EPISTOLA 149

Scripta a. 415 exeunte.

Augustinus, laetus nuntiis acceptis sed dolens de epistulis missis nec Paulino redditis (nn. 1-2), respondet ad eius quaestiones ex Psalmis (nn. 3-10), ex Apostolo (nn. 11-30) et ex Evangelio (nn. 31-33), quas ei proposuerat in Ep. 121, inter alia loquens de salutis sacra mento (n. 19), de reprobis (n. 18) ac de praedestinatis (nn. 21-22) de mystico Christi corpore (nn. 25-26) ac de falsa humilitate (nn. 27-28), tum demum salutem dicit amico alteroque Paulino (n. 34).

BEATISSIMO ET VENERABILITER DESIDERABILI ET DESIDERABILITER VENERABILI, SANCTO SANCTEQUE CARISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO, PAULINO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Gaudium de bonis nuntiis.

1. 1. Quod de perventione tam prospera fratris et compresbyteri nostri Quinti, et qui cum eo navigaverunt, cito nos Dominus exhilaravit, nuntiantibus litteris Sanctitatis tuae, gratias agens ei qui recreat afflictos, et humiles consolatur 1, sinceritati cordis tui, occasione filii et condiaconi nostri Ruffini quae proxima occurrit, nunc rescripta persolvo: de littore namque Hipponensi profectus est. Et approbo misericordiae consilium quod tibi Dominus inspiravit, mihique insinuare dignatus es. Ipse et hoc adiuvet, ipse prosperet, qui iam curam nostram ex magna parte lenivit, quia pervectus et commendatus est carissimus homo, non solum bonis operibus, sed etiam sanctis orationibus tuis.

Mittit epistolarum exempla quas minime Paulinus acceperat.

1. 2. Litterae sane Venerationis tuae, ubi multa quaesisti, et quaerenda admonuisti, et quaerendo docuisti, ad me pervenerunt. Sed quas ipse continuo rescripsi per homines eorumdem sanctorum solatiorum nostrorum, sicut his tuis recentioribus comperi, non sunt redditae Venerationi tuae. In quibus quidem, quatenus ad interrogata responderim, recolere non valui; nec earum exemplum cum requisissem, ubi hoc possem recognoscere, inveni. Ad nonnulla tamen me respondisse certus omnino sum, et ideo non ad omnia, quia ut cito finirem, festinatio perlatoris urgebat. Simul etiam miseram, sicut iusseras, et illius epistolae exemplum, quam tuae Caritati apud Carthaginem de corporum resurrectione rescripseram, ubi de usu membrorum exorta erat quaestio. Nunc ergo et hoc misi, et alterum alterius, quia nec ipsam in manus tuas pervenisse conieci, eo quod iterum interrogasti quaedam quae iam me in ea respondisse lego et agnosco. Sed istam per quem direxerim nescio. Scripta quippe Caritatis tuae quibus eam reddidi, sicut etiam ipsa indicat, missa sunt mihi ab Hippone a nostris, cum essem apud sanctum fratrem et coepiscopum nostrum Bonifacium (nam eorum perlatorem non vidi), et continuo rescripta non distuli.

Responsio ad quaestionem de Ps 16, 14a.

1. 3. Quia ergo tunc, sicut scripsi, non potueram inspicere codices graecos propter quaedam psalmi decimi sexti, inspexi postea quos inveni. Et unus habebat, quod et latini nostri: Domine, perdens de terra dispertire eos 2: alius sicut ipse posuisti: "A paucis de erra". Et illud quidem apertum habet sensum, "perdens de terra" quam eis dedisti, "dispertire eos" in gentibus: quod et factum eis est, cum gravi bello expugnati atque subversi sunt. Illud autem alterum quomodo accipiendum sit, non mihi occurrit; nisi quia in comparatione perditae multitudinis eorum, reliquiae salvae factae sunt, utique in paucis a quibus eos dispertiendos, hoc est dividendos atque separandos Scriptura praenuntiavit, dicens: Domine, a paucis, id est, a reliquiis quas ex illa gente salvas fecisti, de terra dispertire eos: ut terram intellegamus Ecclesiam haereditatemque fidelium atque sanctorum, quae dicitur et terra viventium 3, et quae etiam illo loco recte intellegi potest: Beati mites; quoniam ipsi haereditate possidebunt terram 4. Cum autem dictum esset: A paucis de terra divide eos, additum est, in vita eorum; ut in manifesto futurum intellegeretur, dum hic vivunt. Separantur enim multi ab Ecclesia, sed cum moriuntur, qui tamen cum vivunt, per Sacramentorum communionem unitatisque catholicae videntur Ecclesiae copulati. Isti ergo divisi sunt a paucis qui ex illis crediderunt, de terra quam sicut agrum suum excolit pater agricola 5: divisi autem in vita sua, id est hic in manifesto, sicut videmus. Sequitur autem: Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum; id est, praeter hoc quod in manifesto divisi sunt, etiam de absconditis tuis quae in occulto reddis conscientiae malorum, adimpletus est venter eorum: ventrem posuit pro internorum latentiumque secretis.

Ps 16,14b: Mali filii, mala opera.

1. 4. Quod vero sequitur: Saturati sunt porcina; iam quid mihi ex hoc videretur aperui. Sed quod alii codices habent, et verius habere perhibentur, quia diligentiora exemplaria, per accentus notam eiusdem verbi graeci ambiguitatem graeco scribendi more dissolvunt, obscurius est quidem, sed electiori sententiae videtur aptius convenire. Quia enim dixerat: Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum, quibus verbis occulta Dei iudicia significata sunt; occulte quippe sunt miseri, etiam qui gaudent in malis, quos tradidit Deus in concupiscentias cordis eorum 6: velut quaereretur unde possint cognosci qui in abscondito ira Dei adimpleti sunt, et responderetur quod in Evangelio dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos 7, continuo subiunctam est: Saturati sunt filiis, hoc est fructibus, quod evidentius dicitur, operibus suis. Unde alibi legitur: Ecce parturivit iniustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem 8: et alibi: Deinde concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum 9. Mali ergo filii, mala opera, quibus cognoscuntur, et qui de absconditis Dei iudiciis internis cogitationum suarum tamquam in ventrem adimpleti sunt. Bona opera, boni filii sunt. Unde ad sponsam Ecclesiam dicitur: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in illis 10. In quo gemino fetu geminum opus dilectionis agnoscitur, Domini Dei scilicet, et proximi: in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 11.

Quid sibi Velit: Saturati sunt filiis.

1. 5. Iste autem sensus, quo ita exponitur quod scriptum est: Saturati sunt filiis, non mihi occurrerat, cum ante rescriberem; sed recensui brevissimam quamdam eiusdem psalmi expositionem, quam iam olim dictaveram, et hoc satis breviter a me positum reperi. Inspexi etiam codices graecos, utrum dativus casus esset, quod dictum est, filiis, an genitivus, quo illa lingua utitur pro ablativo, et inveni genitivum: quod si ad verbum interpretaretur, scriptum esset, Saturati sunt filiorum; sed recte interpres sententiam secutus est, et latino more dixit: Saturati sunt filiis. Quod vero sequitur: Et reliquerunt reliquias parvulis suis, existimo parvulos accipiendos manifestos carnis filios. Unde etiam secundum istam, non de porcina, sed de filiis expositionem, manet illa sententia qua dixerunt: Sanguis huius super nos et super filios nostros 12: ita enim reliquerunt operum suorum reliquias parvulis suis.

Responsio ad quaestionem de Ps 15. 2.

1. 6. In quinto decimo autem psalmo, quod scriptum est: Mirificavit, vel: Mirificet omnes voluntates suas inter illos 13, nihil prohibet intellegi, imo et convenientius videtur, non, inter illos, sed, in illis. Sic enim graeci codices habent: saepe autem quod habet illa lingua, in illis. nostri interpretantur, inter illos, ubi videtur sententiae convenire. Accipiamus ergo: Sanctis qui sunt in terra eius, mirificavit omnes voluntates suas in illis; quod plerique codices habent: et intellegamus, voluntates eius, munera gratiae, quae gratis data est, id est, quia voluit, non quia debebatur. Unde est: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos 14; et: In voluntate tua deduxisti me 15; et: Voluntarie genuit nos verbo veritatis 16; et: Pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae 17; et: Dividens propria unicuique prout vult 18; et alia innumerabilia. Proinde: Mirificavit omnes voluntates suas in illis, in quibus nisi in sanctis qui in terra sunt eius? Si enim terra, sicut supra ostendimus, potest accipi in bono, et ubi non additum est, eius; quanto magis ubi dicitur, terra eius! Miras ergo fecit omnes voluntates suas in illis: miras omnino fecit, quia eos ex desperatione mirabiliter liberavit.

Lex et gratia.

1. 7. Ex hac admiratione exclamat Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! 19 supra quippe dixerat: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur 20. Nam hoc etiam hic sequitur: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea acceleraverunt 21. Infirmitates posuit pro peccatis, sicut ad Romanos Apostolus dicit: Si enim Christus, cum infirmi essemus adhuc iuxta tempus pro impiis mortuus est 22: hos dixit infirmos quos impios. Deinde paulo post eamdem sententiam repetens: Commendat, inquit, suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est 23: quos infirmos supra, eos hic peccatores appellavit. Item in consequentibus hoc idem aliis verbis versans: Si enim cum inimici essemus, inquit, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius 24. Ac per hoc in eo quod dictum est: Multiplicatae sunt infirmitates eorum, intelleguntur multiplicata peccata eorum. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum: sed quoniam ubi abundavit delictum, superabundavit gratia 25, ideo postea acceleraverunt. Non enim venit ille vocare iustos, sed peccatores: quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus 26; quorum scilicet multiplicatae sunt infirmitates, ut eis sanandis esset necessaria tantae gratiae medicina, et cui dimittuntur peccata multa, diligeret multum 27.

Ps 15, 4 explicatur.

1. 8. Hoc cinis vaccae et aspersio sanguinis, et cruentarum multiplicatio victimarum significabat, non efficiebat. Ideo deinceps dicit: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus 28. id est illorum sacrificiorum quae immolabantur in figura sanguinis Christi. Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Nomina quippe illorum erant in multiplicatione infirmitatum; fornicatores, idolis servientes, adulteri, molles, masculorum concubitores, fures, avari, raptores, ebriosi, maledici, et quicumque alii regnum Dei non possidebunt 29. Sed ubi abundante peccato, superabundavit gratia 30, postea acceleraverunt. Haec quidem fuerunt, sed abluti sunt, sed sanctificati sunt, sed iustificati sunt in nomine Domini Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri 31: ideo non memor erit nominum illorum per labia sua 32. Sane codices emendatiores et electioris auctoritatis, non habent, voluntates suas, sed, voluntates meas; quod tantumdem valet, quia ex persona Filii dicitur. Ipse quippe loquitur, quem verba illa evidenter ostendunt, quibus et Apostoli usi sunt: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem 33. Eadem sunt utique munera gratiae Patris et Filii et Spiritus sancti; et ideo rectissime et Filius eas potest dicere: voluntates suas.

Responsio ad quaestionem de Ps. 58, 12.

1. 9. Quod vero in psalmo quinquagesimo octavo de Iudaeis intellegitur, dicente: Ne occideris eos, nequando obliviscantur Legis tuae 34, convenienter mihi videtur intellegi ita esse praenuntiatum: eamdem gentem etiam debellatam atque subversam, in populi victoris superstitiones non fuisse cessuram, sed in veteri Lege mansuram, ut apud eam esset testimonium Scripturarum toto orbe terrarum, unde Ecclesia fuerat evocanda. Nullo enim evidentiore documento ostenditur gentibus, quod saluberrime advertitur, non inopinatum et repentinum aliquid institutum spiritu praesumptionis humanae, ut Christi nomen in spe salutis aeternae tanta auctoritate praepolleat, sed olim fuisse prophetatum atque conscriptum. Nam ipsa prophetia quid aliud nisi a nostris putaretur esse conficta, si non de inimicorum codicibus probaretur? Ideo. Ne occideris eos; ne ipsius gentis nomen exstinxeris, nequando obliviscantur Legis tuae: quod utique fieret, si ritus et sacra Gentilium colere compulsi penitus, qualecumque nomen religionis suae minime retinerent. Quod in eorum figura etiam de Cain scriptum est, quod constituit in eo Dominus signum, ne quis occideret eum 35. Denique cum dixisset: Ne occideris eos, nequando obliviscantur Legis tuae; velut quaereretur quid de illis esset faciendum, ut in aliquos usus testimonii veritatis non occidantur, id est, non consumantur, neque obliviscantur Legis Dei; continuo subiunxit: Disperge illos in virtute tua 36. Si enim in uno loco essent terrarum, non adiuvarent testimonio praedicationem Evangelii, quae fructificat toto orbe terrarum. Ideo disperge illos in virtute tua, ut eius ipsius cuius fuerunt negatores, persecutores, interfectores, ubique sint testes per ipsam Legem, quam non obliviscuntur, in qua est ille prophetatus, quem non sequuntur. Neque enim eis aliquid prodest, quod eam non obliviscuntur: aliud est enim legem Dei habere in memoria, aliud in intellectu et effectu.

Responsio ad quaestionem de Ps 67,22.

1. 10. In sexagesimo autem septimo psalmo, quod quaeris quid sit: Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis 37; non mihi videtur aliud dictum quam, Deus conquassabit capita inimicorum suorum nimium superbientium, nimium se extollentium in delictis suis. Per hyperbolen quippe significavit superbiam tantum se extollentem, et tanta elatione incedentem, quasi capilli verticem perambulando calcaret. Item in eodem psalmo quod scriptum est: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso 38; non semper in malo accipiendi sunt canes. Alioquin non reprehenderentur apud prophetam canes muti nescientes latrare, et amantes dormitare 39: profecto enim laudabiles canes essent, si et latrare scirent, et vigilare amarent. Et certe illi trecenti in numero per crucis litteram sacratissimo non eligerentur ad victoriam faciendam, qui tamquam canes lamberent aquam 40, nisi aliquid magnum significarent. Vigilant enim et latrant boni canes, et pro domo et pro domino, et pro grege et pro pastore. Denique et hic in Ecclesiae laudibus, cum prophetia exereretur, lingua canum est commemorata, non dentes. Tuorum autem canum, dixit, ex inimicis, id est, ut qui erant inimici tui fierent canes tui, et latrarent pro te, qui saeviebant in te. Addidit autem, ab ipso, ut non a seipsis hoc factum intellegerent, sed ab ipso, id est misericordia eius et gratia.

Responsio ad quaestionem de Eph 4,11.

2. 11. De prophetis quod ait Apostolus: Quosdam quidem dedit Deus in Ecclesia apostolos, quosdam autem prophetas 41, hoc intellego quod ipse scripsisti, prophetas eos dictos isto loco, ex quibus Agabus erat 42, non illos qui venturum in carne Dominum prophetaverunt. Evangelistas vero invenimus, quos apostolos fuisse non legimus; sicut fuerunt Lucas et Marcus. Pastores autem et doctores, quos maxime ut discernerem voluisti, eosdem puto esse, sicut et tibi visum est, ut non alios pastores, alios doctores intellegamus; sed ideo cum praedixisset pastores, subiunxisse doctores, ut intellegerent pastores ad officium suum pertinere doctrinam. Ideo enim non ait: Quosdam autem pastores, quosdam vero doctores; cum superiora ipso locutionis genere distingueret dicendo: Quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas: sed hoc tamquam unum aliquid duobus nominibus amplexus est, quosdam autem pastores et doctores.

Responsio ad quaestionem de 1 Tim 2,1.

2. 12. Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum scribens ait: Obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones 43. Secundum graecum enim eloquium discernenda sunt: nam nostri interpretes vix reperiuntur, qui ea diligenter et scienter transferre curaverint. Ecce enim sicut ea ipse posuisti: Obsecro fieri obsecrationes, non eodem verbo utrumque dixit Apostolus, qui utique graece illam scripsit epistolam; sed pro eo quod in latino est: Obsecro, ille graece dixit, . Pro eo vero quod latinus vester habet, obsecrationes, ille posuit, . Proinde alii codices in quibus et nostri sunt, non habent, obsecrationes, sed, deprecationes. Tria porro quae sequuntur, orationes, interpellationes, gratiarum actiones, plerique latini codices sic habent.

Quid intersit inter precationem, deprecationem, orationem.

2. 13. Unde si velimus secundum latinae linguae proprietates ista discernere more loquendi, nostram vel qualemcumque sententiam fortasse tenebimus; sed mirum si sententiam graeci sermonis vel consuetudinis obtinebimus. Precationem, et deprecationem, multi nostri hoc idem putant, et hoc quotidiano usu iam omnino praevaluit. Qui autem distinctius latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis bonis, deprecationibus vero in devitandis malis. Precari enim dicebant esse precando bona optare; imprecari mala, quod vulgo iam dicitur, maledicere: deprecari autem, mala precando depellere. Sed usitatum iam loquendi modum potius sequamur; et sive precationes sive deprecationes invenerimus, quas Graeci vocant, non putemus emendandum esse. Orationes vero, quas graecus habet , distinguere a precibus vel precationibus omnino difficile est. Quod vero quidam codices non habent, orationes, sed, adorationes, quia non dictum est in graeco , sed : non arbitror scienter interpretatum; enim orationes dici a Graecis notissimum est. Et utique aliud est orare, aliud adorare. Denique non isto verbo, sed alio legitur in graeco: Dominum Deum tuum adorabis 44; et: Adorabo ad templum sanctum tuum 45; et si qua similia.

Interpellationes et postulationes ex uno verbo graeco translatae voces.

2. 14. Pro interpellationibus autem quod nostri habent, secundum codices, credo, vestros, postulationes posuisti. Haec interim duo, id est quod alii postulationes, alii interpellationes interpretati sunt, unum verbum transferre voluerunt quod graecus habet, . Et profecto advertis, et nosti aliud esse interpellare, aliud postulare. Non enim solemus dicere, Postulant interpellaturi, sed, Interpellant postulaturi: verumtamen ex vicinitate verbum usurpatum, cui propinquitas ipsa impetrat intellectum, non est velut censoria notatione culpandum. Nam et de ipso Domino Iesu Christo dictum est quod interpellat pro nobis 46: numquidnam interpellat, et non etiam postulat? Imo vero quia postulat, pro eo positum est, interpellat. Evidenter quippe alibi de eo dicitur: Et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum, et ipse est exoratio pro peccatis nostris 47. Quamquam fortassis codices apud vos etiam in eo loco de Domino Iesu Christo non habent, interpellat pro nobis, sed, postulat pro nobis: in graeco enim, quo verbo hic positae sunt interpellationes, quas ipse posuisti postulationes, ipsum et illic verbum est, ubi scriptum est, interpellat pro nobis.

Precatio, oratio, interpellatio, postulatio.

2. 15. Cum igitur et qui precatur oret, et qui orat precetur, et qui interpellat Deum, ad hoc interpellet ut oret et precetur; quid sibi vult quod ista ita posuit Apostolus, ut non sit eorum neglegenda distinctio? Excepto itaque nomine generali, et salva loquendi consuetudine, secundum quam sive dicas precationem, sive orationem, sive interpellationem, vel postulationem, una eademque res intellegitur; aliqua etiam singulorum istorum proprietas inquirenda est; sed ad eam liquido pervenire difficile est: multa quippe hinc dici possunt quae improbanda non sint.

Quid proprie significent illa verba.

2. 16. Sed eligo in his verbis hoc intellegere, quod omnis vel pene omnis frequentat Ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, quas facimus in celebratione Sacramentorum, antequam illud quod est in Domini mensa incipiat benedici: orationes, cum benedicitur et sanctificatur, et ad distribuendum comminuitur; quam totam petitionem fere omnis Ecclesia dominica oratione concludit. Ad quem intellectum etiam verbi graeci origo nos adiuvat. Nam eam quam dicunt , raro ita Scriptura ponit ut intellegatur oratio: sed plerumque et multo usitatius votum appellat , vero, quod verbum ita positum est unde tractamus, semper orationem vocat. Unde hanc verbi originem, sicut superius dixi, nonnulli minus erudite intuentes, non orationem, sed adorationem dicere voluerunt, quae potius dicitur: sed quia oratio interdum vocatur , adoratio putata est . Porro si usitatius, ut dixi, in Scripturis votum appellatur , excepto nomine generali orationis, ea proprie intellegenda est oratio, quam facimus ad votum, id est . Voventur autem omnia quae offeruntur Deo, maxime sancti altaris oblatio; quo Sacramento praedicatur nostrum illud votum maximum, quo nos vovimus in Christo esse mansuros, utique in compage corporis Christi. Cuius rei sacramentum est, quod unus panis, unum corpus multi sumus 48. Ideo in huius sanctificationis praeparatione, existimo Apostolum iussisse proprie fieri , id est orationes, vel, ut nonnulli minus perite interpretati sunt, adorationes; hoc est enim ad votum, quod usitatius in Scripturis nuncupatur . Interpellationes autem, sive, ut vestri codices habent, postulationes, fiunt cum populus benedicitur: tunc enim antistites, velut advocati, susceptos suos per manus impositionem misericordissimae offerunt potestati. Quibus peractis, et participato tanto Sacramento, gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam verbis ultimam commendavit Apostolus.

Christus, unica salutis via.

2. 17. Haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breviter perstrictis atque significatis, non putaretur neglegendum esse quod sequitur, pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et caritate 49: ne quisquam, sicut se habet humanae cogitationis infirmitas, existimaret non esse ista facienda pro his a quibus persecutionem patiebatur Ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. Unde adiungit et dicit: Hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire 50. Et ne quisquam diceret posse esse salutis viam in bona conversatione et unius Dei omnipotentis cultu, sine participatione corporis et sanguinis Christi; Unus enim Deus, inquit, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus: ut illud quod dixerat, omnes homines vult salvos fieri, nullo alio modo intellegatur praestari, nisi per mediatorem, non Deum, quod semper Verbum erat, sed hominem Christum Iesum, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 51.

Responsio ad quaestionem ex Rom 11, 28: reprobi cur creentur.

2. 18. Unde nec illud moveat te, quod de Iudaeis idem apostolus ait: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos; secundum electionem autem dilecti propter patres 52. Altitudo quippe illa divitiarum sapientiae et scientiae Dei, et illa inscrutabilia iudicia eius, et investigabiles viae eius 53, hanc fidelibus cordibus magnam ingerunt admirationem, qui de illius sapientia pertendente a fine usque ad finem fortiter, et omnia suaviter disponente 54 non dubitant, quid sit quod ei placet ut nascantur, crescant ac multiplicentur hi, quos etsi malos ipse non fecit, tamen malos futuros esse praescivit. Nimis enim consilium eius in abdito est, quo etiam malis bene utitur ad provectum bonorum, etiam in hoc mirificans omnipotentiam bonitatis suae: quia sicut illorum nequitiae est male uti bonis operibus eius, sic illius sapientiae est bene uti malis operibus eorum.

Sacramentum salutis.

2. 19. Hanc igitur altitudinem sacramenti sic commendat Apostolus: Nolo vos ignorare, fratres, hoc sacramentum, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret 55. Ex parte, dixit, quia non omnes excaecati sunt: erant enim ex illis qui Christum cognoverunt. Plenitudo autem Gentium in his intrat, qui secundum propositum vocati sunt; et sic omnis Israel salvus fiet, quia et ex Iudaeis et ex Gentibus, qui secundum propositum vocati sunt 56, ipsi verus sunt Israel, de quo dicit idem Apostolus: Et super Israel Dei 57: illos autem dicit Israel secundum carnem; Videte, inquit: Israel secundum carnem 58. Deinde interponit testimonium prophetae: Veniet ex Sion, qui eripiat et avertat impietatem ab Iacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum 59: non utique omnium Iudaeorum, sed electorum.

Partem pro toto saepe in Scriptura Sacra.

2. 20. Hinc adiungit ea, quae inquirenda posuisti: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos. Pretium quippe redemptionis nostrae sanguis est Christi, qui utique nonnisi ab inimicis potuit occidi. Hic est ille usus malorum in provectum bonorum. Quod vero adiungit, secundum electionem autem dilecti propter patres, hinc ostendit non illos inimicos, sed electos esse dilectos. Sed Scripturae mos est ita loqui de parte tamquam de toto: sicut Corinthios in primis Epistolae suae partibus, ita laudat tamquam omnes tales sint, cum essent laudabiles quidam eorum; et postea in nonnullis Epistolae ipsius locis, ita reprehendit tamquam omnes culpabiles essent, propter quosdam qui tales erant. Istam divinarum Scripturarum consuetudinem per omne corpus Litterarum eius creberrime sparsam, quisquis diligenter adverterit, multa dissolvit quae inter se videntur esse contraria. Inimicos ergo alios dicit, alios dilectos: sed quia in uno populo erant, velut eosdem ipsos dicere videtur. Quamquam et ex ipsis inimicis qui crucifixerunt Dominum, plerique conversi sunt, et apparuerunt electi. Tunc electi, quando conversi, quantum ad salutis initium: quantum vero ad Dei praescientiam, non tunc electi, sed ante constitutionem mundi, sicut idem dicit apostolus, quod elegerit nos ante mundi constitutionem 60. Duobus itaque modis, ipsi inimici qui dilecti: sive quia in uno populo utrique fuerant; sive quia ex inimicis saevientibus usque ad sanguinem Christi, quidam eorum dilecti facti erant secundum electionem quae latebat in praescientia Dei. Ad hoc enim addidit, propter patres; quia id quod patribus promissum est oportebat impleri, sicut circa finem Epistolae ad Romanos ait: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Gentes autem super misericordia glorificare Deum 61. Secundum istam misericordiam dictum est, inimici propter vos: quod et supra dixerat: Illorum delicto salus Gentibus.

De praedestinatis.

2. 21. Cum autem dixisset, secundum electionem dilecti propter patres, addidit: Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Vides certe illos significari, qui pertinent ad numerum praedestinatorum. De quibus alio loco dicit: Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt 62. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi 63: qui vero electi, ipsi sunt secundum propositum vocati; in quibus Dei procul dubio praescientia falli non potest. Hos praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit 64. Haec vocatio est secundum propositum; haec est sine poenitentia. Quos autem vocavit, illos et iustificavit: quos autem iustificavit, illos et glorificavit. Si Deus pro nobis, quis contra nos65

Occulta sed iusta causa quidam tantum praedestinati.

2. 22. Non sunt in ista vocatione, qui in fide quae per dilectionem operatur 66, etiamsi aliquantum ambulant, non perseverant usque in finem. Et utique potuerunt rapi, ne malitia mutaret intellectum eorum 67, si ad illam praedestinationem et vocationem, quae secundum propositum et sine poenitentia est, pertinerent. At ne quisquam praesumptor ita de occultis iudicet alienis, ut dicat, Ideo non rapti sunt ex hac vita, antequam essent fidei desertores, quia in eadem vita non fideliter ambulabant, et hoc in eorum cordibus noverat Dominus, quamvis hominibus aliter appareret: quid dicturus est de infantulis parvulis, qui plerique accepto in illa aetate christianae gratiae Sacramento, cum sine dubio pertinerent ad vitam aeternam regnumque coelorum, si continuo ex hac vita emigrarent, sinuntur crescere, et nonnulli etiam apostatae fiunt? Unde, nisi quia non pertinent ad illam praedestinationem, et secundum propositum ac sine poenitentia vocationem? Cur autem ad eam alii pertineant, alii non pertineant, occulta causa esse potest, iniusta esse non potest. Numquid enim iniquitas apud Deum? Absit 68. Nam et hoc ad illam pertinet altitudinem iudiciorum, quam mirans tamquam expavit Apostolus. Ideo quippe illa iudicia vocat, ne quisquam talia fieri putet, sive iniquitate sive temeritate facientis, sive casu et fortuito labentibus ullis partibus tam dispositorum sub tanta sapientia Dei saeculorum.

Responsio ad quaestionem de Col 2, 18.

2. 23. In Epistola porro ad Colossenses quod scriptum est: Nemo vos seducat volens in humilitate 69, et caetera quae sequuntur, quousque tibi obscura esse dixisti, nec ego adhuc sine caligine intellego. Atque utinam praesens de me ista quaesisses: in eo quippe sensu, quem mihi in his verbis habere videor, adhibenda est quaedam pronuntiatio in vultu et modo vocis, qui exprimi litteris non potest, ut ex aliqua parte aperiatur; quod ideo fit obscurius, quia non recte, sicut existimo, pronuntiatur. Quod enim scriptum est: Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis 70; tamquam praeceptum putatur Apostoli, nescio quid tangere, gustare, attaminare prohibentis. Contra est autem, si tamen in tanta obscuritate ista non fallor. Per irrisionem quippe verba posuit eorum, a quibus eos nolebat decipi atque seduci, qui discernentes cibos secundum culturam Angelorum, atque ita de hoc mundo decernentes, dicunt: Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis; cum sint omnia munda mundis 71, et omnis creatura Dei bona sit 72: quod in alio loco ipse evidenter commendat 73.

Superstitiones et philosophorum seductiones vitandae.

2. 24. Totam ergo ipsius sententiae circumstantiam videamus: ita enim Apostoli intentione perspecta, sensum eius, quantum valemus, fortasse tenebimus. Quibus enim ista scribit, metuebat eos seduci umbris rerum, dulci nomine scientiae, et averti a luce veritatis quae est in Christo Iesu Domino nostro. Hanc autem sub nomine sapientiae vel scientiae curam vanarum superfluarumve observationum, et de superstitione gentilitatis, maximeque ab eis qui Philosophi sunt nuncupati, et a Iudaismo, cavendam esse cernebat, ubi erant umbrae futurorum removendae, quoniam lumen earum iam Christus advenerat. Cum ergo commemorasset et commendasset quantum certamen pro eis haberet, et pro his qui Laodiceae fuerant, et quicumque non viderant faciem eius in carne, ut cordibus consolarentur copulati in caritate, et in omnibus divitiis plenitudinis intellectus, ad cognoscendum mysterium Dei, quod est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 74; Hoc dico, inquit, ut nemo vos circumveniat in veri simili sermone 75: quia veritatis amore ducebantur, veri similitudinem illis timuit, ne deciperentur. Et ideo commendavit in Christo quod dulcissimum habebant thesaurum, scilicet sapientiae et scientiae, cuius nomine et promissione induci poterant in errorem.

Christiani adhaereant Christo ut capiti corpus.

2. 25. Nam etsi corpore, inquit, absens sum, spiritu vobiscum sum; gaudens, et videns vestram ordinationem, et id quod deest fidei vestrae in Christo 76. Ideo illis timebat, quoniam quid eis adhuc deesset, videbat. Sicut ergo accepistis, inquit: Iesum Christum Dominum nostrum, in ipso ambulate; radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide, sicut et didicistis, abundantes in ea gratiarum actione 77. Vult eos fide nutriri, ut capaces fiant participandorum thesaurorum sapientiae et scientiae, qui sunt absconditi in Christo; ne antequam sint ad haec idonei, veri simili sermone capiantur, et a veritatis itinere devient. Deinde apertius, quid eis timeat ostendens: Videte, inquit, ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter 78. Ideo corporaliter dixit, quia illi umbratiliter seducebant; translato verbo usus, sicut etiam umbrae nomen in his rebus non est utique verbum proprium, sed quadam similitudinis ratione translatum. Et estis in illo, inquit, repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis 79. Per principatus enim et potestates superstitio Gentilium vel Philosophi seducebant, praedicantes illam quam vocant theologiam per elementa huius mundi. Caput autem omnium Christum, principium omnium voluit intellegi, sicut ipse, cum ei dictum esset. Tu quis es? respondit: Principium, qui et loquor vobis 80. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 81. Mirabiliter autem vult eos esse horum velut mirabilium contemptores, cum eos ostendit corpus factos illius capitis, dicendo: Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis.

Ut quis Deo adhaereat, maneat in corpore Christi.

2. 26. Hinc iam ne umbris Iudaismi seducantur, adiungit: In quo etiam circumcisi estis, circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis; vel, sicut aliqui habent, in exspoliatione corporis peccatorum carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis 82. Vide quemadmodum et hic corpus Christi eos ostendit, ut ista contemnant, cohaerentes tanto capiti suo, mediatori Dei et hominum Christo Iesu, et nullum falsum vel invalidum medium per quod Deo cohaereant, requirentes. Et vos, inquit, cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae; praeputium vocavit quod significatur praeputio, hoc est delicta carnalia quibus exspoliandi sumus: vivificavit, inquit, cum illo, donans vobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum in decretis, quod erat contrarium nobis 83; quia reos Lex faciebat, quae subintraverat ut abundaret delictum. Tollens, inquit, illud de medio et affigens illud cruci, exuens se carne, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso 84: non utique bonos, sed malos principatus et malas potestates, diabolicas scilicet et daemoniacas exemplavit; id est, exemplum de illis dedit, ut quemadmodum ipse se exuit carne, sic suos ostenderet exuendos carnalibus vitiis, per quae illi eis dominabantur.

Qui humilitatem affectant vitentur.

2. 27. Iam hic diligenter attende quemadmodum inferat propter quod cuncta ista commemoravimus. Nemo ergo vos, inquit, iudicet in cibo 85: tamquam propterea omnia illa dixerit, quia isti per huiusmodi observationes seducebantur a veritate, qua liberi fiebant; de qua dictum est in Evangelio: Et veritas liberavit vos 86, id est, liberos faciet. Nemo ergo vos, inquit, iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum; quod est umbra futurorum 87: hoc propter Iudaismum. Deinde sequitur propter superstitiones Gentilium: Corpus autem Christi, inquit, nemo vos convincat: turpe est, inquit, et nimis incongruum, et a generositate vestrae libertatis alienum, ut cum sitis corpus Christi, seducamini umbris, et convinci videamini veluti peccantes, si haec observare neglegitis. Corpus ergo Christi, nemo vos convincat volens in humilitate cordis 88. Hoc si per verbum graecum diceretur, etiam in latina consuetudine populari sonaret usitatius. Sic enim et vulgo dicitur qui divitem affectat, thelodives, et qui sapientem, thelosapiens, et caetera huiusmodi: ergo et hic thelohumilis, quod plenius dicitur thelon humilis, id est, volens humilis, affectans humilitatem; quod intellegitur, volens videri humilis, affectans humilitatem. Hoc enim talibus observationibus agitur, ut cor hominis velut religione humile reddatur. Addidit autem et culturam Angelorum, vel sicut vestri codices habent, religionem Angelorum, quae graece dicitur; Angelos volens intellegi Principatus, quos elementorum mundi huius praepositos, in his observationibus colendos esse arbitrantur.

Falsa humilitas, maxima inflatio.

2. 28. Nemo ergo vos, inquit, convincat cum sitis corpus Christi, volens videri humilis corde in cultura Angelorum, quae non vidit inculcans: vel, sicut quidam codices habent, quae vidit inculcans. Aut enim sic dicere voluit, quae non vidit inculcans: quia homines ista suspicionibus et opinionibus agunt; non quod viderint ista esse facienda. Aut certe, quae vidit inculcans: id est magna existimans, quia vidit ea quibusdam locis observari alibi ab hominibus quorum auctoritati haberet fidem etiam ratione non reddita; et ideo sibi magnus videtur, quia ei contigit quorumdam sacrorum videre secreta. Sed plenior sensus est, quae non vidit inculcans, frustra inflatus mente carnis suae. Mirabiliter ibi eum dixit inflatum mente carnis suae, ubi thelohumilem supra dixerat: fit enim miris modis in anima hominis, ut de falsa humilitate magis infletur, quam si apertius superbiret. Et non tenens, inquit, caput, quod vult Christum intellegi, ex quo omne corpus compactum et connexum, subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi: quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? 89

Sequentia loci ex Col 2, 21.

2. 29. His dictis inserit verba eorum qui decernunt de hoc mundo per has observationes quasi rationabiles, affectata vanitate humilitatis inflati: Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis 90. Recolamus quod dictum est superius, ut hoc intellegamus. Non vult enim eos in his observationibus iudicari, ubi dicitur: Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis: quae sunt omnia, inquit, in corruptionem per abusionem 91. Omnia haec, inquit, magis ad corruptionem valent, cum superstitiose ab eis abstinetur, ut eis homo abutatur, id est, non eis utatur secundum praecepta et doctrinas hominum. Hoc planum est; sed quod sequitur multum requiris: Quae sunt quidem rationem habentia sapientiae in observatione, et humilitate cordis, et vexatione corporis; vel, sicut alii interpretati sunt, ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Cur, inquis, haec dicit rationem habere sapientiae, quae ita reprehendit?

Mundi sapientia Christi sapientiae contraria.

2. 30. Dicam, quod et ipse in Scripturis potes advertere, saepe sapientiam positam etiam in sedibus mundi huius, quam dicit expressius sapientiam huius mundi. Nec moveat quod hic non addidit, Mundi. Non enim et alio loco, cum ait: Ubi sapiens? ubi scriba92 addidit, Huius mundi; ut diceret, Ubi sapiens huius mundi: et tamen hoc intellegitur. Sic et ista ratio sapientiae. Nihil enim ab eis dicitur in huiusmodi superstitiosis observationibus, ubi non mundi huius elementorum naturarumque rerum, ratio quaedam sapientiae reddi videatur. Nam et cum dicit: Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam; non ait: Huius mundi: et quid est philosophia latine, nisi studium sapientiae? Sunt ergo, inquit, ista rationem quidem habentia sapientiae, id est, de quibus aliqua ratio reddatur secundum elementa mundi huius, et principatus ac potestates. In observatione et humilitate cordis: id enim agunt ista, ut superstitionis vitio cor humilietur. Ad non parcendum corpori: dum fraudatur istis escis quibus compellitur abstinere. Non in honore aliquo ad saturitatem carnis: non quod honoratius illo magis quam illo cibo caro saturetur, cum ad eius necessitatem non pertineat nisi quolibet valetudini apto alimento refici atque fulciri.

Quomodo post resurrectionem Christus et agnitus et non agnitus sit.

3. 31. De Evangelio inquisitio tua solet multos movere, quomodo Dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore surrexerit, a quibusdam qui eum noverant, utriusque sexus hominibus, et agnitus non sit, et agnitus sit. Ubi primum quaeri solet utrum in eius corpore, an potius in illorum oculis aliquid factum sit quo non posset agnosci. Cum enim legitur: Tenebantur oculi eorum ne agnoscerent eum 93; impedimentum quoddam agnoscendi videtur in luminibus factum esse cernentium: cum vero aperte alibi dicitur: Apparuit eis in alia effigie 94, utique in ipso corpore cuius alia erat effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento tenerentur, id est, moram agnoscendi paterentur oculi illorum. Sed ego miror, cum duo sint in corpore quibus cuiusque species agnoscatur, lineamenta et color, cur ante resurrectionem, quod in monte ita transfiguratus est ut fieret et vultus eius splendidissimus sicut sol 95, neminem movet eum usque ad tantam excellentiam fulgoris et lucis colorem sui corporis mutare potuisse; et post resurrectionem movet aliquatenus lineamenta mutata esse, ut non posset agnosci, et rursum eadem potentiae facultate, sicut tunc pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina lineamenta revocasse. Nam et illi tres discipuli, ante quorum oculos in monte transfiguratus est, non eum agnoscerent, si ad eos talis aliunde venisset: sed quia cum illo erant, ipsum esse certissime retinebant. At enim corpus ipsum erat, in quo resurrexit. Quid hoc ad rem? Nam illud utique ipsum corpus erat in quo in monte transfiguratus est; et ipsum erat iuvenis in quo natus est: et tamen si quis eum repente iuvenem vidisset, qui nonnisi infantulum nosset, non utique agnosceret. An vero ad lineamenta mutanda non potest celeriter Dei potestas, quod potest per annorum moras hominis aetas?

Responsio ad quaestionem ex Io 20, 17.

3. 32. Quod autem Mariae dixit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem 96, nihil aliud me intellexisse noveris, quam tu. Ita enim significare voluit tactum spiritalem, id est, accessum fidei se requirere, qua creditur eum excelsum esse cum Patre. Et quod ab illis duobus in fractione panis est agnitus 97, Sacramentum esse quod nos in agnitionem suam congregat, nullus debet ambigere.

Responsio ad quaestionem de verbis Simeonis.

3. 33. De verbis Simeonis, ubi ait Virgini matri Domini: Et tuam ipsius animam pertransibit framea 98, in alia epistola cuius exemplum etiam modo misi, dixi quid mihi videatur; quod etiam tibi inter caetera visum est. Et quod adiunxit: Ut denudentur multorum cordium cogitationes, hoc intellegendum puto, quia per Domini passionem, et insidiae Iudaeorum, et discipulorum infirmitas patuit. Tribulationem igitur, gladii nomine significatam esse, credibile est, quo materna anima vulnerata est doloris affectu. Ipse fuit gladius in ore persecutorum, de quibus in Psalmo dicitur: Et gladius in ore eorum 99. Ipsi enim erant filii hominum, quorum dentes arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus 100. Nam et ferrum quod pertransiit animam Ioseph 101, pro dura tribulatione positum mihi videtur: aperte quippe dicitur: Ferrum pertransiit animam eius, donec veniret verbum eius 102; id est, tamdiu fuit in dura tribulatione, donec fieret quod praedixit. Hinc enim magnus est habitus, et ab illa tribulatione liberatus. Sed ne humanae sapientiae tribueretur, quod venit verbum eius, id est, factum est quod praedixit, more suo Scriptura sancta Deo inde dat gloriam, et continuo subiungit: Eloquium Domini ignivit eum 103.

Salutationes et fratrum nuntii.

3. 34. Ut potui non defui interrogationibus tuis adiutus orationibus tuis, et ipsis quas misisti, disputationibus tuis. Cum enim interrogando disputas, et quaeris acriter et doces humiliter. Utile est autem ut de obscuritatibus divinarum Scripturarum, quas exercitationis nostrae causa Deus esse voluit, multae inveniantur sententiae, cum aliud alii videtur, quae tamen omnes sanae fidei doctrinaeque concordent. Dabis sane veniam stilo meo multum festinanti, ut iam in navi constituto occurrerem perlatori Filium autem nostrum Paulinum, in Christi caritate dulcissimum, in hac potius epistola resaluto, et paucis ut festinus exhortor, ut misericordiae Domini qui sciens dare auxilium de tribulatione, eum turbulentissima tempestate misit in portum, quo tu pelago tranquilliore permeasti, ipsi marinae tranquillitati minime credens, et qui eius rudimentis excipiendis atque nutriendis te dedit, gratias agas quantas potest, et omnia eius ossa dicant: Domine, quis similis tibi104 Non enim uberiore fructu legit vel audit me docentem ac disserentem, vel quibuslibet exhortationibus accendentem, quam inspicit te viventem. Resalutant sanctam et sincerissimam Benignitatem tuam conservi mei qui mecum sunt. Condiaconus autem noster Peregrinus, ex quo a me profectus est cum sancto fratre nostro Urbano, quando episcopatus sarcinam subire perrexit, nondum remeavit Hipponem: salvos eos tamen in nomine Christi, et litteris eorum et fama nuntiante cognoscimus. Compresbyterum Paulinum, et omnes qui tua praesentia in Domino perfruuntur, germano salutamus affectu.