EPISTOLA 146

Scripta a. 410.

DOMINO DILECTISSIMO, ET DESIDERATISSIMO FRATRI PELAGIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

1. Gratias ago plurimum quod me litteris tuis exhilarare dignatus es, et certum facere de salute vestra. Retribuat tibi Dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo aeterno vivas in aeternum, domine dilectissime, et desideratissime frater. Ego autem etsi in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae Benignitatis epistola continet; benevolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus esse non possum: simul admonens ut potius ores pro me, quo talis a Domino fiam, qualem me iam esse arbitraris. Et alia manu: Memor nostri, incolumis Domino placeas, domine dilectissime, et desideratissime frater