EPISTOLA 218

Scripta ca. a. 427/428.

A. Palatino, hortans ut in christiana sapientia proficiat ac perseveret, id summopere cavens ne spem bene vivendi collocat in propriis viribus (nn. 1-2) sed vigilet atque oret ne intret in tentationem (nn. 3-4).

DOMINO DILECTISSIMO, ET DESIDERATISSIMO FILIO PALATINO, AUGUSTINUS.

In christiana sapientia progrediendum.

1. Conversatio tua fortior atque fructuosior ad Dominum Deum nostrum, magnum nobis attulit gaudium. Elegisti enim a iuventute doctrinam, ut invenias usque ad canos sapientiam 1. Cani sunt ergo sensus hominis, et senectutis aetas vita immaculata 2. Quam donet tibi Dominus petenti, quaerenti atque pulsanti, qui novit bona data dare filiis suis 3. Quamvis enim abundent tibi exhortatores et exhortationes ad viam salutis et gloriae sempiternae, maxime ipsa gratia Christi, quae tibi tam salubriter in corde tuo locuta est; tamen etiam nos pro dilectionis officio, quam tibi debemus, afferimus aliquid exhortationis in hac resalutatione nostra, qua te non pigrum vel dormientem excitemus, sed provocemus incitemusque currentem 4.

Non suae virtuti sed Deo fidendum.

2. Sapere te oportet, fili, ut perseveres, quia sapuisti ut eligeres. Sit hoc ipsum sapientiae tuae, scire cuius donum hoc est. Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum: et ipse faciet, et deducet velut lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum velut meridiem 5. Ipse faciet rectos cursus tuos, et itinera tua in pace producet 6. Sicut sprevisti quod sperabas in saeculo, ne in abundantia divitiarum gloriareris, quas more filiorum saeculi huius concupiscere coeperas; ita nunc ad tollendum iugum Domini et sarcinam eius, in virtute tua non confidas; et illud lene erit, et haec levis 7. Pariter quippe improbantur in Psalmo et qui confidunt in virtute sua, et qui in abundantia divitiarum suarum gloriantur 8. Ergo divitiarum gloriam non iam habebas, sed quam habere cupiebas, prudentissime contempsisti. Cave ne tibi subrepat in tua virtute confidere; homo es enim, et maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 9. Sed plane in Deo tuo toto corde confide, et ipse erit virtus tua, in qua pius gratusque confidas, cui dicas humiliter et fideliter: Diligam te, Domine, virtus mea 10: quia et ipsa caritas Dei, quae perfecta foras mittit timorem 11, non per vires nostras, id est humanas, diffunditur in cordibus nostris, sed sicut dicit Apostolus, per Spiritum sanctum qui datus est nobis 12.

Ad peccatum vitandum non sufficere voluntatem.

3. Vigila ergo et ora, ne intres in tentationem 13. Ipsa quippe oratio admonet te quod indigeas adiutorio Domini tui, ne spem bene vivendi in te ponas. Oras enim non iam ut accipias divitias et honores praesentis saeculi, aut aliquid vanitatis humanae, sed ne intres in tentationem: quod utique si homo sibi praestare posset volendo, non posceretur orando. Quapropter, ut non intremus in tentationem, si voluntas sufficeret, non oraremus; quae tamen si deesset, nec orare possemus. Adsit ergo ut velimus, oremus autem ut valeamus quod voluerimus, cum ipso donante recte sapuerimus. Quod bonum quoniam iam coepisti, est unde gratias agas. Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, cave ne glorieris quasi non acceperis 14, hoc est, quasi ex te ipso habere potueris. Sciens autem unde acceperis, ab illo pete ut perficiatur, a quo datum est ut inciperetur. Cum timore itaque et tremore tuam salutem operare. Deus est enim qui operatur in te et velle, et perficere, pro bona voluntate 15: quoniam praeparatur voluntas a Domino 16, atque ab ipso gressus hominis diriguntur, et viam eius volet 17. Haec cogitatio sancta servabit te, ut sapientia tua pietas sit 18; id est, ut ex Deo sis bonus, et Christi gratiae non ingratus.

Animorum communio perfecta in Dei Spiritu.

4. Desiderant te parentes tui, fideliter congratulantes meliori spei tuae quam in Domino habere coepisti 19. Nos autem te sive absentem corpore sive praesentem, in uno spiritu habere cupimus, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris 20, ut quolibet loco fuerit caro nostra, nullo modo separata possit esse anima nostra. Gratissime accepimus cilicia quae misisti, ubi nos de frequentanda et servanda humilitate orationum prior ipse monuisti.