EPISTOLA 171/A

Scripta post superiorem?

In hoc epistolae ad Maximum fragmento Augustinus exponit animi habitus velut totidem gradus ascendendos ab eo qui cordis mundationem cupit (n. 1) ut aliquantum mente Trinitatis unitatem contingat, hos autem gradus ait esse virtutes colere ac Beatitudines persequi (n. 2).

AUGUSTINI AD MAXIMUM

Gradus quibus ad cordis mundationem ascenditur.

1. Praeceptis Dei, quae ut bene agamus accepimus vitam tuam moresque conformes, a religioso timore incipiens. Initium enim sapientiae timor Domini 1, ubi frangitur et debilitatur humana superbia. Deinde ut pietate mansuetus et mitis, etiam quae nondum intellegis, et quae imperitis videntur absurda sibique contraria in Scripturis sanctis, non oblucteris animosa contentione, nec superimponas sensum tuum sensibus divinorum Librorum; sed cedas potius, atque intellectum mitis differas, quam secretum immitis accuses. Tertio, cum tibi ad cognitionem tui aperiri coeperit infirmitas humana, et scieris ubi iaceas, quam penalia vincula mortalitatis de Adam propagatus tecum trahas, et quam longe peregrineris a Domino 2; atque pervideris aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivum te ducentem in lege peccati, quae est in membris tuis; exclames: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius3 ut te lugentem consoletur, liberationem ipsam pollicens gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 4. Quarto, iam desidera te implere iustitiam multo vehementius atque ferventius, quam a nequissimis hominibus voluptates carnis desiderari solent; nisi quod in spe adiutorii divini est in isto appetitu tranquillus ardor, et flamma securior. In isto autem quarto vitae gradu orationibus instanter incumbitur, ut esurientibus et sitientibus saturitas iustitiae concedatur 5; ut non solum onerosum non sit, verum etiam delectet abstinere a voluptate omnis corruptionis, sive suae, sive alterius, vel obluctando vel adversando. Quod ut facile divinitus tribuatur, quintus adiungitur, consilium exhibendae misericordiae, ut in eo quod potes adiuves inopem; quia in eo quod nondum potes, ab Omnipotente adiuvari cupis. Munus autem misericordiae geminum est; cum vindicta donatur, et cum humanitas exhibetur. Quae duo breviter Dominus ita complexus est: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 6. Hoc autem opus etiam ad mundationem cordis valet, ut quantum in hac vita licet, incommutabilem Dei substantiam pura intellegentia cernere valeamus. Tenetur enim aliquid adversus nos, quod relaxandum est, ut acies nostra erumpat in lucem: unde ipse Dominus: Verum date, inquit, eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis 7. Quapropter sexta consequitur cordis ipsa mundatio.

Beatitudines virtutesque gradus ad quantamcumque beatitudinem.

2. Ut autem in lucem veram rectus et purus dirigatur aspectus, neque illa quae bene atque laudabiliter facimus, neque illa quae acute sagaciterque dispicimus, ad finem placendi hominibus, vel subveniendi necessitatibus corporis referenda sunt. Gratis enim se vult Deus coli; quia neque quidquam est propter quod ipse appetendus sit. Cum ad istam intellegentiae puritatem bonae vitae gradibus venerimus, sive tardius, sive celerius, tunc dicere audeamus, valere nos aliquantum mente contingere summae atque ineffabilis Trinitatis unitatem: ubi summa pax erit; quia ultra quod exspectetur non est, cum reformati ad sui generis imaginem filii Dei ex hominibus facti, paterna incommutabilitate perfruuntur. Primo enim: Beati pauperes spiritu 8; ubi timor Dei est 9. Deinde: Beati mites; ubi pietas docilis. Tertio: Beati lugentes; ubi scientia propriae infirmitatis. Quarto: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam; ubi fortitudo conandi domitas habere libidines Quinto: Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur; ubi consilium est adiuvandi, ut adiuvari merearis. Tunc ad sextum pervenitur gradum, in quo dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 10; ubi purus intellectus et habilis ad intellegendum quantulacumque ex parte Trinitatem cernere non potest, nisi et laudem humanam non appetamus, quamvis laudanda faciamus. Proinde septimo gradu pervenimus ad pacis illius tranquillitatem, quam dare non potest mundus 11. Nam etiam illis virtutibus quatuor, quas memorabili pridem industria philosophi quoque indagare potuerunt, id est, prudentiae, fortitudini, temperantiae atque iustitiae, si ad perfectum religionis cultum tria haec iungentes addamus, id est, fidem, spem et caritatem, septenarium profecto numerum invenimus. Recte enim haec tria non omittuntur, sine quibus nec Deum colere, nec ei quemquam novimus posse placere.