EPISTOLA 270

Scripta inter a. 401/426, post ep. 110.

Anonymus quidam Augustino significans se moerore gravi affectum quod ipsum cum Severo simul non repererit in urbe Leges et quantopere ipsum diligat.

1. Cum in urbem Leges anteriori tempore commeassem, nimium sum contristatus quod te totum ibidem minime potui reperire. Inveni enim te medium, et, ut ita dicam, partem animae tuae, Severum carissimum, de quo ex parte gavisus sum. Perfecte enim gauderem, si te totum invenirem: unde ex parte qua te repereram, gratulabar; et propter partem tuam quam nequaquam cernebam, omnibus modis contristabar 1. Proinde dixi animae meae: "Quare tristis es, et quare conturbas me? Spera in Deo 2, et faciet praesentem amicum quem diligis". Unde confido in Domino et spero quod me faciet de tua visione gratulari. O si oculis cerni dilectio posset! profecto videres quanta apud te nostra esset dilectio. Aut enim aequiparans dilectioni tuae, magnum tibi afferret gaudium aut, si maior esset, dilectioni tuae, magnum tibi afferret imitationis studium. Ergo, quia in Domino te diligo, dilige diligentem. Et ut caeteri tecum diligant, per ecclesiasticam auctoritatem hortare. Nam quod petis in litteris tuis, ut ego pro te orem; id recte facerem, si ego ipse a peccatis liber essem, ut pro aliis liceret orare. Et ideo te admoneo ut orationes assiduas animi tui pro me emittas ad Dominum: et memor professionis, illam ante oculos tuos constituas diem, in qua iustus ab auditu malo non timebit 3; et ideo iustus non timebit, quia non audiet: Vade in ignem aeternum 4, sed: Veni, benedicte Patris mei, percipe regnum 5. Ad quod nos perducat qui vivit et regnat in saecula saeculorum 6. Amen.