EPISTOLA 257

Scripta post a. 395.

A. Orontio resalutans illum qui suum adventum nuntiaverat.

DOMINO EXIMIO MERITOQUE HONORABILI, ET SUSCIPIENDO FILIO ORONTIO, AUGUSTINUS.

1. Ago gratias quod adventum Eximietatis tuae litteris etiam praevenire dignatus es, et ante contuitum misisti colloquium, ut tuo prius affatu quam aspectu frueremur, et diu desideratam notitiam epistolari solatio quodammodo praegustantes, exspectaremus avidius et ardentius, quod iucundius gratiusque caperemus, domine eximie meritoque honorabilis, et suspiciende fili. Reddo itaque meritis tuis et praecurrentibus officiis debitum resalutationis obsequium, incolumitatem tuam gaudens nuntiatam, optansque continuam. Et quod rescripta exiguitatis meae iure praerogatae benevolentiae reposcendo addidisti, dicens: "Si tamen id de tanta sanctitate possumus promereri"; nullo modo audeo desperare, sanctitatis eiusdem, cuius haustu pro nostro modulo aliquid sumus, ipsum fontem non solum laudandum, verum etiam nobiscum participandum, et tuae prudentiae placiturum; ut Deus incomparabiliter atque incommutabiliter bonus, per suam potentiam tam bonae tuae mentis est institutor, sit etiam per gratiam restitutor. Incolumen te Deus omnipotens felicioremque tueatur, domine eximie meritoque honorabilis, ac suscipiende fili.