EPISTOLA 222

Scripta paulo post superiorem.

A. Quodvultdeo excusans catalogi difficultatem, a Philastrio et Epiphanio episcopis, alio alia ratione, tentati (nn. 1-2), epistolae latorem commendans (n. 3).

DILECTISSIMO FILIO ET CONDIACONO QUODVULTDEO, AUGUSTINUS EPISCOPUS.

Quam difficile sit conscribere petitum compendium.

1. Acceptis litteris Caritatis tuae, ubi a me ardentissimo studio postulasti ut de omnibus haeresibus quae post Domini Salvatoris adventum adversus eius doctrinam pullulaverunt, aliquid breviter scriberem; quam sit hoc difficile, continuo reperta occasione rescripsi per filium meum Hipponensium primarium Philocalum: mox autem etiam ista oblata est, qua nunc rescribo, et breviter difficultatem operis eius ostendo.

Philastri Epiphanique catalogi.

2. Philastrius quidam Brixiensis episcopus, quem cum sancto Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum; nec illas haereses praetermittens, quae in populo Iudaeo fuerunt ante adventum Domini, easque viginti octo commemoravit; et post Domini adventum centum viginti octo. Scripsit hinc etiam graece episcopus Cyprius Epiphanius, in doctrina catholicae fidei laudabiliter diffamatus: sed ipse utriusque temporis haereses colligens, octoginta complexus est. Cum ergo ambo id vellent facere quod a me petis, quantum tamen inter se differant de numero interim sectarum, vides: quod utique non evenisset, nisi aliud uni eorum videretur esse haeresis, et aliud alteri. Neque enim putandum est aliquas ignorasse Epiphanium, quas noverat Philastrius, cum Epiphanium longe Philastrio doctiorem invenerimus; ita ut Philastrium potius dicere deberemus latuisse plurimas, si tam plures esset ille complexus, et iste pauciores. Sed procul dubio in ea quaestione ubi disceptatur quid sit haeresis, non idem videbatur ambobus; et revera hoc omnino definire difficile est: et ideo cavendum, cum omnes in numerum redigere conamur, ne praetermittamus aliquas, quamvis haereses sint; aut annumeremus aliquas, cum haereses non sint. Vide ergo ne forte librum sancti Epiphanii tibi mittere debeam: ipsum enim arbitror Philastrio doctius hinc locutum; qui possit apud Carthaginem in latinam linguam verti facilius atque commodius, ut tu potius praestes nobis quod quaeris a nobis.

Epistolae lator commendatur.

3. Perlatorem multum commendo. Subdiaconus est de nostra dioecesi; de fundo autem viri spectabilis, nobisque carissimi Orontii. Pro illo autem, et pro eius patre, a quo adoptatus est, etiam ad ipsum scripsi: quas litteras cum legerit christiana Benignitas tua, peto ut eas apud memoratum virum tua intercessione adiuvare digneris. Misi autem cum illo etiam hominem Ecclesiae, ne ad tuam Sanctitatem difficilis ei esset accessus: non enim parum de illo sollicitus sum; a qua me sollicitudine Dominus, ut spero, per tuae caritatis instantiam liberabit. Peto etiam mihi rescribere non graveris, quemadmodum sit in fide catholica ille Theodosius per quem Manichaei nonnulli sunt proditi; et ipsi quos ab eo proditos, putamus esse correctos. Si quid etiam de profectione sanctorum episcoporum forte audivisti, fac ut noverim. Deo vivas.