EPISTOLA 4* [274]

DOMINO BEATISSIMO ET DEBITIS CARITATIS OFFICIIS HONORANDO ATQUE VENERANDO FRATRI ET CONSACERDOTI CYRILLO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

Aug. Cyrillum per Dei servum Iustum salutat.

1. Plurimum commendo me sanctis orationibus tuis reddens venerationi tuae salutationis obsequium per Dei servum Iustum nomine, quem cognovi nuperrime bonum fratrem; qui cum inde ad nos usque venisset atque illo rursus remearet a nobis, occasionem gratissimam praestitit, qua tuae Beatitudini haec officia solveremus. Nec tacendam causam exsistimo quae illum ad nos compulit pergere; ipso eam quippe indicante cognovi.

Opere suo De gestis Pelagii Aug. ostendit quomodo Pelagius absolveretur.

2. Recolit quantum arbitror sinceritas tua misisse te nobis gesta ecclesiastica habita in provincia Palestina, ubi Pelagius putatus catholicus absolutus est, cum sese callidis verborum latibulis occultasset et fratres nostros qui tunc iudices praesidebant, nullo ex alia parte refellente adversario, fefellisset. Quibus gestis quantum diligenter potui consideratis atque perspectis librum de his ad venerabilem fratrem et consacerdotem nostrum Aurelium ecclesiae Carthaginiensis episcopum scripsi 1, in quo, sicut Dominus donavit ostendi, quid secuti fuerint catholici iudices in Pelagii responsionibus, ut eum velut catholicum absolverent. Multi quippe iactabant errore illius implicati illo absoluto etiam dogmata eius haeretica iudicio catholicorum episcoporum tamquam catholica esse firmata et haec illis usquequaque iactantibus plurimi quid actum esset ignari cum magno ecclesiarum scandalo ita esse credebant.

Iustus codicem suum, cum Aug. collatum, integrum repperit.

3. Propter hanc ergo auferendam opinionem memoratum elaboravi librum, in quo sicut valui demonstravi etiam absoluto Pelagio (non apud Deum quem nemo fallit, sed apud homines quos fallere potuit) illa tamen pestifera dogmata etiam ipso anathematizante omnino esse damnata, hunc autem librum meum cum haberet iste servus Dei Iustus, huius ad tuam venerabilitatem perlator epistolae, offendit quosdam, quod in eo disputatum est non omnes peccatores aeterno igni puniri, et hunc libri locum, sicut mihi rettulit, non a me sic explicatum, sed ab ipso falsatum esse dixerunt 2. Unde permotus cum eodem ad nos codice navigavit, ne illum haberet fortasse mendosum, cum bene sibi fuisset conscius nihil in eo falsitatis a se fuisse commissum. Conferens itaque illum cum codicibus nostris me quoque percognoscente integrum habere compertus est.

Pelagii haereticum dogma omnes peccatores aeterno igne puniri.

4. Proinde quoniam nos tangit, absit ut malivola sed plena potius caritatis, non tamen contemnenda suspicio hanc sententiam, quam dicimus non omnes, sed quosdam peccatores damnari supplicio sempiterno, eis displicere qui dicunt etiam istam mortalem vitam sanctos habere sine peccato, ut eis ad indulgentiam peccatorum suorum, quoniam nulla sunt, nec oratio dominica sit necessaria, in qua tota clamat Ecclesia: Dimitte nobis debita nostra 3, procul dubio providet sanctitas tua corrigendos esse a pravitate huius erroris. Nam et haec de Pelagiana illa non sana certum est manare doctrina quae ideo asseverat omnes peccatores aeterno igne puniri, ut his qui veraciter se fatentur non esse sine peccato nulla spes veniae relinquatur, ut sic aut intumescant superbia 4 putantes hanc suam vitam nullum habere peccatum aut desperatione tabescant velut iam destinati ad supplicium sempiternum. Dicit quidem beatus Apostolus: Uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Si cuius opus permanserit quod superaedificavit, mercedem accipiet; si cuius autem opus exustum fuerit detrimentum patietur, ipse autem salvus erit sic tamen tamquam per ignem 5, sed haec verba apostolica sunt sic accipienda, ut non de igne novissimi iudicii, sed ante illud iudicium hoc quod dictum est intellegatur sive in hac vita sive post mortem. Tamen omnimodo error ille vitandus est quo putantur omnes peccatores in supplicium sempiterni ignis ituri, si non hic egerint vitam quae nullum habeat omnino peccatum. Videndum etiam ne forte qui hoc sentiunt alia quoque dogmata Pelagiana non minus vel etiam peius insana sapere inveniantur et serpant dira contagia per vulgus incautum6, dum non reprimitur nec sanatur malum quod in quibusdam fuerit cura fraternae dilectionis inventum.

Cyrillus Iustum defendat pelagianoque veneno Christifideles liberet.

5. Sic ergo tuae piissimae Sanctitati commendo fratrem Iustum, ut non solum eum defendas a calumniantibus, verum etiam ipsos quos non immerito suspectos habet, ne forte et suas animas perdant et in has Pelagianum virus immittant, pastorali digneris diligentia et paterna lenitate vel etiam, si opus est, medicinali asperitate corrigere aut, si eos in fide inveneris sanos 7, ex huius animo scrupulum istius suspicionis auferre. Latini sunt enim utrique et de Occidentali Ecclesia, in qua et nos sumus, ad loca illa venerunt. Unde a nobis potissimum oportet eos commendari Venerationi tuae, ne illas sibi terras, ut inter Graecos impune latitent, elegisse videantur, ubi cum ista disputant minus intelleguntur et ideo non facile redarguitur error illorum. Hoc autem propterea facimus, ut de nullius contristemur interitu, sed de omnium potius quantum fieri potest salute gaudeamus.