EPISTOLA 233

Scripta post a. 395.

A. Longiniano, philosopho pagano, ad scribendum provocans quonam modo Deum colendum credat, quidve de Christo sentiat.

Longiniano Augustinus

 

1. Solere aiunt quemdam veterum dicere, quibus satis persuasum esset ut nihil mallent se esse quam viros bonos, his reliquam facilem esse doctrinam. Hanc sententiam (nam, si rite recolo, Socratica est) longe antiquior prophetica iam praecesserat, praecipiens homini breviter et simul, non tantum ut se nihil malit esse quam bonum, verum etiam unde fiat bonus: Diliges, inquit: Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua 1; et: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 2. Hoc cui persuasum esset, non ei reliquam facilem, sed eam totam esse doctrinam dumtaxat utilem ac salubrem. Multae enim doctrinae sunt, si tamen doctrinae dicendae sunt, vel superfluae, vel noxiae. Veterum Libris Christus attestans: In his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae 3. Proinde, quia mihi videor inspexisse tamquam in speculo sermocinationis mecum tuae, nihil te esse malle quam virum bonum; Deum, quo nihil est melius, et unde humanus animus haurit ut bonus sit, quonam modo colendum credas, audeo percontari: nam quod eum colendum credas, iam teneo. Quaero etiam quid de Christo sentias. Quod enim eum non parvipendas, adverti: sed utrum ea et sola via quae ab illo demonstrata est, ad vitam beatam perveniri posse existimes, et aliqua ex causa non eam neglegas ire, sed differas; an et aliam vel alias ad tam opimam et prae omnibus appetendam possessionem vias esse arbitreris, et aliquam earum iam te ingredi credas, nosse cupio, ut opinor, non impudenter. Diligo enim te propter id quod supra dixi, meque abs te diligi non temere existimo; nec ulla de re alia inter eos qui se benevole noverunt, sermo fructuosior, vel impenditur, vel reposcitur, vel accipitur, vel recipitur, quam unde boni beatique sumus.