EPISTOLA 246

Scripta post a. 395, fortasse a. 405.

A. Lampadio, ostendens fatum in peccatis perperam excusari (nn. 1-2), cum ipsi mathematici nullam habeant fati rationem in sua domo regenda (n. 3).

AUGUSTINUS LAMPADIO.

Quam funestum fato culpas adscribi.

1. De quaestione fati ac fortunae, qua tuum animum non leviter moveri, et cum praesens essem adverti, et nunc tuis litteris gratius certiusque cognovi, rescriptum tibi non parvi voluminis debeo; quod Dominus praestabit ut ita explicem, quemadmodum novit tibi congruere ad salutem fidei tuae. Non enim parvum malum est, perversis opinionibus non solum ad committendum blandimento voluptatis adduci, sed etiam ad defendendum peccatum a medicamento confessionis averti.

Voluntas, non stellae, causa peccandi.

2. Illud sane quantocius ac breviter noveris, omnes leges atque omnia instituta disciplinae, laudes, vituperationes, exhortationes, terrores, praemia, supplicia, caeteraque omnia quibus humanum genus administratur et regitur, penitus labefactari atque subverti, nihilque in eis omnino iustitiae remanere, nisi voluntas sit causa peccandi. Quanto ergo licentius et aequius mathematicorum improbamus errores, quam divinas leges, vel etiam domorum nostrarum curam damnare atque abicere cogimur; quod nec ipsi mathematici faciunt? Nam cum aliquis eorum hominibus nummatis fatua fata vendiderit; mox ut oculum a tabellis eburneis ad domus suae moderamen ac sollicitudinem revocaverit, non solum vocibus, sed etiam plagis emendat uxorem; non dico si petulantius iocantem, sed si immoderatius per fenestram aspicientem animadverterit. Quae tamen si ei dicat: "Quid me caedis? Venerem caede si potes, a qua cogor hoc facere": tum vero ille non curat quam vana verba componat fallendis extraneis, sed quam iusta verbera imponat corrigendis suis.

In familia regenda ipsos mathematicos nil fatum curare.

3. Quando ergo quisque, cum reprehendi coeperit, causam convertit in fatum, et ideo se culpari non vult, quia fato se dicit coactum fecisse id quod arguitur; redeat ad seipsum, servet hoc in suis, non castiget servum furem, non de contumelioso filio conqueratur, vicino improbo non minetur. Quid enim horum faciens, iuste facit, si omnes a quibus iniurias patitur, non culpa sua, sed fato impelluntur ut faciant? Si autem iure proprio et patrisfamilias diligentia, quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deterret a malo, imperat suae voluntati ut obtemperent, honorat eos qui sibi ad nutum obediunt, vindicat in eos qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odio ingratos; egone exspectabo ut contra fata disputem, cum tanta eum non verbis, sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum lapillos super capita eorum frangere videatur? His itaque paucis si aviditas tua contenta non est, et librum aliquem de hac re, quem diutius legat, desiderat; patienter tibi sunt exspectandae vacationes nostrae, et rogandus Deus, qui et otium et facultatem satiando de hac re animo tuo tribuere dignetur. Ero tamen alacrior, si et saepe commemorare me litteris tuam non piguerit caritatem, et quid de hac epistola sentias rescribendo docueris.