EPISTOLA 5* [275]

DOMINO BEATISSIMO ET VENERABILI AC DESIDERABILI FRATRI ET COEPISCOPO VALENTINIANO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

Aug. coepiscopi quaestionibus respondet.

1. Praesentiam tuam promittis et pro ea nobis quaestiones solvendas quibus, ut scribis, cor tuum quatitur mittis. Ego autem, quamvis adesse te mallem, tamen inter occupationes meas, cui praesenti expeditius per colloquia potuissem, absenti utcumque per Scripturas respondeo.

Cur baptizati sibi debita dimitti petant.

2. Prima quaestio tua est cur baptizati continuo in oratione debita fateantur ea quae sibi dimitti petant, cum in ipso baptismo cuncta dimissa sunt; et cum tibi propter noxias cupiditates motusque cordis illicitos, qui humanae infirmitati facillime subrepunt, eamdem quaestionem ipse solvisses, dicis tibi occurrisse de parvulis qui nec cogitare nec loqui possunt, quasi quisquam parvulos praecipiat sive compellat sancto lavacro regenerandos 1, nisi ablui compellantur propter originale peccatum, aut pro eis maiores aliquid de dominica oratione respondent sicut de symboli fide, [sine] qua baptizari omnino non possunt et ideo qui eos gestant pro eis ad ipsa verba interrogati respondent. Nihil est igitur quod te in parvulis debeat permovere de debitis, quae a baptizatis protinus post ipsum lavacrum, ubi praeterita cuncta dimissa sunt, rursus propter illa quae humanarum cogitationum facilitate subrepunt dimittenda poscuntur.

De quo "spiritu" dicatur: non permanebit etc. in Gen 6, 3.

3. Item quaeris, quomodo accipiendum sit quod dixit Deus: Non permanebit Spiritus meus in istis hominibus in saeculo, hoc autem codices nostri sic habent: Non permanebit Spiritus meus in hominibus his in aeternum 2. Emendetur ergo mendositas codicis sive codicum vestrorum et nulla erit quaestio, in qua labores quaerendo quare "in saeculo" posuerit, tamquam significaverit peccatoribus nefandis poenam sufficere praesentis exitii, cum potius aeternum comminatus sit dicens: Non permanebit Spiritus meus in hominibus his in aeternum; sed ambiguitas verbi Graeci fefellit interpretem qui sic transtulit, ut "in saeculo" diceret, quamvis "in saeculum" saltem dicere debuerit, non "in saeculo". Quod enim Graeci dicunt: , Latine et "in saeculum", et "in aeternum" dici potest; ubi oportet interpretem sensum Scripturae considerare, ne fallatur ambiguo. Quod enim quaeris, de quo spiritu dictum sit, utrum qui vitam corpori tribuit an qui animam sanctificat, ullam non habet quaestionem, quando audis dicentem: Spiritus meus. Diceret enim: "Spiritus eorum", si illum quo corpus vivit vellet intellegi, quoniam ad naturam hominis pertinet, et de illo utique recte dici potuit: Non permanebit Spiritus meus in hominibus his; qui ad hominum naturam non pertinet, qui permanere in eis posset, nisi carnis voluptate superati deumque deserentes Sanctum Spiritum, quod est donum Dei 3, mererentur amittere. Nam spiritus eorum, quo homines erant, si ad corpora referas, quomodo in eis permanere posset quandoque morituris, si autem ad eam partem qua sit vivum corpus, quomodo in eis non possit permanere, cum ipsi spiritus sint qui exeunt in morte de corpore, et necesse est, ut sint ubicumque, sive illis bene sit sive male. Arbitror me satis respondisse inquisitionibus tuis. Praesentiam vero corporalem tuam non promissam quidem non exigerem, sed promissam tamquam debitam flagito.