EPISTOLA 142

Scripta circa a. 412.

Augustinus Saturnino et Eufrati presbyteris aliisque clericis, gratulans de ipsorum reditu ad Ecclesiam catholicam, quae est Dei domus (nn. 1-2) eosque in eius communione confirmans (n. 3) et hortans ut ecclesiastica officia pro suo quisque gradu fideliter exsequantur (n. 4).

DOMINIS DILECTISSIMIS, FRATRIBUS PRESBYTERIS, SATURNINO ET EUFRATI, ET CLERICIS QUI VOBISCUM SUNT, AD UNITATEM CHRISTI PACEMQUE CONVERSIS, AUGUSTINUS EPISCOPUS, IN DOMINO SALUTEM.

Gaudium de fratrum adventu in Ecclesiam.

1. Laetificavit nos vester adventus: sed non vos absentia nostra contristet. In illa enim Ecclesia sumus, quae propitio Deo, licet usquequaque porrecta et toto orbe diffusa sit, unum tamen corpus est magnum unius capitis magni, quod caput eius est ipse Salvator, sicut Apostolus dicit 1. De huius autem capitis glorificatione, quae post eius resurrectionem futura fuerat, tanto ante propheta praedixit: Exaltare super coelos, Deus; et quia illo super coelos exaltato, Ecclesia eius omnem terram copiosa fecunditate fuerat impletura, consequenter idem psalmus adiunxit: Et super omnem terram gloria tua 2. Proinde, dilectissimi, stabili mente et firmissimo corde, sub tam excelso capite, in tam glorioso corpore persistamus, in quo invicem membra sumus 3. Unde etsi remotissimis terris mea longinqua esset absentia, in illo simul essemus, a cuius corporis unitate recedere non debemus. Si enim nos una domus haberet, utique simul esse diceremur: quanto magis simul sumus, cum in uno corpore simul sumus! Quamquam etiam in una domo nos esse Veritas ipsa testatur, quoniam sancta Scriptura, quae corpus Christi esse dicit Ecclesiam, ipsa itidem dicit Ecclesiam eamdem esse domum Dei 4.

Catholica Ecclesia, domus Dei.

2. Sed haec domus non orbis terrae uno angulo aedificatur, sed per omnem terram. Unde ille psalmus, in cuius titulo legitur: Quando domus aedificabatur post captivitatem, sic incipit: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra 5. In vetustate quippe veteris hominis, orbem terrae diabolus captivaverat; post hanc captivitatem cum aedificatur domus, renovatio fidelium significatur in homine novo. Unde dicit Apostolus: Exuite vos veterem hominem, et induite eum qui secundum Deum creatus est 6: et quia hoc per omnem terram fit in unitate catholica; sicut in alio psalmo dictum est: Et super omnem terram gloria tua 7; sic in isto cum dictum esset: Cantate Domino canticum novum, ut demonstraretur quando domus aedificatur in isto cantico novo, continuo subiunctum est: Cantate Domino, omnis terra. Operarios autem, per quos ista tam magna domus aedificatur, idem psalmus exhortatur, cum consequenter dicit: Bene nuntiate de die ex die salutare eius; annuntiate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius: et paulo post dicit: Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem. Quae sit haec domus, id est Ecclesia catholica, alio loco dixi 8.

Malos christianos minime Ecclesiae praeiudicare.

3. His atque huiusmodi testimoniis tantae huius domus, quae in tota Scriptura tam multa reperiuntur, ita cesserunt inimici eius, ut faterentur contra Ecclesiam transmarinam, quam tamen catholicam esse confessi sunt, se causam non habere. Huic nos communicamus ut coniungi mereamur membris Christi, et compaginem corporis eius fidelissimae caritatis amplectamur affectu. Quoniam in Ecclesiae huius unitate quicumque male vixerit, sibi iudicium manducat et bibit, sicut Apostolus dicit 9. Quicumque autem bene vivit, non ei praeiudicat aliena causa, et aliena persona. Sic etiam illi cum de causa Maximiani urgerentur, ore suo coacti sunt confiteri, quia "nec causa causae, nec persona personae praeiudicat". Solliciti tamen invicem sumus pro nobis, tamquam unius corporis membra; ut quicumque adiuvante Domino, ad horreum futurum pertinemus, interim in area simul paleam toleremus, ne propter illam futuro igni destinatam, nos aream dominicam deseramus 10.

Sua quisque officia ecclesiastica adimpleat.

4. Agite fideliter, et hilariter Ecclesiastica officia quae ad vos pertinent, pro gradibus vestris, et ministerium vestrum sinceriter adimplete propter illum Deum, sub quo conservi sumus, et cui rationem de nostris actibus reddituros nos esse cogitamus. Unde abundare debent in vobis misericordiae viscera, quia iudicium sine misericordia erit illi qui non fecerit misericordiam 11. Ac per hoc, et pro illis orate nobiscum qui adhuc contristantur, ut sanetur carnalis animi infirmitas, ex diuturna consuetudine collecta atque contracta. Nam quis non intellegat quam bonum sit et iucundum fratres habitare in unum 12, si sanas fauces ista iucunditas tangat, unde respuat amaritudinem divisionis meus quae diligit dulcedinem caritatis? Potens est autem et misericors Deus, quem pro illis oramus, ut quibuslibet occasionibus etiam ipsos attrahat ad salutem. Dominus vos in pace conservet.