EPISTOLA 245

Scripta versus a. 401 (sec. Maur.).

A. Possidio de corporis externo cultu, de fucis (n. 1), de inaurium superstitione, de quodam in parte Donati baptizato non ordinando (n. 2).

DOMINO DILECTISSIMO, ET VENERABILI FRATRI ET CONSACERDOTI POSSIDIO, ET QUI TECUM SUNT FRATRIBUS, AUGUSTINUS, ET QUI MECUM SUNT FRATRES, IN DOMINO SALUTEM.

Qui corporis cultus deceat Christianos.

1. Magis quid agas cum eis qui obtemperare nolunt, cogitandum est, quam quemadmodum eis ostendas non licere quod faciunt. Sed nunc epistola Sanctitatis tuae, et occupatissimum me reperit, et celerrimus baiuli reditus neque non rescribere tibi, neque ad ea quae consuluisti, ita ut oportet, respondere permisit. Nolo tamen de ornamentis auri vel vestis praeproperam habeas in prohibendo sententiam, nisi in eos qui neque coniugati, neque coniugari cupientes, cogitare debent quomodo placeant Deo. Illi autem cogitant quae sunt mundi, quomodo placeant vel viri uxoribus, vel mulieres maritis 1. Nisi quod capillos nudare feminas, quas etiam caput velare Apostolus iubet 2, nec maritatas decet. Fucari autem pigmentis, quo vel rubicundior vel candidior appareat, adulterina fallacia est, qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis permittendae sunt feminae ornari, secundum veniam, non secundum imperium. Nam verus ornatus maxime Christianorum et Christianarum, non tantum nullus fucus mendax, verum ne auri quidem vestisque pompa, sed mores boni sunt.

Inaurium superstitionem, diaboli servitutem, damnandam.

2. Exsecranda autem superstitio ligaturarum, in quibus etiam inaures virorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur, non ad placendum hominibus, sed ad serviendum daemonibus adhibetur. Quis autem possit speciales nefariarum superstitionum prohibitiones in Scripturis invenire, cum generaliter Apostolus dicat: Nolo vos socios fieri daemoniorum 3; et iterum: Quae enim consonantia Christi ad Belial4 Nisi forte quia Belial nominavit, et generalem societatem daemoniorum prohibuit, licet Christianis sacrificare Neptuno, quia nihil proprie de Neptuno vetitum legimus! Moneantur interim miseri, ut si obtemperare nolunt praeceptis salubrioribus, saltem sacrilegia sua non defendant, ne maiori se scelere implicent. Quid autem cum eis agendum sit, si solvere inaures timent, et corpus Christi cum signo diaboli accipere non timent? De ordinando autem qui in parte Donati baptizatus est, auctor tibi esse non possum: aliud est enim facere si cogaris, aliud consulere ut facias.