EPISTOLA 190

Scripta aestate/autumno a. 418.

A. Optato episcopo demonstrat quid de animae origine ex divinis litteris certum sit, quid merito vocetur in dubium (nn. 1-4), satagendumque ut salva sit fides qua credimus neminem nasci ex Adam nisi vinculo damnationis obstrictum neminemque inde liberari nisi renascendo per Christum (nn. 5-8); cur Deus alios gratia donet, alios in damnationem ituros nasci sinat (nn. 9-12); qui errores vitandi sint in generationismo vel creationismo (nn. 13-15); Scriptura Sacra teste certum esse tantum omnes animas a Deo creari (nn. 16-19). Fides catholica a Zosimo papa declarata iterum esse ostenditur (nn. 20-26).

DOMINO BEATISSIMO, ET SINCERA DILECTIONE DESIDERABILI FRATRI ET COEPISCOPO OPTATO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Status quaestionis de animae origine.

1. 1. Quamvis tuae Sanctitatis nullas ad me ipsum datas acceperim litteras; tamen quia illae quas ad Mauritaniam Caesariensem misisti, me apud Caesaream praesente venerunt, quo nos iniuncta nobis a venerabili papa Zosimo apostolicae Sedis episcopo ecclesiastica necessitas traxerat: factum est ut ea quae scripsisti, etiam ipse perlegerem, tradente mihi eamdem epistolam tuam famulo Dei sancto Renato, in Christo nobis fratre carissimo; quo petente, et mihi licet aliis occupato vehementer instante, ad ea sum respondere compulsus. Accessit huc etiam alterius sancti et cum debito honore nominandi fratris nostri, et quantum ab illo comperi, necessarii tui Muressis, cum in supra dicto oppido remoraremur, adventus; qui mihi retulit etiam sibi missas de hac re litteras Venerationis tuae, et me de hac ipsa quaestione consuluit, ut quid inde sentirem, vel meis vel suis rescriptis ad te faceret pervenire: Utrum scilicet animae ut corpora propagatione nascantur, sintque ex illa una quae primo homini creata est; an Creator omnipotens, qui utique usque nunc operatur 1, sine ulla propagatione novas faciat singulis proprias.

A. nondum definitam de hac re sententiam habet

1. 2. De qua re antequam aliquid admoneam sinceritatem tuam, scire te volo in tam multis opusculis meis numquam me fuisse ausum de hac quaestione definitam proferre sententiam, et impudenter referre in litteras ad alios informandos, quod apud me non fuerit explicatum. Quarum autem rerum atque causarum consideratione permovear, ut in neutram assertionem meus inclinetur assensus, sed adhuc inter utramque disceptem, nimis longum est hac epistola expromere; nec tam necessarium, ut hoc omisso non possit de hac quaestione quod satis est disputari, etsi non ad auferendam cunctationem, certe ad cavendam temeritatem.

Scriptura sancta de originali peccato et regeneratione.

1. 3. Illud enim ubi vel maxime fides christiana consistit, quod Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 2; et quod Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt 3; et quod Iudicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in iustificationem vitae 4; et quod Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, et per unius iustificationem in omnes homines in iustificationem vitae 5: et si qua alia testimonia declarant neminem nasci ex Adam, nisi vinculo delicti et damnationis obstrictum, neminemque inde liberari nisi renascendo per Christum 6; tam inconcusse tenere debemus, ut sciamus eum qui hoc negaverit, nullo modo ad Christi fidem, et ad eam quae per Christum datur pusillis et magnis, Dei gratiam pertinere. Unde si origo animae lateat, dum tamen redemptio clareat, periculum non est: neque enim in Christum credimus ut nascamur, sed ut renascamur, quomodocumque nati fuerimus.

Quae certa de anima; Manichaeorum errores.

1. 4. Hactenus autem dicimus sine periculo latere animae originem, ut non tamen eam partem Dei esse credamus, sed creaturam. Nec de Deo natam, sed ab illo factam, atque in eius genus adoptandam mirabili dignatione gratiae, non parili dignitate naturae. Nec eam corpus esse, sed spiritum; non Creatorem utique, sed creatum. Nec ideo venisse in hoc corpus corruptibile quo gravatur 7, quod ad illud eam vitae in coelestibus vel in quibuslibet aliis partibus mundi antea male gestae merita compulerint. Nondum enim natos Apostolus, cum de Rebeccae geminis loqueretur, nihil egisse dicit boni vel mali; ut non ex operibus, quibus nullis alter distinguebatur ab altero, sed ex vocante diceretur, minori serviturum esse maiorem 8.

Nemo a peccato liberatur nisi per Christum.

2. 5. His igitur firmissime constitutis, si tam reconditum atque additum est in occultis operibus Dei, ut nec Scripturarum divinarum manifesto eloquio declaretur, utrum propterea nihil boni vel mali nondum nati egisse credendi sint, quia non ex aliis propagatas, sed mox ex nihilo creatas animas singuli accipiunt; an quia cum essent originaliter in parentibus, adhuc ipsi nulli erant qui suas et proprias vitas agerent: illa tamen sit fides salva, qua credimus nullum hominum, sive maioris, sive parvulae quamlibet et recentis aetatis, liberari a contagione mortis antiquae et obligatione peccati quod prima nativitate contraxit, nisi per unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum 9.

Patrum fides eadem ac nostra.

2. 6. Cuius hominis eiusdemque Dei saluberrima fide, etiam illi iusti salvi facti sunt, qui, priusquam veniret in carne, crediderunt in carne venturum 10. Eadem namque fides est et nostra et illorum, quoniam hoc illi crediderunt futurum, quod nos credimus factum: unde dicit apostolus Paulus: Habentes autem eumdem Spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur 11. Si ergo eumdem Spiritum fidei et illi habebant qui venturum in carne Christum praenuntiarunt, quem etiam illi qui eum venisse nuntiarunt; sacramenta esse potuerunt pro temporum diversitate diversa, ad unitatem tamen eiusdem fidei concordissime recurrentia. Scriptum est in Actibus Apostolorum, loquente apostolo Petro: Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum supra collum discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Iesu credimus nos salvos fieri, quemadmodum et illi 12. Si ergo et illi, id est, patres, portare iugum legis veteris non valentes, per gratiam Domini Iesu salvos se fieri crediderunt; manifestum est quod haec gratia etiam antiquos iustos vivere fecit ex fide: Iustus enim ex fide vivit 13.

Lex cui bono data; gratiae necessitas.

2. 7. Lex autem subintravit ut abundaret delictum 14; ut superabundaret gratia, per quam sanaretur delicti abundantia. Si enim data esset lex quae vivificare posset, omnino ex lege esset iustitia 15. Cui tamen bono Lex data sit, consequenter adiunxit dicens: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 16. Danda itaque fuerat Lex, quae manifestius sibi ipsum ostenderet hominem, ne superbus animus humanus a seipso se posse esse iustum putaret, et ignorans Dei iustitiam, id est quae homini ex Deo est, et suam volens constituere, id est quasi suis viribus partam, iustitiae Dei subiectus non fieret 17. Oportebat itaque ut addito mandato cuius vox est: Non concupisces 18, superbo peccatori etiam praevaricationis crimen accederet; atque ita gratiae medicinam non sanata per Legem, sed convicta infirmitas quaereret.

Omnes per Adam iniusti, iusti per Christum.

2. 8. Proinde, cum omnes iusti, hoc est veraces Dei cultores, sive ante incarnationem, sive post incarnationem Christi, nec vixerint, nec vivant, nisi ex fide incarnationis Christi, in quo est gratiae plenitudo; profecto quod scriptum est: Non esse aliud nomen sub coelo, in quo oporteat salvos fieri nos 19, ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est genus humanum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 20. Quia sicut in regno mortis nemo sine Adam, ita in regno vitae nemo sine Christo. Sicut per Adam omnes iniusti, ita per Christum omnes iusti homines. Sicut per Adam omnes mortales in poena facti sunt filii saeculi, ita et per Christum omnes immortales in gratia fiunt filii Dei.

In Deo summa tantum iustitia et misericordia.

3. 9. Cur autem creentur etiam illi quos Creator praescivit ad damnationem non ad gratiam pertinere, beatus Apostolus tanto succinctiore brevitate, quanto maiore auctoritate commemorat. Deum enim dicit volentem ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulisse in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae 21; quem superius dixerat tamquam figulum luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam 22. Merito autem videretur iniustum, quod fiunt vasa irae ad perditionem, si non esset ipsa universa ex Adam massa damnata. Quod ergo fiunt inde nascendo vasa irae, pertinet ad debitam poenam: quod autem fiunt renascendo vasa misericordiae, pertinet ad indebitam gratiam.

Deum bene et malis uti.

3. 10. Ostendit ergo Deus iram suam; non utique animi perturbationem, sicut est quae ira hominis nuncupatur, sed iustam fixamque vindictam, quia de stirpe inobedientiae ducitur propago peccati atque supplicii. Et homo natus ex muliere, sicut in libro Iob scriptum est, brevis est vitae et plenus iracundiae 23. Eius enim rei vas est, qua plenus est: unde irae vasa dicuntur. Ostendit et potentiam suam, qua bene etiam utitur malis, multa illis naturalia et temporalia bona largiens, eorumque malitiam ad exercendos et comparatione admonendos bonos accommodans, ut in eis discant agere gratias Deo quod ab eis, non suis meritis, quae in eadem massa paria fuerunt, sed illius miseratione discreti sunt. Quod maxime apparet in parvulis, de quibus, cum per Christi gratiam renascuntur, et istam vitam in illa tenera aetate finientes in aeternam transeunt et beatam, dici non potest quod libero discernuntur arbitrio ab aliis infantibus qui sine hac gratia in ipsius massae damnatione moriuntur.

Cur gratia quibusdam non praestetur.

3. 11. Si autem hi soli crearentur ex Adam, qui essent per gratiam recreandi, et praeter illos qui in Dei filios adoptantur, nulli alii homines nascerentur, lateret beneficium quod donaretur indignis; quia nullis ex eadem damnabili stirpe venientibus debitum supplicium redderetur. Cum vero attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, non solum ostendit iram et demonstravit potentiam suam redhibendo vindictam, et bene utendo non bonis, sed etiam notas fecit divitias gloriae suae in vasa misericordiae 24. Ita enim quid praestetur sibi dicit gratis iustificatus, dum non suo merito, sed gloria largissimae Dei misericordiae discernitur a damnato, cum quo eadem iustitia fuerat et ipse damnandus.

Cur Deus creet et in damnationem ituros.

3. 12. Tam multos autem creando nasci voluit, quos ad suam gratiam non pertinere praescivit, ut multitudine incomparabili plures sint eis quos in sui regni gloriam filios promissionis praedestinare dignatus est 25; ut etiam ipsa reiectorum multitudine ostenderetur, quam nullius momenti sit apud Deum iustum quantalibet numerositas iustissime damnatorum. Atque ut hinc quoque intellegant qui ex ipsa damnatione redimuntur, hoc fuisse debitum massae illi universae, quod tam magnae parti eius redditum cernerent, non solum in eis qui originali peccato multa addunt malae voluntatis arbitrio, verum etiam in tam multis parvulis qui tantummodo vinculo peccati originalis obstricti, sine gratia Mediatoris ex hac luce rapiuntur. Tota quippe ista massa iustae damnationis reciperet debitum, nisi ex ea faceret non solum iustus, sed etiam misericors figulus alia vasa in honorem secundum gratiam, non secundum debitum 26; dum et parvulis subvenit, quorum nulla merita dici possunt, et maiores praevenit, ut habere aliqua merita possint.

Quomodo creationismus defendi possit.

4. 13. Quae cum ita sint, si assertio tua non eo tendit, ut novas animas dicas propter innocentiam novitatis suae, antequam ad peccandum libero utantur arbitrio, damnationi originali obnoxias esse non posse; sed eas fide catholica confiteris, etiamsi in illa tenera aetate de corpore exierint, in damnationem perditionis ituras, nisi Sacramento Mediatoris, qui venit quaerere et salvum facere quod perierat 27, liberentur: quaere ubi, vel unde, vel quando coeperint damnationis meritum habere, si novae sunt, ita sane ut Deum non facias, nec aliquam naturam quam non condidit Deus, vel peccati earum vel innocentum damnationis auctorem. Et si inveneris quod te quaerere admonui, quod ipse adhuc, fateor, non inveni, defende quantum potes, atque assere animarum infantium eiusmodi esse novitatem, ut nulla propagatione ducantur; et nobiscum quod inveneris fraterna dilectione communica.

In traducianismo defendendo Tertulliani error vitandus.

4. 14. Si autem non inveneris quare vel quomodo fiant animae infantium peccatrices, et nihil in seipsis habentes malitiae, a quo cogantur ex Adam trahere unde damnentur, cum eas credas non ex illa prima peccatrice propagatas, sed novas atque insontes includi carne peccati; nec sic iam temere in aliam sententiam tua deflectatur assensio, ut eas ex illa una credas propagando traduci; ne forte alius invenire possit quod ipse non possis, aut aliquando invenias quod nunc non potueris. Nam et illi qui animas ex una propagari asserunt, quam Deus primo homini dedit, atque ita eas ex parentibus trahi dicunt, si Tertulliani opinionem sequuntur, profecto eas non spiritus, sed corpora esse contendunt, et corpulentis seminibus exoriri 28. Quo perversius quid dici potest? Neque hoc Tertullianum somniasse mirandum est, qui etiam ipsum creatorem Deum non esse nisi corpus opinatur.

Generationismus et traducianismus quaestionem non solvunt.

4. 15. Qua dementia repulsa a corde atque ore christiano, quisquis animam, sicuti est, non esse corpus sed spiritum confitetur, et tamen in filios ex parentibus duci; in eo quidem nullis coarctatur angustiis, quod omnes animas, etiam parvulorum, quos Ecclesia non utique in falsam, sed in veram peccatorum remissionem baptizat, vera fides praedicat trahere originale peccatum propria primi hominis voluntate commissum, et in omnes posteros generatione transmissum, sola regeneratione purgandum: sed cum considerari et pertractari coeperit quid dicatur, mirum si ullus sensus comprehendit humanus quonam modo tamquam lucerna de lucerna accendatur et sine detrimento alterius alter inde ignis existat, sic anima de anima parentis fiat in prole, vel traducatur in prolem; utrum incorporeum semen animae, sua quadam occulta et invisibili via seorsum ex patre currat in matrem eum fit conceptus in femina; an, quod est incredibilius, in semine corporis lateat. Cum autem fluunt irrita sine ullis conceptibus semina, utrum semen animae non simul exeat, an summa celeritate atque atomo temporis unde exierat recurrat, an pereat: et si perit, quomodo ipsa cuius mortale semen est, immortalis est anima; an immortalitatem tunc accipit, quando formatur ut vivat, sicut iustitiam quando formatur ut sapiat. Et quo pacto eam Deus fingat in homine, etiamsi anima seminaliter trahatur ex anima, sicut fingit in homine corporis membra, quamvis corpus seminaliter trahatur ex corpore. Si enim non etiam spiritalis creatura fingeretur a Deo, non scriptum esset: Qui fingit spiritum hominis in ipso 29: et in eo quod legitur: Qui fingit singillatim corda hominum 30; si per corda significatae sunt animae, fingi eas posse quis dubitet? sed quaeritur utrum ex una anima hominis primi; sicut fingit singillatim facies hominum, ex uno tamen corpore hominis primi.

Animarum propagatio res naturaliter obscura.

5. 16. Cum haec atque huiusmodi de hac re multa quaeruntur, quae nullo sensu carnis explorari possunt, et a nostra experientia longe remota sunt, atque in abditissimis naturae sinibus latent; non erubescendum est homini confiteri se nescire quod nescit, ne dum se scire mentitur, numquam scire mereatur. Quis autem negat non unius tantum, sed omnis animae creatorem Deum atque factorem, nisi qui eius eloquiis apertissime refragatur? Sine ulla quippe ambiguitate per prophetam dicit: Omnem flatum ego feci 31; animas videlicet intellegi volens, quod verba consequentia manifestant Non itaque unum quem facto ex terra homini primo inspiravit, sed omnem flatum ipse fecit, ipse adhuc facit. Quaeritur tamen utrum omnem flatum ex illo uno flatu, sicut omne corpus hominis ex uno illo corpore, faciat: an vero nova quidem corpora faciat ex uno, animas autem novas ex nihilo. Quis enim congrua suis originibus genera rerum etiam de seminibus facit, nisi qui ipsa semina sine seminibus fecit? Sed ubi res naturaliter obscura nostrum modulum vincit, et aperta divina Scriptura non subvenit, temere hinc aliquid definire humana coniectura praesumit. Secundum vitas autem quas proprias habere incipiunt, novos homines dicimus nasci, sive anima, sive corpore. At vero secundum originale peccatum veteres nascuntur; ideo Baptismate renovantur.

Scripturam sanctam neutri sententiae adstipulari.

5. 17. Aliquid ergo certum de animae origine nondum in Scripturis canonicis comperi. Nam ii qui novas sine ulla propagine asserunt animas fieri, inter testimonia quibus id nituntur ostendere, ponunt etiam illa duo quae paulo ante commemoravi: Qui fingit spiritum hominis in ipso 32; et: Qui finxit singillatim corda hominum 33; de quibus vides quemadmodum possit a resistentibus responderi: utrum enim cum fingit, ex alio fingat, an ex nihilo, incertum est. Illud tamen inter caetera testimonium videtur esse praecipuum, quod in libro Salomonis Ecclesiastae legitur: Et revertetur pulvis in terram, sicut erat; et spiritus revertetur ad Deum, qui dedit eum 34. Sed facillime respondetur: "Corpus in terram de qua factum est primum hominis corpus, et spiritus ad Deum a quo facta est prima hominis anima: sicut enim nostrum corpus, inquiunt, quamvis ex primo illo corpore propagatum sit, eo tamen redit unde ipsum primum corpus effectum est; sic anima nostra, quamvis ex illa anima propagata, non ad nihilum, quia immortalis est, sed ad illum redit a quo ipsa prima anima facta est". Ac per hoc illud quod scriptum est de spiritu cuiusque hominis quod redeat ad Deum qui dedit eum, non solvit istam obscurissimam quaestionem; quia sive ex illo uno, sive ex nullo alio, Deus utique dedit eum.

Quomodo caro, anima accipiantur in Scripturis.

5. 18. Itemque illi qui propaginem animarum inconsiderata temeritate defendunt, inter alia testimonia quae suae causae suffragari arbitrantur, nullum quasi manifestius et expressius pro se possunt putare proferendum, quam id quod in Genesi scriptum est: Omnes autem animae quae introierunt cum Iacob in Aegyptum, qui exierunt de femoribus eius 35. Hoc enim velut evidentissimo testimonio possunt credi animae in filios ex parentibus propagari; quoniam satis aperte dictum videtur, animas etiam de femoribus Iacob, non sola exiisse corpora filiorum. Ut eo modo etiam illud intellegi velint a parte totum, quod dixit Adam, cum illi mulier eius ostenderetur: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea 36: non enim dixit: Et anima de anima mea; sed ita fieri potest ut carne nominata utrumque intellegatur, sicut hic animas nominavit, et tamen etiam corpora in filiis intellegi voluit.

Scripturam saepe metaphorice loqui.

5. 19. Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum atque manifestum enodandae huic quaestioni non sufficeret, nec si ita legeretur genere feminino, quae exierunt de femoribus eius 37, ut animas intellegeremus quae exierunt. Ideo autem non sufficeret, quoniam et animae nomine corpus solum posse significari, modo quodam locutionis ostenditur quo significatur per id quod continetur illud quod continet; sicut ait quidam: Vina coronant 38, cum coronarentur vasa vinaria: vinum enim continetur, vas continet. Sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, qua continetur populus qui vere appellatur Ecclesia; ut nomine ecclesiae, id est, populi qui continetur, significemus locum qui continet: ita quod animae corporibus continentur, intellegi corpora filiorum per nominatas animas possunt. Sic enim melius accipitur etiam illud quod Lex inquinari dicit eum qui intraverit super animam mortuam 39, hoc est super defuncti cadaver, ut nomine animae mortuae, mortuum corpus intellegatur, quod animam continebat; quia et absente populo, id est, Ecclesia, locus tamen ille nihilominus ecclesia nuncupatur. Haec responderentur, si, ut dixi, feminino genere positum esset, "quae exierunt de femoribus Iacob", id est, quae animae. Nunc vero cum masculinum genus sit positum, id est, "qui exierunt de femoribus Iacob"; quis non ita intellegere malit: "Omnes animae eorum qui exierunt de femoribus eius", id est, animae hominum: ut etiam sic possint intellegi secundum corpus tantummodo exiisse homines de femoribus patris, quorum erant illae animae, per quarum numerum intelleguntur tot homines?

Hieronymi sententia creationismo propensior.

6. 20. Vellem autem legere libellum tuum cuius mentionem fecisti in litteris tuis, ne forte aliqua ibi testimonia non ambigua posuisti. A me autem cum quaesisset amicus mihi carissimus et divinarum studiosissimus Litterarum, quid de hac quaestione sentirem, eique remota verecundia, hinc aestus meos et ignorantiam fassus essem 40, scripsit inde longe trans mare ad doctissimum virum: cui rescripsit ille ut potius me consuleret 41, nesciens quod iam fecerat, nec aliquid a me certum ac definitum audire potuerat. Significavit tamen in eadem brevi epistola sua, se potius fieri quam propagari animas credere: simul etiam admonens animarum propaginem (quia ipse in Oriente est) occidentalem Ecclesiam solere sentire. Hac ego maiore occasione comperta, scripsi ad eum non brevem librum, consulens eum, et petens ut prius me doceat, et tunc ad me mittat quos doceam 42.

Cur A. generationismum non audeat defendere.

6. 21. Qui liber meus ut non doctoris sed inquisitoris, et potius discere cupientis, apud me legi potest: mitti vero uspiam non debet, vel cuiquam foras dari, nisi cum rescripta Domino adiuvante percepero; id quod ille sentit, promptissime ac libentissime defensurus, si me docere potuerit quomodo animae non ex Adam veniant, et tamen ex illo iustam sortem damnationis inveniant, nisi ad remissionem peccatorum renascendo perveniant. Absit enim ut credamus vel animas parvulorum in lavacro regenerationis falsam accipere peccatorum mundationem, vel Deum esse, aut aliquam naturam quam non condidit Deus, illius ex qua mundantur inquinationis auctorem. Donec ergo aut ille rescribat, aut ego, si Deus voluerit, aliquo modo discam, si nullam de illa peccatrice originem ducit, quae causa sit animae subeundi originale peccatum, quod necesse est esse in omnibus parvulis; et quo eam nec Deus cogit insontem, quia peccandi auctor non est, nec ulla mali natura, quia non est; nihil tale audeo praedicare.

Quid parvuli ex Adam contrahant.

6. 22. Te autem, si libenter vel patienter admittis, carissime frater, admoneo ne haeresim novam minus cautus incurras, quae antiquissimae fidei stabilita molitur fundamenta convellere adversus Dei gratiam disputando, quam Dominus Christus pusillis et magnis ineffabili bonitate largitur: cuius vel auctores, vel certe acerrimi notissimique suasores cum Pelagius et Celestius exstitissent, conciliorum episcopalium vigilantia in adiutorio Salvatoris qui suam tuetur Ecclesiam, etiam a duobus venerabilibus antistitibus apostolicae Sedis, papa Innocentio et papa Zosimo, nisi correcti etiam egerint poenitentiam, toto christiano orbe damnati sunt. De quibus exempla recentium litterarum, sive quae specialiter ad Afros, sive quae universaliter ad omnes episcopos de memorata Sede manarunt, ne forte ad vestram Sanctitatem nondum pervenerint, vobis curavimus mitti ab eis fratribus quibus et has litteras, ut tuae Venerationi dirigerent, dedimus. Hi autem non ideo sunt haeretici, quia dicunt animas originem de illa prima peccatrice non ducere, quod vel aliqua fortasse ratione vera dici potest, vel sine fidei labe nesciri: sed hinc conantur efficere (unde omnino apertissimi haeretici iudicantur) animas parvulorum nihil mali ex Adam trahere, quod sit lavacro regenerationis expiandum. Nam Pelagii de hac re argumentatio, quae inter alia eius damnabilia etiam litteris apostolicae Sedis adiuncta est, ita se habet: "Si anima, inquit, ex traduce non est, sed sola caro tantum habet traducem peccati; sola ergo poenam meretur. Iniustum est enim ut hodie nata anima non ex massa Adae, tam antiquum peccatum portet alienum; quia nulla ratione conceditur ut Deus qui propria peccata dimittit, unum imputet alienum".

Zosimus confirmat: vere baptismo remitti peccata.

6. 23. Si ergo ita potes animarum asserere sine ulla propagine novitatem, ut ratione iusta et a fide catholica non aliena, etiam sic peccato primi hominis ostendantur obnoxiae; assere quod sentis, ut potes. Si autem non eas aliter potes a propagatione facere alienas, nisi ut simul facias ab omni peccati vinculo liberas; cohibe te ab huiusmodi disputatione omnimodo. Non est enim falsa etiam in parvulorum baptismate remissio peccatorum, nec verbo tenus dicitur, sed veraciter agitur. Nam ut iam verbis utar, quae in ipsa epistola beatissimi antistitis Zosimi leguntur: "Fidelis Dominus in verbis suis 43, eiusque baptismus re ac verbis, id est, opere, confessione et remissione vera peccatorum, in omni sexu, aetate, conditione generis humani eamdem plenitudinem tenet. Nullus enim nisi qui peccati servus est, liber efficitur, nec redemptus dici potest, nisi qui vere per peccatum fuerit ante captivus, sicut scriptum est: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis 44. Per ipsum enim renascimur spiritaliter, per ipsum crucifigimur mundo. Ipsius morte, mortis ab Adam omnibus nobis introductae atque transmissae universae animae illud propagine contractum chirographum rumpitur, in quo nullus omnino natorum, antequam per Baptismum liberetur, non tenetur obnoxius". In his verbis apostolicae Sedis tam antiqua atque fundata, tam certa et clara est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare Christiano.

Qua condicione defendi possit creationismus.

6. 24. Quoniam ergo morte Christi, non unius aut aliquarum, sed universae animae propagine contractum mortis chirographum rumpitur; si potes animas sic alienas a propagine defendere, ut tamen hoc chirographo, quod sola Christi morte rumpendum est, rectissima ratione demonstrentur obstrictae, nec sua propagine, sed carnis hoc debito iuste appareant obligatae: non solum nemine prohibente defende, verum etiam id nobis quomodo tecum defendere possimus ostende. Si autem aliter non potest quod de animarum novitate sentis, asserere, nisi ut eas dicas peccato primi hominis non teneri; aut per propaginem non suam, sed carnis, auctore Deo, vel nescio qua mali natura, innocentissimas fieri peccatrices: melius origo animae latet, dum tamen eam non dubitemus Dei esse creaturam, quam vel Deus peccati auctor dicatur, vel contra Deum aliena mali natura introducatur, vel baptisma parvulorum irritum ducatur.

Nihil in Christi anima ex peccatrice anima.

6. 25. Ut autem et a me tua Dilectio de hac quaestione aliquid audiat definitum, non parvi aestimandum, imo praecipue necessarium atque retinendum, quomodolibet se origo habeat animarum, sive ex illa una, sive ex nulla alia propagentur; Mediatoris tamen animam nullum ex Adam traxisse peccatum dubitare fas non est. Si enim nulla propagatur ex altera, ubi omnes tenentur propagata carne peccati: quanto minus credendum est ex propagine peccatricis animam venire potuisse, cuius caro venit ex virgine, non libidine concepta, sed fide, ut esset in similitudine carnis peccati 45, non in carne peccati! Si autem peccato primae animae peccatricis ideo caeterae tenentur obnoxiae, quia ex illa sunt propagatae; profecto illa quam sibi Unigenitus coaptavit, aut peccatum inde non traxit, aut omnino inde non tracta est. Neque enim non potuit animam sibi trahere sine peccato, qui solvit nostra peccata; aut qui novam creavit ei carni quam sine parente fecit ex terra, non potuit novam creare carni quam sine viro sumpsit ex femina.

Quaestionem prudenter esse ponderandam.

6. 26. Haec sicut potui, non quidem ad me datis, sed tamen ad carissimos nostros Sanctitatis tuae litteris, non peritia quam desiderasti, sed sollicita dilectione respondi. Si grate accipis, et admonitionem fraternam et utilem, non errando, sed prudenter considerando cum Ecclesiae pace conservas, Deo gratias. Si autem me ista nondum nosse miraris, vel etiam nec miraris, et me aliquid certum de origine animarum salva ista fide quae certissima atque clarissima est, mutua caritate docere non renuis, multo uberius, Deo gratias. Memor nostri, Domino semper vivas, domine beatissime, et sincera dilectione desiderabilis frater.