EPISTOLA 162

Scripta a. 414 aut 415.

Augustinus negotiis distentus (n. 1) Evodio respondet solutionem quaestionis in Ep. 160 propositae ex aliis a se editis opusculis petendam (n. 2). Confirmat opinionem quam in Ep. 159 tetigerat de anima corpore soluta (n. 3) deque visis prodigiosis (nn. 4-5). Postremo vindicat sententiam illam in praemissa proxime epistola reprehensam: Si ratio quaeritur, non erit mirabile etc. (nn. 6-9).

DOMINO BEATISSIMO, ET VENERABILI FRATRI ET COEPISCOPO SANCTO EVODIO, ET TECUM FRATRIBUS, AUGUSTINUS, ET MECUM FRATRES, IN DOMINO SALUTEM.

A. negotiis distentus aliud praetermittit opus.

1. Multa quaeris ab homine multum occupato; et, quod est gravius, ea putas praecipitari debere dictando, quae sunt tam difficilia, ut cum magna diligentia dictata vel scripta, vix perduci possint ad intellectum etiam talium qualis ipse es. Huc accedit quia non tu et tales tantummodo cogitandi estis lecturi esse quod scribimus; sed utique et illi qui minus acuto minusque exercitato ingenio praediti, eo tamen studio feruntur ad cognoscendas litteras nostras, sive amico, sive inimico animo, ut eis subtrahi omnino non possint. Ista cogitanti cernis quanta cura in scribendo esse debeat, praesertim de rebus ita magnis, ut in eis et magni laborent. Si autem cum aliquid in manibus habeo, intermittendum est et differendum, ut ad ea potius respondeatur quae supervenientia requiruntur; quid fiet si etiam ipsis dum respondetur, alia supervenerint? Num placet ut etiam his omissis illa suscipiantur, et semper priora fiant quae posteriora oboriuntur, eaque sola terminare contingat, quibus cum scribuntur non supervenerit aliquid quod quaeratur? Quod ut mihi accidat difficillimum est; sed non opinor tibi hoc placere. Non ergo debui alia interrumpere cum tua supervenissent, sicut nec tua, si alia rursus irruerint; et tamen servare hanc iustitiam non sinor. Nam ecce ut tibi haec ipsa rescriberem, quibus id admonerem, intermisi quae agebam, et animum meum ad hanc epistolam ab alia magna intentione detorsi.

Quibus Augustini operibus solvatur quaestio.

2. Facile autem fuit hanc excusationem, ut arbitror, non iniquam, litteris inditam tibi remittere; respondere autem inquisitionibus tuis non ita facile est: et puto in ipsis opusculis quae me nunc intentissimum detinent, non defutura quaedam loca, ubi haec ipsa expediam quae requiris, si Dominus faverit. Iam etiam ex iis quaestionibus quas modo misisti, multa soluta sunt in eis libris quos nondum edidi, sive de Trinitate, sive de Genesi. Quamquam et illa si relegas quae tibi iamdiu nota sunt, vel, nisi fallor, fuerunt, quia ea fortasse oblitus es quae te conferente mecum ac sermocinante conscripsi, sive de Animae Quantitate, sive de Libero Arbitrio; invenies unde dissolvas, etiam sine mea opera, dubitationes tuas, adhibito scilicet nonnullo labore cogitationis, ut iis quae ibi ad intellectum liquidum certumque perducta sunt, consequentia nectantur. Habes etiam librum de Vera Religione, quem si recoleres atque perspiceres, numquam tibi videretur, ratione cogi Deum esse, vel ratiocinando effici Deum esse debere. Quandoquidem in ratione numerorum, quam certe in usu quotidiano habemus, si dicimus, Septem et tria decem esse debent, minus considerate loquimur; non enim decem esse debent, sed decem sunt. De quibus itaque rebus recte dicatur quod esse debeant, sive iam sint, sive ut sint, satis quantum arbitror disputavimus in eis libris quos commemoravi. Homo enim sapiens esse debet, si est, ut maneat; si nondum est, ut fiat: Deus autem sapiens non esse debet, sed est.

Anima, ex corpore abstracta, nullum aliud informat corpus.

3. Illa quoque de visis, quae tibi nuperrime scripsi, et ea commemoras subtiliter dicta, sed maioribus te quaestionibus implicasse, recense etiam atque etiam, et cogita diligentius, nec pertranseat, sed habitet in eis consideratio tua; et inde fortasse utcumque conicies quomodo sit anima praesens vel absens. In eis quippe visis demoratur in somnis, cum abest a sensu praesentiaque cernendi quam praebet oculis, vigilans: hanc autem ab oculis, hoc est tamquam a luminaribus corporis animae absentiam, quae fit cum dormimus, si vis maior augeat, ut totum quod est inde subtrahatur, mors est. Sicut ergo a cernendi sensu ad visa somniorum, non cum aliquo corpore abscedit, nisi forte illa quae videntur in somnis corporea, nosque ipsos inter illa, hac atque illac ferri ac referri cum aliquo corpore existimabimus; quod iam tibi arbitror non videri: ita si tota penitus abstrahatur atque absit, quod fit in morte, non secum putanda est auferre aliquod corpus ex corpore. Nam si auferret, profecto etiam cum dormimus et abscedit ab oculis, in quantum eos relinquit, in tantum oculos secum auferret, quamlibet subtiliores, corporeos tamen; quod non facit. Verumtamen aufert secum quosdam simillimos, sed non corporeos, quibus visa simillima cernit in somnis, sed nec ipsa corporea.

Somniorum visa: imagines corporibus simillimae.

4. Porro si aliquis contendat etiam visa somniorum quae similia corporibus apparent, non esse nisi corporea, videtur sibi aliquid dicere, nec ista ingenii tarditas facile convincitur; multorum quippe est etiam non mediocriter acutorum: quoniam parum attendunt quantum valeant imagines corporum, quae fiunt in spiritu, nec omnino sunt corpora. Cum vero eas coguntur intueri, si recte adverterint, atque compererint non eas esse corporeas, sed corporum simillimas, rationem tamen de his non continuo valent reddere, quibus causis et quemadmodum fiant, qua denique natura sua subsistant, vel in quo subiecto sint: utrum ita in animo fiant ut in membrana ex atramento litterae, ubi utraque substantia est, membrana scilicet et atramentum; an sicut sigillum in cera, vel figura quaelibet cui cera subiectum est, illa in subiecto; an utroque modo fiant ista in spiritu nostro, aliquando sic, aliquando autem sic.

Imagines in memoria manentes atque externa visa.

5. Movent enim non solum ea ut cogitemus ea quae absunt a sensibus corporis, et in nostra reperiuntur memoria, vel quae nos ipsi ut libitum est, facimus, disponimus, augemus, minuimus, situ, habitu, motu, innumerabilibus qualitatibus formisque variamus. Talia sunt fortassis etiam illa quibus deludimur dormientes, quando non divinitus admonemur; nisi quod haec volentes agimus, illa praeter arbitrium patimur. Non solum haec movent quae in animo de ipso animo fieri non absurde quis putat (quamvis et hoc causis occultioribus, quibus agitur ut istud potius quam illud in conspectum animi veniat); sed etiam quod ait propheta: Et dixit mihi Angelus qui loquebatur in me 1. Neque enim forinsecus voces ad aures corporeas Prophetae venisse credendum est, cum dicit, qui loquebatur in me, non, Ad me. Utrum voces erant de spiritu factae, corporalibus similes, quales agimus cum apud nos taciti multa memoriter, plerumque etiam cantando transcurrimus, sed tamen editae ab Angelo sibi suggerente? Et quod in Evangelio scriptum est: Ecce Angelus Dei apparuit illi in somnis dicens 2: Quomodo enim apparuerit, vel corpus angelicum oculis clausis (Abrahae quippe vigilanti sic apparuerunt, ut eos etiam, cum pedes lavit eis 3, contrectando sentiret)? vel spiritus spiritui dormientis in specie aliqua simili corpori, sicut nos ipsi nobis videmur tali figura etiam per loca moveri somniantes, longe aliter quam membra in stratis iacentia moventur.

Explicatur sententia: "Si ratio quaeritur etc." ex Ep. 137.

6. Haec ideo mira sunt, quia occultiorem habent rationem, quam ut videri vel reddi ab homine homini possit. Nam istae causae sunt admirationis, cum vel ratio cuiusque rei latet, vel eadem res usitata non est, quod aut singularis aut rara est. Ex illa ergo causa latentis rationis, ego dixi in epistola quam te legisse commemoras, cum eis responderem qui negant esse credendum, quod Christum virgo pepererit, virgo permanserit: Si ratio quaeritur, non erit mirabile: hoc enim dictum est, non quod ratione res careat, sed quod eos lateat quibus hoc Deus voluit esse mirabile. Ex alia vero admirationis causa, quae ideo est, quia insolitum aliquid occurrit, scriptum est de Domino quod miratus sit Centurionis fidem; neque enim eum rei ullius ratio potuit latere, sed admiratio pro laude posita est eius cuius par in populo Hebraeo non apparuerat: unde ipsa admiratio satis exposita est, cum Dominus ait: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel 4.

Cur aliquid admirationem faciat.

7. Quod autem adieci in eadem epistola: Si exemplum poscitur, non erit singulare; frustra tibi visus es velut exempla invenisse de vermiculo qui in pomo nascitur, et aranea quae filum textrinae suae corpore velut integro parit. Dicuntur enim aliqua argute cuiusdam similitudinis gratia, alia remotius, alia congruentius; sed solus Christus natus est ex virgine: unde iam intellegis, quantum existimo, cur hoc esse dixerim sine exemplo. Habent itaque omnia causas suas atque rationes rectas et inculpabiles, quae Deus vel usitata vel inusitata operatur. Sed hae causae atque rationes cum latent, miramur quae fiunt; cum autem patent, consequenter ea vel convenienter fieri dicimus; nec mirandum esse, quia facta sunt, quae ratio exigebat ut fierent. Aut, si miramur, non inopinata stupendo, sed excellentia laudando miramur: quo genere admirationis Centurio ille laudatus est. Nec ideo reprehendenda est sententia qua dictum est: Si ratio quaeritur, non erit mirabile; quoniam est aliud genus admirationis, etiam cum ratio manifesta est admiranti: neque enim propterea culpatur sententia qua dictum est: Deus neminem tentat 5, quoniam est aliud genus tentationis, propter quod recte itidem dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester 6.

Cur Pater nequeat a Filio carneis oculis videri.

8. Nec quisquam existimet ideo merito posse dici corporeis oculis a Filio Patrem videri, ac non potius sicut a Patre Filium, quia illi qui hoc putant, cum in reddenda ratione defecerint, possunt et ipsi dicere: "Si ratio quaeritur, non erit mirabile": hoc enim dictum est, non quia non est ratio, sed quia latet. Illius autem non miraculi, sed erroris, demonstrare debet nullam esse rationem, quisquis id opinantes refellere aggreditur. Sicut enim nulla ratio est qua Dei natura moriatur, aut corrumpatur, aut peccet; et cum hoc Deum non posse dicimus, non derogamus potestati eius, sed aeternitatem veritatemque laudamus: ita cum dicimus non posse videri oculis corporeis, non latet, sed patet ratio bene intellegentibus, qua perspicuum est Deum corpus non esse, nec aliquid corporeis oculis cerni posse, nisi quod alicuius intervalli interpositione cernatur: id autem nonnisi corpus esse, eamque substantiam quae minor sit in parte quam in toto; quod de Deo credere nefas esse debet etiam iis qui hoc intellegere nondum valent.

Deus incorporeus nequit corporis oculis videri.

9. Latet ratio diversarum commutationum; et hinc est omnium visibilium silva miraculorum: numquid tamen ideo latet esse corpora, habere nos corpus, nullum esse quantulumcumque corpusculum, quod non pro suo modo loci occupet spatium; nec in eo quod occupat ubique sit totum, sed minus sit in parte quam in toto? Haec quoniam non latent, his contexenda sunt consequentia, quod nunc facere nimis longum est, quibus ostendatur non rationem latere, sed rationem omnino nullam esse qua credi debeat, vel possit intellegi, Deum qui ubique totus est, nec per spatia locorum corporea mole diffunditur, in qua necesse habeat partibus maioribus minoribusque constare, cerni corporeis oculis posse. Unde plura dicerem si hoc in epistola ista suscepissem, in cuius longitudinem non sentiens progressus sum, pene oblitus occupationum mearum, ita ut fortasse, quod non arbitrabar, intentioni tuae satis fecerim, qui potes paucis admonitus plura cogitare quae competunt; sed non etiam eorum in quorum manus non inaniter venire ista possunt, si diligentius et copiosius disserantur. Laborant autem homines in discendo, et brevia non valent intellegere, prolixa non amant legere. Laborant itidem in docendo, qui et pauca tardis, et multa pigris frustra ingerunt. Mitte et illius epistolae exemplum, quae apud nos aberrans non potuit inveniri.