EPISTOLA 138

Scripta a. 411/412.

Augustinus Marcellino respondens ad Ep. 136, qua nimirum ille petierat ut satisfaceret Volusiano et significaret quosdam reprehendere quod Deus veterem Legem abrogasset novumque sacrificium praecepisset (nn. 1-8) necnon asserere evangelicam doctrinam perniciosam esse reipublicae (nn. 9-17) ac demum non deesse qui deorum cultus dedecora atque Apollonii Apuleiique magica ludibria miraculis Christi praeferrent (nn. 18-20).

DOMINO EXIMIO ET MERITO INSIGNI, CARISSIMO AC DESIDERANTISSIMO FILIO MARCELLINO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Augustinus quaestionum a Marcellino propositarum solutionem mittit.

1. 1. Illustri viro et eloquentissimo, nobisque dilectissimo Volusiano, non amplius quam ad illud quod inquirendum putavit, respondendum fuit: ad ea vero quae mihi pertractanda atque solvenda in epistola tua ipse misisti, sive ab illo, sive etiam ab aliis vel suggerantur vel ingerantur, ad te potius pro viribus nostris pertractata et soluta mitti debuerunt; non sic quemadmodum de his agendum est librorum negotio, sed quemadmodum potest epistolari sat esse colloquio, ut si tibi visum fuerit, qui eorum motus quotidianis disputationibus experiris, et illis legantur hae litterae. At si auriculis eorum minus pietate fidei praecultis, sermo iste non sufficit, prius inter nos quod eis putas sufficere peragatur, tum demum ad illos quod peractum fuerit perferatur. Multa enim sunt, a quibus sensus eorum si adhuc abhorret et resilit, vel uberiore vel subtiliore ratione, vel certe auctoritate cui resistere indignum putent, persuaderi aliquando forsitan possint.

I Quaestio: Res mutari secundum Dei Providentiam immutabilem.

1. 2. Ergo in epistola tua posuisti, moveri quosdam, "cur hic Deus, qui et veteris Testamenti Deus esse firmatur, spretis veteribus sacrificiis, delectatus est novis. Nihil enim corrigi posse asserunt, nisi quod ante non recte factum probaretur; vel quod semel recte factum sit, nullatenus immutari debuisse. Recte enim facta dicunt mutari nisi iniuste non posse" 1. Haec verba ex litteris tuis in has meas transtuli. Quibus si respondere copiose velim, tempus me citius quam exempla defecerint, quibus rerum ipsa natura et opera humana, certa ratione, pro temporum opportunitate mutentur, nec tamen eadem ratio sit mutabilis qua ista mutantur. Unde pauca commemorem, ut ex his excitata quodammodo iam per plura similia vigil currat intentio. Nonne hiemi aestas, addito sensim calore, succedit? nonne diurnis tempora nocturna vertuntur? Quoties nostrae variantur aetates! adolescentiae pueritia non reditura cedit; iuventus adolescentiae non mansura succedit; finiens iuventutem senectus morte finitur. Haec omnia mutantur, nec mutatur divinae providentiae ratio, qua fit ut ista mutentur. Non autem, opinor, cum agricola aestate aliud iusserit, quam iusserat hieme, ratio mutatur agriculturae. Et cum mane surgit qui nocte quiescebat, vitae consilium non mutavit. Aliud magister adolescenti quam puero solebat, imposuit. Doctrina igitur constans, mutato praecepto non mutata mutavit instructionem.

Vindicianus de medicinarum diversitate.

1. 3. Nam magnus ille nostrorum temporum medicus Vindicianus, consultus a quodam, dolori eius adhiberi iussit quod in tempore congruere videbatur; adhibitum sanitas consecuta est. Deinde post annos aliquot eadem rursus corporis causa commota, hoc idem ille putavit adhibendum; adhibitum vertit in peius. Miratus recurrit ad medicum, indicat factum: at ille ut erat acerrimus, ita respondit: Ideo male acceptus es, quia ego non iussi; ut omnes qui audissent, parumque hominem nossent non eum arte medicinali fidere, sed nescio qua illicita potentia putarent. Unde cum esset a quibusdam postea stupentibus interrogatus, aperuit quod non intellexerant, videlicet illi aetati iam non hoc se fuisse iussurum. Tantum igitur valet ratione atque artibus non mutatis, quid secundum eas sit pro temporum varietate mutandum.

Semel recte factum recta ratio mutari flagitat.

1. 4. Non itaque verum est quod dicitur, semel recte factum, nullatenus esse mutandum. Mutata quippe temporis causa, quod recte ante factum fuerat, ita mutari vera ratio plerumque flagitat, ut cum ipsi dicant, recte non fieri si mutetur, contra veritas clamet, recte non fieri nisi mutetur; quia utrumque tunc erit rectum, si erit pro temporum varietate diversum. Quod enim in diversitate personarum uno tempore accidere potest, ut huic liceat aliquid impune facere, non liceat illi; non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit 2: ita ab una eademque persona diversis temporibus, tunc oportet aliquid fieri, tunc non oportet; non quod sui dissimilis sit qui facit, sed quando facit.

Pro Veteris Testamenti sacrificio aliud Deus in Novo aptius praecepit.

1. 5. Haec quaestio quam late pateat, profecto videt quisquis pulchri aptique distantiam sparsam quodammodo in universitate rerum valet, neque neglegit intueri. Pulchrum enim per seipsum consideratur atque laudatur, cui turpe ac deforme contrarium est. Aptum vero, cui ex adverso est ineptum, quasi religatum pendet aliunde, nec ex semetipso, sed ex eo cui connectitur, iudicatur: nimirum etiam decens atque indecens, vel hoc idem est, vel perinde habetur. Age nunc, ea quae diximus, refer ad illud unde agitur. Aptum fuit primis temporibus sacrificium quod praeceperat Deus, nunc vero non ita est. Aliud enim praecepit quod huic tempori aptum esset, qui multo magis quam homo novit quid cuique tempori accommodate adhibeatur; quid quando impertiat, addat, auferat, detrahat, augeat, minuatve, immutabilis mutabilium, sicut creator, ita moderator, donec universi saeculi pulchritudo, cuius particulae sunt quae suis quibusque temporibus apta sunt, velut magnum carmen cuiusdam ineffabilis modulatoris excurrat, atque inde transeant in aeternam contemplationem speciei qui Deum rite colunt, etiam cum tempus est fidei.

Sacrificia non Deo sed hominibus prodesse.

1. 6. Falluntur autem qui existimant haec Deum iubere causa suae utilitatis vel voluptatis: et merito moventur cur Deus ista mutaverit, quasi delectatione mutabili aliud sibi iubens offerri illo prius tempore, aliud isto. Non autem ita est. Nihil Deus iubet quod sibi prosit, sed illi cui iubet. Ideo verus est Dominus, qui servo non indiget, et quo servus indiget. In ea quippe Scriptura quae vetus dicitur Testamentum, et eo tempore quo adhuc illa offerebantur sacrificia quae hoc tempore non offeruntur, dictum est: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 3. Nec illorum ergo sacrificiorum egebat Deus, nec cuiusquam eget umquam, sed rerum divinitus impartitarum, vel imbuendo virtutibus animo, vel aeternae saluti adipiscendae, quaedam signa sunt, quorum celebratione atque functione, non Deo, sed nobis utilia pietatis officia exercentur.

Sacramenta novae Legis Prophetis praedicta.

1. 7. Nimis autem longum est, convenienter disputare de varietate signorum, quae cum ad res divinas pertinent, Sacramenta appellantur. Sicut autem non ideo mutabilis homo, quia mane aliud, aliud vespere; illud hoc mense, illud alio; non hoc isto anno quod illo: ita non ideo mutabilis Deus, quia universi saeculi priore volumine aliud, aliud posteriore sibi iussit offerri, quo convenienter significationes ad doctrinam religionis saluberrimam pertinentes, per mutabilia tempora sine ulla sui mutatione disponeret. Nam ut noverint, quos haec movent, iam hoc fuisse in ratione divina, nec cum ista nova constituerentur, subito priora displicuisse velut mutabili voluntate, sed hoc iam fixum et statutum fuisse in ipsa sapientia Dei, cui de maioribus etiam rerum mutationibus eadem Scriptura dicit; Mutabis ea, et mutabuntur: tu autem idem ipse es 4; insinuandum est eis, mutationem istam sacramentorum Testamenti veteris et novi etiam praedictam fuisse propheticis vocibus. Ita enim videbunt, si poterunt, id quod in tempore novum est, non esse novum apud eum qui condidit tempora, et sine tempore habet omnia quae suis quibusque temporibus pro eorum varietate distribuit 5. Nam et in illo psalmo, unde commemoravi aliquid, quo demonstrarem non egere Deum sacrificiis nostris, cui dicitur: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges; paulo post legitur ex persona Christi: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus 6, hoc est pecorum victimis, quibus prius congregabantur conventicula Iudaeorum: et alibi dicit: Non accipiam de manu tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos 7: et alius propheta: Ecce, inquit, dies venient, dicit Dominus, et confirmabo super domum Iacob testamentum novum, non sicut testamentum quod disposui patribus eorum, cum eduxi eos de terra Aegypti 8. Et alia multa sunt de hac re testimonia, quibus hoc Deum facturum esse praedictum est, quae commemorare nunc longum est.

Sacramentis diversis oportuit praenuntiari Christum venturum eiusque adventum.

1. 8. Hic iam si satis constitit, quod recte alio tempore constitutum est, idem recte alio tempore posse mutari, mutantis opere, non dispositione mutata, quam dispositionem intellegibilis ratio continet, ubi sine tempore simul sunt quae in temporibus simul fieri non possunt, quia tempora non simul currunt; quispiam fortassis exspectet causas a nobis ipsius mutationis accipere, quod ipse nosti quam prolixi sit negotii. Verumtamen breviter dici potest, quod homini acuto fortasse suffecerit, aliis sacramentis praenuntiari Christum cum venturus esset, aliis cum venisset annuntiari oportuisse; sicut modo nos idipsum loquentes, diversitas rerum compulit etiam verba mutare. Siquidem aliud est praenuntiari, aliud annuntiari; aliud cum venturus esset, aliud cum venisset.

II Quaestio: Christiana mansuetudo adversaturne Reipublicae commodo?

2. 9. Nunc deinde videamus quale sit illud quod in epistola tua sequitur. Adiecisti enim eos dicere "quod Christi praedicatio atque doctrina reipublicae moribus nulla ex parte conveniat, cuius hoc constet esse praeceptum, ut nulli malum pro malo reddere debeamus 9, et percutienti aliam praebere maxillam, et pallium dare ei qui tunicam auferre perstiterit, et cum eo qui nos angariare voluerit, ire debere spatio itineris duplicato" 10. Quae omnia reipublicae moribus asseruntur esse contraria: "Nam quis, inquiunt, tolli sibi ab hoste aliquid patiatur, vel Romanae provinciae depraedatoribus non mala velit belli iure reponere?" 11 Haec atque huiusmodi verba obtrectantium, sive non obtrectando, sed quaerendo talia loquentium, operosius fortasse refellerem, nisi hae disceptationes haberentur cum viris liberaliter institutis. Unde quid opus est ut diutius laboremus, ac non ipsos potius percontemur quomodo poterant gubernare atque augere rempublicam, quam ex parva et inopi magnam opulentamque fecerunt, qui accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant 12? quomodo Caesari administratori utique reipublicae, mores eius extollens Cicero dicebat, quod nihil oblivisci soleret nisi iniurias 13? Dicebat enim hoc tam magnus laudator, aut tam magnus adulator: sed si laudator, talem Caesarem noverat; si autem adulator, talem esse debere ostendebat principem civitatis, qualem illum fallaciter praedicabat. Quid est autem non reddere malum pro malo, nisi abhorrere ab ulciscendi libidine? quod est accepta iniuria ignoscere malle quam persequi, et nihil nisi iniurias oblivisci.

Misericordia et concordia Christianae religionis, Reipublicae fundamenta.

2. 10. Haec cum in eorum leguntur auctoribus, exclamatur et plauditur; describi atque praedicari mores videntur, quibus dignum esset exsurgere civitatem quae tot gentibus imperaret, quod accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant. Cum vero legitur praecipiente auctoritate divina, non reddendum malum pro malo 14; cum haec tam salubris admonitio congregationibus populorum, tamquam publicis utriusque sexus atque omnium aetatum et dignitatum scholis, de superiore loco personat, accusatur religio tamquam inimica reipublicae! Quae si, ut dignum est, audiretur, longe melius Romulo, Numa, Bruto, caeterisque illis Romanae gentis praeclaris viris, constitueret, consecraret, firmaret, augeretque rempublicam. Quid enim est respublica, nisi res populi? 15 Res ergo communis, res utique civitatis. Quid est autem civitas, nisi multitudo hominum in quoddam vinculum redacta concordiae? Apud eos enim ita legitur: Ita brevi multitudo dispersa atque vaga, concordia civitas facta erat 16. Quae porro praecepta concordiae in suis templis umquam illi legenda censuerunt? Quandoquidem miseri quaerere cogebantur, quonam modo sine offensione cuiusquam eorum discordes inter se deos suos colere possent: quos si imitari discordando vellent, rupto concordiae vinculo civitas laberetur; quod postea paulatim decoloratis corruptisque moribus agi coepit per bella civilia.

Malum bono vinci.

2. 11. Quanta vero praecepta concordiae non humanis disputationibus exquisita, sed divina auctoritate conscripta in Christi ecclesiis lectitentur, quis vel ab illa religione alienus, ita surdus est ut ignoret? Ad hoc enim et illa pertinent, quae malunt exagitare quam discere, alteram percutienti praebendam esse maxillam, volenti auferre tunicam dandum etiam pallium, cum angariante duplicandam viam. Hoc quippe fit ut vincatur bono malus, imo in homine malo vincatur bono malum, et homo liberetur a malo, non exteriore et alieno, sed intimo ac suo, quo gravius et perniciosius quam cuiusvis hostis extrinsecus immanitate vastatur. Qui ergo vincit bono malum, patienter amittit temporalia commoda, ut doceat quam pro fide atque iustitia contemnenda sint, quae ille nimis amando fit malus; ac sic iniuriosus ab eo ipso cui fecit iniuriam, discat qualia sint propter quae fecit iniuriam, atque in concordiam, qua nihil est utilius civitati, poenitens acquiratur, victus non saevientis viribus, sed benevolentia patientis. Tunc enim recte fit, cum videtur ei profuturum esse propter quem fit, ad operandam in eo correctionem atque concordiam. Hoc certe animo faciendum est, etiamsi alius exitus consequatur, nec corrigi velit atque pacari, propter quem corrigendum atque pacandum, velut curandum et sanandum, adhibita est ista medicina.

Quid sibi velit alteram maxillam percutienti porrigere.

2. 12. Alioquin si verba attenderimus, eorumque proprietati serviendum putaverimus, non est praebenda maxilla dextera, si sinistra fuerit percussa. Quoniam: Si quis te, inquit, percusserit in maxillam dexteram, praebe illi et sinistram 17: magis autem sinistra percutitur, quod ad dexteram ferientis facilior ictus est. Sed sic intellegi solet, ac si dictum esset: Si quis in te meliora fuerit persecutus, et inferiora ei praebe, ne vindictae potius quam patientiae studens contemnas aeterna pro temporalibus, cum potius temporalia pro aeternis contemnenda sint, tamquam sinistra pro dextris. Haec semper fuit sanctorum martyrum intentio: vindicta enim ultima iuste poscitur, quando nullus iam restat correctionis locus, extremo scilicet summoque iudicio. Nunc vero cavendum est, ne vindicandi cupiditate amittatur, ut nihil aliud dicam, ipsa patientia, quae pluris est habenda quam omne quod potest etiam invito inimicus auferre. Namque alius evangelista in eadem sententia nullam fecit dexterae mentionem, sed tantum maxillam et alteram nominavit 18, ut aliquanto distinctius intellegeretur in alio, ipse autem simpliciter eamdem patientiam commendaret. Paratus itaque debet esse homo iustus et pius, patienter eorum malitiam sustinere, quos fieri bonos quaerit, ut numerus potius crescat bonorum, non ut pari malitia se quoque numero addat malorum.

Quomodo se gesserit Christus alapa percussus.

2. 13. Denique ista praecepta magis ad praeparationem cordis quae intus est, pertinere, quam ad opus quod in aperto fit; ut teneatur in secreto animi patientia cum benevolentia, in manifesto autem id fiat quod eis videtur prodesse posse, quibus bene velle debemus, hinc liquido ostenditur, quod ipse Dominus Iesus exemplum singulare patientiae, cum percuteretur in faciem respondit: Si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis19 Nequaquam igitur praeceptum suum, si verba intueamur, implevit. Neque enim praebuit percutienti alteram partem, sed potius prohibuit, ne qui fecerat iniuriam, augeret; et tamen paratus venerat non solum in faciem percuti, verum etiam pro his quoque a quibus haec patiebatur crucifixus occidi, pro quibus ait in cruce pendens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 20. Nec Paulus apostolus praeceptum Domini et magistri sui videtur implesse, ubi etiam ipse percussus in faciem, dixit principi sacerdotum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Sedes iudicans me secundum Legem, et contra Legem iubes me percuti! 21 Et cum a circumstantibus diceretur: Iniuriam facis principi sacerdotum, irridenter eos admonere voluit quid dixerit, ut qui saperent, intellegerent iam destruendum esse adventu Christi parietem dealbatum, hoc est, hypocrisim sacerdotii Iudaeorum: ait quippe: Nescivi, fratres, quia princeps est; scriptum est enim, Principi populi tui non maledices 22; cum procul dubio, qui in eodem populo creverat, atque ibi Lege fuerat eruditus, illum principem sacerdotum nescire non posset, nec eos quibus ita notus erat, ullo modo falleret quod nesciret.

Ipsa poena amoris indicium esse potest.

2. 14. Sunt ergo ista praecepta patientiae semper in cordis praeparatione retinenda, ipsaque benevolentia, ne reddatur malum pro malo 23, semper in voluntate complenda est. Agenda sunt autem multa, etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis, quorum potius utilitati consulendum est quam voluntati; quod in principe civitatis luculentissime illorum litterae laudaverunt 24. Nam in corripiendo filio quamlibet aspere, numquam profecto amor paternus amittitur. Fit tamen quod nolit et doleat, qui etiam invitus videtur dolore sanandus. Ac per hoc si terrena ista respublica praecepta christiana custodiat, et ipsa bella sine benevolentia non gerentur, ut ad pietatis iustitiaeque pacatam societatem victis facilius consulatur. Nam cui licentia iniquitatis eripitur, utiliter vincitur; quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur. Sed perversa et aversa corda mortalium, felices res humanas putant, cum tectorum splendor attenditur, et labes non attenditur animorum; cum theatrorum moles exstruuntur, et effodiuntur fundamenta virtutum; cum gloriosa est effusionis insania, et opera misericordiae deridentur; cum ex his quae divitibus abundant, luxuriantur histriones, et necessaria vix habent pauperes; cum Deus, qui doctrinae suae publicis vocibus contra hoc malum publicum clamat, ab impiis populis blasphematur, et dii tales requiruntur, in quorum honorem ea ipsa theatrica, corporum et animorum dedecora celebrentur. Haec si Deus pollere permittat, tunc indignatur gravius; haec si impunita dimittat, tunc punit infestius. Cum vero evertit subsidium vitiorum, et copiosas libidines inopes reddit, misericorditer adversatur. Misericorditer enim, si fieri posset, etiam bella gererentur a bonis, ut licentiosis cupiditatibus domitis haec vitia perderentur, quae iusto imperio vel exstirpari vel premi debuerunt.

Christianae doctrinae de moribus observatio salus Reipublicae.

2. 15. Nam si christiana disciplina omnia bella culparet, hoc potius militibus consilium salutis petentibus in Evangelio diceretur, ut abicerent arma, seque omnino militiae subtraherent. Dictum est autem eis: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum 25. Quibus proprium stipendium sufficere debere praecepit, militare utique non prohibuit. Proinde qui doctrinam Christi adversam dicunt esse reipublicae, dent exercitum talem quales doctrina Christi esse milites iussit; dent tales provinciales, tales maritos, tales coniuges, tales parentes, tales filios, tales dominos, tales servos, tales reges, tales iudices, tales denique debitorum ipsius fisci redditores et exactores, quales esse praecepit doctrina christiana, et audeant eam dicere adversam esse reipublicae; imo vero non dubitent eam confiteri magnam, si obtemperetur, salutem esse reipublicae.

Romanam rem paganorum vitiis periisse.

3. 16. Utquid autem ad illud respondeam quod dicunt, per quosdam imperatores christianos multa mala imperio accidisse Romano? Haec generalis conquestio calumniosa est. Nam si apertius certe de praeteritis imperatoribus aliqua commemorarent, possem similia vel fortasse etiam graviora de imperatoribus non christianis et ego commemorare, ut intellegerent, vel hominum haec esse vitia, non doctrinae; vel non imperatorum, sed aliorum sine quibus imperatores agere nihil possunt. Ex quo enim tempore pessum ire coeperit Romana respublica, satis liquet; litterae loquuntur ipsorum: longe antequam Christi nomen eluxisset in terris, dictum est: O urbem venalem, et mature perituram, si emptorem invenerit! 26 In libro etiam belli Catilinae, ante adventum utique Christi, idem nobilissimus historicus eorum non tacet quando primum insueverit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere 27. Quando ergo nec hominibus, nec ipsis etiam quos Deos putabant, morum corruptorum et perditorum avaritia rapacitasque parcebat, tunc coepit perire laudabile illud decus salusque reipublicae. Quos deinde vitia pessima successus habuerint, et quanto humanarum rerum malo illa iniquitas prosperata sit, nunc longum est dicere. Audiant Satyricum suum, garriendo vera dicentem:

Servabat castas humilis fortuna Latinas

Quondam, nec vitiis contingi parva sinebat

Tecta labor, somnique breves, et vellere Thusco

Vexatae duraeque manus, ac proximus Urbi

Annibal, et stantes Collina in turre mariti.

Nunc patimur longae pacis mala; saevior armis

Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem.

Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo

Paupertas Romana perit 28.

Quid ergo exspectas ut ego exaggerem, quanta mala importaverit successu prospero iniquitas sublevata; quandoquidem et ipsi, qui aliquanto prudentius attenderunt, plus dolendum viderunt paupertatem, quam opulentiam periisse Romanam? In illa enim morum integritas servabatur; per hanc autem non muros urbis, sed mentes ipsius civitatis dira nequitia omni hoste peior irrupit.

Crux Christi in mole auctoritatis constituta ad salvandos homines.

3. 17. Gratias Domino Deo nostro, qui contra ista mala misit nobis adiutorium singulare. Quo enim non tolleret, quem non involveret, in quod profundum non demergeret fluvius iste horrendae nequitiae generis humani, nisi crux Christi in tanta velut mole auctoritatis eminentius firmiusque figeretur; cuius apprehenso robore, stabiles essemus, ne male suadentium, vel in mala impellentium, tam vasto mundi huius gurgite abrepti sorberemur? In ista enim colluvie morum pessimorum et veteris perditae disciplinae, maxime venire ac subvenire debuit coelestis auctoritas, quae voluntariam paupertatem, quae continentiam, benevolentiam, iustitiam, atque concordiam, veramque pietatem persuaderet, caeterasque vitae luminosas validasque virtutes; non tantum propter istam vitam honestissime gerendam, nec tantum propter civitatis terrenae concordissimam societatem; verum etiam propter adipiscendam sempiternam salutem, et sempiterni cuiusdam populi coelestem divinamque rempublicam, cui nos cives adsciscit fides, spes, caritas: ut quamdiu inde peregrinamur, feramus eos si corrigere non valemus, qui vitiis impunitis volunt stare rempublicam, quam primi Romani constituerunt auxeruntque virtutibus, etsi non habentes veram pietatem erga Deum verum, quae illos etiam in aeternam civitatem posset salubri religione perducere; custodientes tamen quamdam sui generis probitatem, quae posset terrenae civitati constituendae, augendae, conservandaeque sufficere. Deus enim sic ostendit in opulentissimo et praeclaro imperio Romanorum, quantum valerent civiles etiam sine vera religione virtutes, ut intellegeretur hac addita fieri homines cives alterius civitatis, cuius rex veritas, cuius lex caritas, cuius modus aeternitas.

Deorum cultus atque magorum dedecora.

4. 18. Quis autem vel risu dignum non putet, quod Apollonium et Apuleium, caeterosque magicarum artium peritissimos conferre Christo, vel etiam praeferre conantur? Quamquam tolerabilius ferendum sit, quando istos ei potius comparant quam deos suos: multo enim melior, quod fatendum est, Apollonius fuit, quam tot stuprorum auctor et perpetrator, quem Iovem nominant. Ista, inquiunt, fabulosa sunt. Adhuc ergo laudent reipublicae luxuriosam, licentiosam, planeque sacrilegam felicitatem, quae ista deorum probra confinxit, quae non solum in fabulis audienda posuit, verum etiam in theatris spectanda proposuit; ubi crimina plura essent quam numina, quae ipsi dii sibi exhiberi habebant libenter, qui in suos cultores vindicare debuerunt, quod ea saltem viderent patienter. Sed non ipsi, inquiunt, sunt, qui talium fabularum mendacio celebrantur. Qui ergo sunt isti, qui talium turpitudinum celebratione placantur? Horum daemonum perversitatem atque fallaciam, per quos et magicae artes humanas mentes decipiunt, quia prodidit christiana doctrina, quia mundo universo patefecit, quia Angelos sanctos ab eorum malignitate distinxit, quia cavendos potius, et quemadmodum caverentur admonuit, reipublicae dicitur inimica! quasi non si omnino per istos esset temporalis obtinenda felicitas, quaelibet potius fuerat infelicitas eligenda. Sed neque hinc Deus voluit dubitari, qui primum populum unum verum Deum colentem, deos autem falsissimos contemnentem, quamdiu oportuit Vetus Testamentum, ubi velamentum Testamenti Novi est, obumbrari, tanta rerum terrenarum felicitate honestavit, ut quivis intellegat nec ipsam esse in daemonum potestate, sed in illius unius, cui Angeli serviunt, quem daemones contremiscunt 29.

Apuleium adeptura non esse terrestrem beatitudinem.

4. 19. Apuleius enim, ut de illo potissimum loquamur, qui nobis Afris Afer est notior, non dico ad regnum, sed ne ad aliquam quidem iudiciariam reipublicae potestatem cum omnibus suis magicis artibus potuit pervenire, honesto patriae suae loco natus, et liberaliter educatus, magnaque praeditus eloquentia. An forte ista, ut philosophus, voluntate contempsit, qui sacerdos provinciae, pro magno fuit ut munera ederet, venatoresque vestiret, et pro statua sibi apud Oeenses locanda, ex qua civitate habebat uxorem, adversus contradictionem quorumdam civium litigaret? quod posteros ne lateret, eiusdem litis orationem scriptam memoriae commendavit. Quod ergo ad istam terrenam pertinet felicitatem, fuit magus ille quod potuit. Unde apparet eum nihil amplius fuisse, non quia noluit, sed quia non potuit. Quamquam et adversus quosdam, qui ei magicarum artium crimen intenderant, eloquentissime se defendit. Unde miror laudatores eius, qui eum nescio quae fecisse miracula illis artibus praedicant, contra eius defensionem testes esse conari. Sed viderint utrum verum ipsi perhibeant testimonium, et ille falsam defensionem. Illud si sapiunt, attendant, qui magicas artes non utique nisi pro felicitate terrena vel damnabili curiositate conquirunt, vel ab eis innocentes, periculosa tamen eas admiratione collaudant, et videant David nostrum sine ullis talibus artibus, ex pastore ovium pervenisse ad regiam dignitatem; cuius et peccata et merita fidelis Scriptura non tacuit, ut sciremus et quibus modis non offenderetur Deus, et quibus modis placaretur offensus.

Nullus magorum vel Prophetarum cum Christo conferendus.

4. 20. Quantum autem attinet ad miracula, quae humanis sensibus stupenda monstrantur, multum errant qui Prophetis sanctis, miraculorum magnorum nobilitate praestantibus, magos comparant; quanto magis si eos comparent Christo, quem Prophetae illi, quibus magi quilibet nullo modo sunt comparandi, praenuntiaverunt esse venturum, et secundum carnem, quam sumpsit ex Virgine, et secundum divinitatem, qua numquam separatur a Patre! Video me fecisse prolixissimam epistolam, nec tamen de Christo dixisse omnia quae vel eis qui vel... ingenio divina non valent assequi, vel eis quos, licet acute moveantur, contentiosum tamen studium et praeoccupatio diuturni erroris ab intellegendo impedit, possint utcumque sufficere. Verumtamen cognosce quid eos contra moveat, atque rescribe, ut vel epistolis vel libris, si adiuverit Deus, ad omnia respondere curemus. Sis in Domino felix, gratia et misericordia eius, domine eximie et merito insignis, carissime ac desiderantissime fili.