caritate venerabilis sancte Papa. Quid forte Sanctitas tua de fratribus, quorum de comitatu reditum operimur, audierit per hunc perlatorem quaeso noverimus.

Alypius commonitorio ad Thagastenses nuntiatur, inter alia, Carthaginensibus data indulgentia.

2. Nos autem per commonitorium fratris Alypii quod ad Thagastem misit, quoniam eadem navis nostro se litori admonuit, hoc comperimus, quod iam silentiarius directus fuerit cum indulgentia Carthaginiensium; et hoc se per litteras impetrasse dixit. Nam necdum de Gallia vir illustrissimus remeaverat, ad cuius praesentiam hoc tantum sibi negotii remansisse indicavit, ut illis quoque auferatur mens qui ad Ecclesiam confugerunt, sed credo iam certum aliquid etiam de ipsis venerationem tuam potuisse condiscere. Non enim defuerunt apud nos indecentiores qui nobis referrent, quod per quemdam Numidiae episcopum nomine Renatum frater Alypius exemplum direxit beneficii quod filio nostro Largo iam dicebant esse concessum. Sed utrum illud potius sit quod per silentiarium missum esse suo ad Thagastem commonitorio nuntiavit, aut aliquid quod etiam ab ipso illis qui sunt in Ecclesia fuerit imperatum, nescio nisi quod arbitror memoratum episcopum iam Carthaginem venire potuisse.

Pelagianam haeresim a Bonifacio papa damnatam esse; Aurelii tractoriam nondum in Numidiam pervenisse.

3. Et ideo nos inde potius exspectamus per istum iuvenem quem cum his misimus aliquid certi tua Beatitudine rescribente cognoscere. Non dubito autem, quia et ipse nobis hoc rettulit, audisse Sanctitatem tuam ab illo sene Mauritaniae Caesariensis episcopo Prisciano, quid apud Romam venerabilis Papa Bonifatius egerit de Pelagianis quaeque salubri sinceritate ausus fuerit. Ad partes autem Numidiae nostrae, id est Consularis, quare tractatoria Beatitudinis tuae non pervenerit nescio; quam me adhuc apud Carthaginem constituto esse missam scio, nisi forte seni Valentino non putata est esse mittenda, quod suggero ut quaerat Venerabilitas tua, et si neglectum est corrigatur. Debet enim utique et ad primatum Numidiae pervenire, a quo dirigatur ad fratres ad idem concilium pertinentes.