EPISTOLA 168

Scripta a. 415.

Timasius et Iacobus Augustino gratias agentes pro scripto ipsis libro De natura et gratia adversus Pelagii libellum, naturam non sine gratiae invidia defendentis.

DOMINO VERE BEATISSIMO, ET MERITO VENERABILI PATRI EPISCOPO AUGUSTINO, TIMASIUS ET IACOBUS, IN DOMINO SALUTEM.

Quantum Ecclesiasticae litterae Hieronymo debeant.

Ita nos refecit et recreavit gratia Dei, ministrata per verbum tuum, ut prorsus germani dicamus: Misit verbum suum, et sanavit eos 1, domine beatissime, et merito venerabilis pater. Sane ea diligentia ventilasse Sanctitatem tuam textum eiusdem libelli reperimus, ut ad singulos apices responsa reddita stupeamus, sive in his quae refutare, detestari, aut fugere deceat christianum; sive in illis in quibus non satis invenitur errasse, quamvis nescio qua calliditate, in ipsis quoque gratiam Dei credidit supprimendam. Sed unum est quod nos in tanto beneficio afficit, quia tarde hoc tam praeclarum gratiae Dei munus effulsit: siquidem contigit absentes fieri quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae veritatis illustratio deberetur; ad quos, etsi tardius, non diffidimus propitio Deo eamdem gratiam pervenire, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire 2. Nos vero, etsi olim spiritu claritatis, qui in te est, docti, subiectionem eius abiecerimus erroris, in hoc etiam nunc gratias agimus, quod haec quae ante credidimus, nunc aliis aperire didicimus, viam facilitatis uberiore Sanctitatis tuae sermone pandente. Et alia manu: Incolumem Beatitudinem tuam, nostrique memorem, misericordia Dei nostri glorificet in aeternum.