EPISTOLA 192

Scripta a. 418 exeunte.

A. Caelestino diacono, postea romano pontifici, de mutua benevolentia (nn. 1-2).

DOMINO VENERABILI NIMIUMQUE DESIDERABILI, SANCTO FRATRI ET CONDIACONO COELESTINO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Caritatis debitum inexstinguibile.

1. Quamvis longe absens fuerim, quando per Proiectum clericum ad me directa Hipponem Sanctitatis tuae scripta venerunt; tamen posteaquam veni, eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognovi, reddendi tempus opperiebar: et ecce subito profecturi a nobis carissimi fratris nostri Albini acolythi gratissima occurrit occasio. De tua igitur quae mihi exoptatissima est salute laetatus, Sanctitati tuae salutationem debitam reddo. Semper autem debeo caritatem, quae sola, etiam reddita, semper detinet debitorem. Redditur enim cum impenditur, debetur autem etiamsi reddita fuerit; quia nullum est tempus quando impendenda iam non sit. Nec cum redditur amittitur, sed potius reddendo multiplicatur: habendo enim redditur, non carendo. Et cum reddi non possit nisi habeatur, nec haberi potest nisi reddatur: imo etiam cum redditur ab homine, crescit in homine; et tanto maior acquiritur, quanto pluribus redditur. Quomodo autem negetur amicis, quae debetur et inimicis? Sed inimicis cauta impenditur, amicis secura rependitur. Agit tamen quantum potest, ut ab his etiam quibus pro malis bona retribuit, id recipiat quod impendit. Optamus quippe fieri amicum, quem veraciter diligimus inimicum: quia non eum diligimus nisi velimus bonum; quod utique non erit, nisi amiserit inimicitiarum malum.

Quomodo caritas impendatur.

2. Non ergo sic impenditur caritas, ut pecunia. Excepto enim quod impendendo illa diminuitur, haec augetur; etiam illo inter se differunt, quod pecuniam cui dederimus, tunc ei benevolentiores erimus, si recipere non quaeramus: non autem potest esse verus caritatis impensor, nisi fuerit benignus exactor. Quoniam pecunia cum recipitur, accedit cui datur, sed recedit a quo datur: caritas vero non solum apud eum crescit, qui hanc ab eo quem diligit, exigit, etiamsi non recipit; sed etiam ille a quo eam recipit, tunc incipit habere cum reddit. Proinde, domine frater, mutuam tibi caritatem libens reddo, gaudensque recipio: quam recipio, adhuc repeto: quam reddo, adhuc debeo. Unum enim magistrum, apud quem condiscipuli sumus, per eius Apostolum dociles audire debemus praecipientem ac dicentem: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis 1.