EPISTOLA 179

Scripta a. 416.

Augustinus Ioanni, episcopo Hierosolymitano, retegens Pelagii haeresim quae continebatur in ipsius libro (nn. 1-4), quem ipsi transmittit una cum libro De natura et gratia a se contra illum elaborato rogans ut interroget Pelagium utrum Christi gratiam an naturam vel voluntatem pro gratia confiteatur (nn. 5-6), petens vicissim ut mittat gesta ecclesiastica (Diospolitanae Synodi) quibus Pelagius purgatus esse perhibetur (n. 7) eo magis quod ille multa dicit contra illa quae antea dixerat quadam sua defensione qua obiectis Gallorum respondit (nn. 8-10).

DOMINO BEATISSIMO, AC MERITO VENERABILI FRATRI ET COEPISCOPO IOANNI, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Caveat ne a Pelagio decipiatur.

1. Quod tuae Sanctitatis scripta non merui, nihil audeo succensere: melius enim perlatorem credo defuisse, quam me suspicor a tua Veneratione contemptum, domine beatissime, et merito venerabilis frater. Nunc vero quoniam servum Dei Lucam, per quem ista direxi, cito comperi esse rediturum, agam Domino, et tuae benignitati uberes gratias, si me litteris fueris visitare dignatus. Pelagium vero fratrem nostrum, filium tuum, quem audio quod multum diligis, hanc illi suggero exhibeas dilectionem, ut homines qui eum noverunt et diligenter audierunt, non ab eo tuam Sanctitatem existiment falli.

Pelagio liber quidam contra gratiam adscriptus.

2. Nam quidam ex discipulis eius adolescentes honestissime nati, et institutis liberalibus eruditi, spem quam habebant in saeculo, eius exhortatione dimiserunt, et se ad Dei servitium contulerunt. In quibus tamen cum apparuissent quaedam sanae doctrinae adversantia, quae Salvatoris Evangelio continetur, et apostolicis sermonibus declaratur, id est cum invenirentur contra Dei gratiam disputare, propter quam christiani sumus, et in qua spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus 1, et admonitionibus nostris inciperent emendari; dederunt mihi librum, quem eiusdem Pelagii esse dixerunt, rogantes ut ei potius responderem: quod posteaquam vidi me facere debere, ut eo modo error ipse nefarius de cordibus eorum perfectius auferretur, legi atque respondi.

A Pelagio voluntas hominis extollitur.

3. In hoc libro ille Dei gratiam non appellat nisi naturam, qua libero arbitrio conditi sumus. Illam vero, quam innumerabilibus testimoniis sancta Scriptura commendat, ea nos iustificari, hoc est, iustos fieri docens, et in omni opere bono, sive agendo, sive perficiendo, Dei misericordia iuvari; quod etiam orationes sanctorum apertissime ostendunt, quibus ea petuntur a Domino, quae praecipiuntur a Domino: hanc ergo gratiam non solum tacet, sed ei contraria multa loquitur. Affirmat enim, vehementerque contendit, per solum liberum arbitrium sibi humanam sufficere posse naturam ad operandam iustitiam et omnia Dei mandata servanda. Unde quis non videat, cum eumdem librum legerit, quemadmodum oppugnetur gratia Dei, de qua dicit Apostolus: Miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Dominum nostrum Iesum Christum 2; et nullus locus divino adiutorio relinquatur, propter quod orantes dicere debeamus: Ne nos inferas in tentationem 3; sine causa etiam Dominus apostolo Petro dixisse videatur: Rogavi pro te, ne deficiat fides tua 4, si hoc totum in nobis nullo auxilio Dei, sed potestate voluntatis impletur?

Orationis ac benedictionum necessitas.

4. His itaque disputationibus perversis et impiis, non solum contradicitur orationibus nostris, quibus a Domino petimus quidquid sanctos petiisse legimus et tenemus; verum etiam benedictionibus nostris resistitur, quando super populum dicimus, optantes eis et poscentes a Domino, ut eos abundare faciat in caritate invicem, et in omnes 5, et det eis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius 6; et impleat eos omni gaudio, et pace in credendo, et abundent in spe, et potentia Spiritus Sancti 7. Utquid eis ista petimus, quae populis a Domino petiisse Apostolum novimus, si iam natura nostra, creata cum libero arbitrio, omnia haec sibi potest sua voluntate praestare? utquid etiam dicit idem ipse Apostolus: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 8; si spiritu naturae nostrae agimur, ut efficiamur filii Dei? utquid dicit similiter: Spiritus adiuvat infirmitatem nostram 9; si natura nostra sic creata est, ut Spiritu ad opera iustitiae non indigeat adiuvari? utquid scriptum est: Fidelis autem Deus, qui non permittet vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere 10; si iam ita conditi sumus, ut viribus liberi arbitrii universas tentationes sustinendo superare possimus?

Liber ille Pelagii eiusque refutatio legatur.

5. Quid pluribus agam apud Sanctitatem vestram? quandoquidem me onerosum sentio; maxime quia per interpretem audis litteras meas. Si diligitis Pelagium, diligat vos etiam ipse, imo magis seipsum; et non vos fallat. Cum enim auditis eum confiteri gratiam Dei et adiutorium Dei, putatis hoc eum dicere quod et vos qui catholica regula sapitis, quoniam quid in libro suo scripserit ignoratis. Propter hoc, ipsum librum misi, et meum quo ei respondi; unde perspiciat Venerabilitas vestra, quam gratiam vel adiutorium Dei dicat, quando illi obicitur quod gratiae Dei et adiutorio contradicat. Proinde ostende illi docendo, et hortando, et pro eius salute, quae in Christo esse debet, orando, ut eam Dei gratiam confiteatur, quam probantur sancti Dei fuisse confessi, cum a Domino ea ipsi peterent quae illis iubebat ut facerent: quoniam neque iuberentur, nisi ut nostra voluntas ostenderetur; neque peterentur, nisi ut voluntatis infirmitas ab illo qui iusserat, iuvaretur.

Pelagius interrogetur de oratione ac baptismo pro parvulis.

6. Aperte interrogetur utrum ei placeat orandum esse a Domino ne peccemus. Quod si ei displicet, legatur in auribus eius Apostolus dicens: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali 11: si autem placet, aperte praedicet gratiam qua iuvamur, ne ipse faciat multum mali. Hac enim gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum omnes liberantur, quicumque liberantur: quoniam nemo, praeter ipsam, quolibet alio modo liberari potest. Propter hoc scriptum est: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 12: non quia nemo damnabitur; sed quia nemo aliter liberabitur. Quia sicut nulli nisi per Adam filii hominis, ita nulli nisi per Christum filii Dei. Omnes itaque filii hominis nonnisi per Adam, et omnes ex eis filii Dei nonnisi per Christum fieri possunt. Aperte itaque etiam hinc exprimat quid sentiat; utrum placeat ei etiam parvulos qui nondum iustitiam possunt velle vel nolle, tamen propter unum hominem, per quem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 13, per Christi gratiam liberari: utrum etiam pro ipsis fusum credat sanguinem Christi propter originale peccatum, qui utique in remissionem fusus est peccatorum 14. De his maxime ab illo volumus nosse quid credat, quid teneat, quid certe confiteatur et praedicet. In aliis autem quae illi obiciuntur, etiamsi errare convincitur, tamen donec corrigatur, tolerabilius sustinetur.

A. petit concilii Diospolitani Acta.

7. Peto etiam nobis transmittere, quibus perhibetur esse purgatus, ecclesiastica Gesta digneris. Quod ex multorum episcoporum desiderio peto, quos mecum de hac re fama incerta perturbat: sed ideo solus hoc scripsi, quia occasionem perlatoris festinantis a nobis, quem cito ad nos audivi posse remeare, praetermittere nolui. Pro quibus Gestis iam nobis misit non quidem ullam partem Gestorum, sed quamdam a se conscriptam velut defensionem suam, qua se dixit obiectis respondisse Gallorum. In qua, ut alia omittam, cum ad illud responderet, quod ei obiectum est, eum dixisse posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei custodire si velit: Diximus, inquit; hanc enim illi Deus possibilitatem dedit. Non diximus, quoniam inveniatur quis ab infantia usque ad senectam, qui numquam peccaverit; sed quoniam a peccatis conversus labore proprio, et gratia Dei adiutus potest absque peccato esse, nec propter hoc in posterum erit inconvertibilis.

Quod P. defensione quadam affirmat, negat illo libro.

8. In hac Pelagii responsione cernit Reverentia tua hoc eum fuisse confessum, priorem hominis vitam, quae est ab infantia, sine peccato non esse, sed eum ad vitam quae sine peccato sit, labore proprio et adiuto per gratiam Dei posse converti. Cur ergo in hoc libro, cui respondi, vel ita hic vixisse dicit, ut nihil omnino peccaverit? Nam eius de hac re ista sunt verba: "Hoc, inquit, recte dici potest de his quorum neque bonorum, neque malorum Scriptura sit memor: de illis vero quorum iustitiae meminit, et peccatorum sine dubio meminisset, si qua eos peccasse sensisset. Sed esto, inquit, aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulaverit peccata contexere; in ipso statim mundi primordio, ubi nonnisi quatuor homines erant, quid, inquit, dicimus, cur non omnium voluerit dicta memorare? Utrumne ingentis multitudinis causa, quae nondum erat? an quia illorum tantum, qui commiserant, meminit, illius vero qui nulla commiserat, meminisse non potuit? Certe, inquit, primo in tempore Adam et Eva, ex quibus Cain et Abel nati sunt, quatuor homines tantum fuisse referuntur 15. Peccavit Eva; Scriptura hoc prodidit 16: Adam quoque deliquit; eadem Scriptura non tacuit 17: sed et Cain peccasse ipsa quoque Scriptura testata est 18. Quorum non modo peccata, verum etiam peccatorum indicat qualitatem. Quod si et Abel peccasset, inquit, et hoc sine dubio Scriptura dixisset: si non dixit, ergo nec ille peccavit".

P. negat Abelem peccatorem fuisse.

9. Haec verba de libro eius decerpsi, quae in ipso quoque volumine tua Sanctitas poterit invenire; ut intellegatis quemadmodum et caetera neganti credere debeatis. Nisi forte dicat ipsum Abel nihil peccasse; sed ideo non fuisse sine peccato, et ideo non posse Domino comparari, qui in carne mortali solus sine peccato fuit, quia erat in Abel originale peccatum, quod de Adam traxerat, non in seipso ipse commiserat: utinam saltem hoc dicat, ut interim eius de baptismo parvulorum certam sententiam tenere possimus! Aut si forte, quoniam dixit ab infantia usque ad senectutem, ideo dicat Abel non peccasse, quia nec senuisse monstratur. Non hoc indicant verba eius: ab initio priorem vitam dixit peccatricem; posteriorem vero posse esse sine peccato. Ait enim non se dixisse: "quoniam inveniatur quis ab infantia usque ad senectutem, qui non peccaverit; sed quoniam a peccatis conversus labore proprio, et gratia Dei adiutus potest absque peccato esse". Cum enim dicit: "a peccatis conversus", ostendit priorem vitam in peccatis agi. Fateatur ergo quod peccaverit Abel, cuius prima vita fuit in saeculo, quam fatetur non carere peccatis, et respiciat librum suum, ubi eum dixisse constat, quod ait in hac defensione: "Non diximus".

A. demonstrare potest librum illum Pelagii esse.

10. Si autem et hunc librum, vel hunc in eo libro locum esse negaverit suum; ego quidem idoneos testes habeo honestos et fideles viros, et eius sine dubio dilectores, quibus attestantibus purgare me possum, quod eumdem librum ipsi mihi dederint, et ibi hoc legatur, eumque Pelagii esse dixerint, ut saltem hoc mihi sufficiat, ne dicat a me fuisse sive conscriptum, sive falsatum. Iam inter illos eligat quisque cui credat; meum non est de hac re diutius disputare. Rogamus ut certe transmittas ipsi, si negaverit se ista sentire, quae illi obiciuntur inimica gratiae Christi. Tam quippe operta est eius defensio, ut si vestram sanctam prudentiam, qui eius alia scripta non nostis, nulla verborum ambiguitate fefellerit, magno gaudio gratulabimur; non multum curantes utrum illa perversa et impia numquam senserit, an se ab eis aliquando correxerit.