EPISTOLA 201

Scripta V Iduum Iuniarum, a. 419.

Imperatores Honorius et Theodosius nova in Pelagianos eorumque fautores sanctione edita (n. 1) mandant Aurelio et A., per eiusdem tenoris litteras seorsum ipsis inscriptas, ut adversus damnatam haeresim subscriptionem exigant a ceteris episcopis (n. 2).

IMPERATORES HONORIUS ET THEODOSIUS AUGUSTI, AURELIO EPISCOPO, SALUTEM.

Pelagius Caelestiusque propellendi vel deferendi.

1. Dudum quidem fuerat constitutum ut Pelagius atque Celestius infandi dogmatis repertores ab urbe Roma, velut quaedam catholicae veritatis contagia, pellerentur, ne ignorantium mentes scaeva persuasione perverterent. In quo secuta est clementia nostra iudicium Sanctitatis tuae, quo constat eos ab universis iusta sententiae examinatione damnatos. Sed quia obstinati criminis pertinax malum, ut constitutio geminaretur, exegit; recenti quoque sanctione decrevimus ut si quis eos in quacumque provinciarum parte latitare non nesciens, aut propellere aut prodere distulisset, praescriptae poenae, velut particeps, subiaceret.

Episcopos haereticis faventes corrigendos esse.

2. Praecipue tamen ad quorumdam episcoporum pertinaciam corrigendam, qui pravas eorum disputationes vel tacito consensu astruunt, vel publica oppugnatione non destruunt, pater carissime atque amantissime, Sanctitatis tuae auctoritatem imminere conveniet; quatenus in abolitionem praeposterae haeresis omnium devotio christiana consentiat. Religio itaque tua competentibus scriptis universos faciet admoneri, scituros definitione Sanctimonii tui hanc definitionem sibi esse praescriptam, ut quicumque damnationi memoratorum, quo pateat mens pura, subscribere impia obstinatione neglexerint, episcopatus amissione multati, interdicta, in perpetuum expulsi civitatibus, communione priventur. Nam cum ipsi iuxta synodum Nicaenam confessione sincera conditorem rerum omnium Deum, imperiique nostri veneremur auctorem; non patietur tua Sanctitas sectae detestabilis homines in iniuriam religionis nova et inusitata meditantes, secretis tractibus occultare sacrilegium semel publica auctoritate damnatum. Una enim eademque culpa est eorum qui aut dissimulando conniventiam, aut non damnando, favorem noxium praestiterint, pater carissime atque amantissime. (Et alia manu): Divinitas te per multos annos servet incolumem. Data V iduum iuniarum, Ravennae, Monaxio et Plinta consulibus. Eodem tenore etiam ad sanctum Augustinum episcopum data.