EPISTOLA 126

Scripta ineunte a. 411.

Augustinus Albinae exponit quomodo res in basilica apud Hipponem circa Pinianum gestae fuerint, suspiciones purgans in populum suum ab ipsa iactatas (n. 1) et quomodo se ipsum gesserit erga suos Christifideles atque Pinianum (nn. 2-3) qui post trepidam cunctationem (n. 4) se mansurum Hippone pollicitus est promissumque subscripsit (n. 5). Queritur item rem prave detortam esse (n. 6) refellitque cupiditatis crimen in populum et in se ipsum ex obliquo coniectum (nn. 7-9); admonet denique Pinianum iuramentum sacrosanctum esse ideoque adimplendum (nn. 10-14).

DOMINAE SANCTAE AC VENERABILI FAMULAE DEI ALBINAE, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM

Populus tumultuans Pinianum poscit presbyterum.

1. Dolorem animi tui, quem te scribis explicare non posse, consolari aequum est, non augere; ut si fieri potest, sanemus suspiciones tuas, non ut eis pro nostra causa succensendo, venerandum cor tuum et Deo dicatum amplius perturbemus. Sancto fratri nostro, filio tuo Piniano, nullus ab Hipponensibus metus mortis ingestus est, etiamsi forte ipse tale aliquid timuit. Nam et nos metuebamus ne ab aliquibus perditis, qui saepe multitudini occulta conspiratione miscentur, in violentam prorumperetur audaciam, occasione seditionis inventa quam velut iusta indignatione concitarent. Sed, sicut post audire potuimus, nihil tale a quoquam dictum est vel molitum: sed vere in fratrem meum Alypium multa contumeliosa et indigna clamabant, a quo tam ingenti reatu utinam per illius orationes mereantur absolvi. Ego autem post primos eorum clamores, cum eis dixissem de illo invito non ordinando qua iam promissione detinerer, atque adiecissem quod si mea fide violata illum haberent presbyterum, me episcopum non haberent, ad nostra subsellia, relicta turba redieram. Tum illi aliquantulum inopinata mea responsione cunctati atque turbati, velut flamma vento paululum pressa, deinde coeperunt multo ardentius excitari, existimantes fieri posse ut vel mihi extorqueretur illud non servare promissum, vel me tenente promissi fidem, ab alio episcopo ordinaretur. Dicebam ego quibus poteram, qui ad nos in absidem honoratiores et graviores ascenderant, nec a promissi fide me posse dimoveri, nec ab alio episcopo in ecclesia mihi tradita, nisi me interrogato ac permittente, posse ordinari; quod si permitterem, a fide nihilominus deviarem. Addebam etiam, nihil eos velle, si ordinaretur invitus, nisi ut ordinatus abscederet. Illi hoc posse fieri non credebant. Multitudo vero pro gradibus constituta, horrendo et perseverantissimo clamorum fremitu in eadem voluntate persistens, incertos animi consiliique faciebat. Tunc illa in fratrem meum indigna clamabantur, tunc a nobis graviora timebantur.

Pinianus populo tumultuanti reluctatur.

2. Sed quamvis tanto motu populi et tanta perturbatione Ecclesiae permoverer, nec aliud constipationi illi dixissem, nisi eum me invitum ordinare non posse; nec sic tamen adductus sum, quia et hoc promiseram non me fuisse facturum, ut aliquid ei de suscipiendo presbyterio suaderem: quod si persuadere potuissem, non iam ordinaretur invitus. Servavi utriusque promissionis fidem, non solum illius quam iam populo patefeceram; verum etiam illius in qua uno teste, quantum ad homines attinet, detinebar. Servavi, inquam, fidem promissionis, non iurationis, in tanto periculo; quod licet falso, sicut postea comperimus, metuebatur, omnibus tamen, si quod esset, communiter impendebat: et erat metus ipse communis, ac propter ecclesiam in qua eramus maxime metuens, abscedere cogitabam. Sed metuendum fuit ne magis me absente tale aliquid faceret et reverentia minor, et dolor ardentior. Deinde si cum fratre Alypio discederem per populum constipatum, cavendum fuit ne quisquam in eum manum mittere auderet: si autem sine illo, quae frons esset existimationis, si quid ei fortassis accideret, et viderer eum propterea deseruisse, ut furenti populo traderetur?

Pinianus Hippone presbyterum se futurum pollicetur.

3. Inter hos aestus meos gravemque maerorem, et nullius consilii respirationem, ecce repente atque inopinate sanctus filius noster Pinianus mittit ad me servum Dei, qui mihi diceret, eum se velle populo iurare, quod si esset ordinatus invitus, ex Africa omnino discederet; credo, existimans eos, quandoquidem peierare non posset, non iam ulterius infructuosa perseverantia clamaturos, ad expellendum hinc hominem, quem saltem deberemus habere vicinum. Mihi autem, quia videbatur vehementiorem eorum dolorem post hanc iurationem fuisse metuendum, apud me tacitus habui; et quia simul petierat ut ad eum venirem, non distuli. Cum mihi dixisset hoc ipsum, continuo et illud adiunxit eidem iurationi, quod mihi, dum ad eum pergo, per alium Dei servum mandaverat, de praesentia scilicet sua, si ei clericatus sarcinam nolenti nullus imponeret. Hic ego in tantis angustiis quasi aura spirante recreatus, nihil ei respondi; sed ad fratrem Alypium gradu concitatiore perrexi, eique quid dixerit dixi. At ille, ut existimo, devitans ne quid se auctore fieret, unde vos putabat offendi: "Hinc me, inquit, nemo consulat". Quo audito, ad populum tumultuantem perrexi, factoque silentio, quid promissum esset cum promissione etiam iurationis aperui. Illi vero qui solum eius presbyterium cogitabant atque cupiebant, non ita ut putabam quod oblatum fuerat acceperunt; sed inter se aliquantulum mussitantes, petiverunt ut adderetur eidem promissioni atque iurationi, ut si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, non nisi in ipsa Hipponensi ecclesia consentiret. Retuli ad eum; sine dubitatione annuit. Renuntiavi illis, laetati sunt; et mox iurationem pollicitam poposcerunt.

Ex iuramento nomen " necessitatis" aufertur.

4. Reverti ad filium nostrum, eumque inveni fluctuantem quibusnam verbis comprehendi posset illa cum iuratione promissio, propter necessitates irruentes, quae possent eum ut abscederet cogere. Simul etiam quid timeret ostendit, ne quis irruisset hostilis incursus, qui esset discessione vitandus. Volebat addi sancta Melania, et aeris morbidi causationem; sed illius responsione reprehensa est. Ego autem dixi, gravem ab illo et non contemnendam causam necessitatis ingestam, quae cives etiam emigrare compelleret: sed si haec populo dicerentur, timendum esse ne male nos ominari videremur; si autem sub generali necessitatis nomine fieret excusatio, non nisi fraudulentam necessitatem putari. Placuit tamen ut de hac re populi animum experiremur; et nihil aliud quam id quod putaveramus invenimus. Nam cum eius verba a diacono dicta recitarentur, et omnia placuissent; ubi nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est, promissioque displicuit, tumultu recrudescente, et nihil aliud quam fraude secum agi populo existimante. Quod cum sanctus filius noster vidisset, iussit inde auferri nomen necessitatis, rursumque ad laetitiam populus remeavit.

Pinianus iuramentum subscribit.

5. Et cum lassitudinem excusarem, sine me ad plebem accedere noluit; simul accessimus. Dixit ei quae a diacono audita erant se mandasse, se iurasse, eaque se esse facturum, continuoque omnia eo tenore quo dictaverat, prosecutus est. Responsum est, Deo gratias, et petitum ut totum scriptum subscriberetur. Dimisimus catechumenos, continuoque scriptum subscripsit. Deinde peti coepimus nos episcopi, non vocibus populi, sed tamen a populo per honestos fideles, ut nos quoque subscriberemus. At ubi coepi subscribere, sancta Melania contradixit. Miratus sum quare tam sero, quasi promissionem illam et iurationem nos, non subscribendo, facere possemus infectam: sed tamen obtemperavi; ac sic remansit mea non plena subscriptio, nec ultra nobis quisquam ut subscriberemus putavit instandum.

Iuramentum illud ab Augustino minime extortum.

6. Qui autem alio die posteaquam ipsum discessisse didicerunt, fuerint motus vel linguae hominum, quantum satis arbitratus sum, Sanctitati vestrae per commonitorium intimare curavi. Quisquis itaque vobis contraria his quae narravi, forte narravit, aut mentitur, aut fallitur. Quaedam enim quae mihi ad curam non pertinere visa sunt, praetermisisse me sentio; nulla tamen falsa dixisse. Proinde sanctus filius noster Pinianus, quod me praesente ac permittente iuraverit, verum est: quod autem me praecipiente iuraverit, falsum est. Scit ipse, sciunt servi Dei quos ad me misit, primo sanctus Barnabas, deinde Timasius, per quem etiam de promissione praesentiae suae mihi mandavit. Ipse quoque populus ad presbyterium, non ad iusiurandum clamando cogebat: sed oblatum sibi non respuit, ea spe quo posset in eodem apud nos habitante voluntas fieri, quo consentiret ad ordinationem, ne sicut iuraverat, si invitus ordinaretur, abscederet. Ac per hoc et illi propter opus Dei clamaverunt (neque enim sanctificatio presbyterii non est opus Dei); et quod postea de promissa praesentia gratulati non sunt, nisi adderetur quod si quando ad suscipiendum clericatum consentire vellet, nonnisi in Hipponensi ecclesia consentiret, satis in promptu est quod etiam de ipsa eius apud se habitatione speraverint, ideoque ab illo operis Dei desiderio non recesserunt.

Hipponenses non divitias sed divitiarum contemptorem velle.

7. Quomodo ergo dicis hoc eos fecisse turpissimo appetitu pecuniae? Primo quia ad plebem quae clamabat, omnino non pertinet: sicut enim plebs Thagastensis de his quae contulistis Ecclesiae Thagastensi, non habet nisi gaudium boni operis vestri; sic et Hipponensis et cuiuslibet alterius loci, ubi de mammona iniquitatis 1 Domini praecepta fecistis, vel estis ubicumque facturi. Non ergo populus ut de tanto viro Ecclesiae consuleret suae ardentissime flagitans, suum pecuniarium quaesivit commodum a vobis; sed vestrum pecuniae contemptum dilexit in vobis. Nam si in me dilexerunt, quod audierant paucis agellulis paternis contemptis, ad Dei liberam servitutem me fuisse conversum, neque in hoc inviderunt Ecclesiae Thagastensi, quae carnalis patria mea est; sed cum illa clericatum mihi non imposuisset, quando potuerunt, habendum invaserunt: quanto flagrantius in nostro Piniano amare potuerunt tantam mundi huius cupiditatem, tantas opes, tantam spem, tanta conversione superatam atque calcatam! Ego quippe secundum multorum sensum comparantium semetipsos sibimetipsis 2, non divitias dimisisse, sed ad divitias videor venisse. Vix enim vigesima particula res mea paterna existimari potest, in comparatione praediorum Ecclesiae, quae nunc ut dominus existimor possidere. In qualibet autem, maxime Africanarum Ecclesiarum, hic noster, non dico presbyter, sed episcopus sit, comparatus pristinis opibus suis, etiamsi animo dominantis egerit, pauperrimus erit. Multo ergo liquidius et securius in hoc amatur christiana paupertas, in quo nulla rerum ampliorum potest putari cupiditas. Hoc accendit animos populi, hoc in illam violentiam perseverantissimi clamoris erexit. Non eos turpis cupiditatis insuper accusemus, sed magis bonum quod ipsi non habent, saltem in aliis diligere sine crimine permittamus. Nam etsi fuerint illi multitudini permixti inopes vel mendici, qui simul clamabant, et de vestra venerabili redundantia indigentiae suae supplementum sperabant; nec ista, ut arbitror, cupiditas turpis est.

Cupiditatis crimen Augustinus a se propulsat.

8. Restat ergo ut iste pecuniae turpissimus appetitus ex obliquo in clericos, et maxime in episcopum dirigatur. Nos enim rebus Ecclesiae dominari existimamur, nos opibus frui. Postremo quidquid de istis nos accepimus, nos vel adhuc possidemus, vel ut placuit erogavimus; nihil inde populo extra clericatum vel extra monasterium constituto, nisi paucissimis indigentibus largiti sumus. Non ergo dico quia vel in nos maxime a vobis dici ista debuerunt, verumtamen in nos solos credibiliter dici potuerunt. Quid ergo faciemus? qua nos, si apud inimicos non possumus, saltem apud vos ratione purgamus? Res haec animi est, intus est, procul ab oculis secreta mortalium, Deo tantummodo nota est. Quid ergo restat, nisi Deum testari cui nota est? Cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis (quod multo melius est, et quod mihi in epistola tua tamquam culpabile obiciendum putasti), sed omnino cogitis ut iuremus; non intentato metu mortis carnis nostrae, quod populus Hipponensis fecisse putatus est, sed intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conversatione conamur 3, etiam vitae carnis huius utique praeponenda est.

Quo animo bona Ecclesiae Augustinus administret.

9. Verumtamen vobis nos ita cogentibus ut iuremus, non succensemus, sicut vos Hipponensibus succensetis. Creditis enim tamquam homines de hominibus, etsi ea quae in nobis non sunt, non tamen ea quae in nobis esse non possunt. Sananda ista in vobis, non accusanda sunt; et nostra purganda vobis est fama, si est Domino purgata conscientia. Qui fortasse praestabit, sicut antequam accidisset ista tentatio, ego et frater meus Alypius collocuti sumus, ut non solum vobis carissimis commembris nostris, verum etiam ipsis inimicissimis notissimum fiat, nulla nos cupiditate pecuniae in rebus ecclesiasticis sordidari. Quod donec fiat, si Dominus donabit ut fiat, ecce nunc interim quod cogimur facimus, ne vestri cordis medicinam in quantamlibet moram temporis differamus. Deus testis est, istam omnem rerum ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum, propter servitutem quam debeo caritati fratrum et timori Dei, tolerare me, non amare; ita ut ea, si salvo officio possim, carere desiderem. Nec aliud me de fratre meo Alypio sentire, ipse Deus testis est. Tamen et de illo aliter sentiendo populus, et, quod est gravius, Hipponensis, in tantas est illius praecipitatus iniurias: et de nobis vos sancti Dei et pleni visceribus misericordiae talia credendo, nomine eiusdem populi, qui ad causam huiuscemodi cupiditatis omnino non pertinet, nos tangere atque admonere voluistis; utique ad nos corrigendos, neque enim odio, quod absit a vobis: unde non irasci, sed gratias agere debeo, quod nec verecundius nec liberius agere potuistis, ut episcopo non quasi conviciose obiceretis, quod sentiebatis, sed ex obliquo intellegendum relinqueretis.

Hipponenses a divitiarum cupiditate abhorrere.

10. Nec molestum sit vobis, ut vos velut gravatos arbitremini, quia iurandum putavi. Neque enim gravabat Apostolus, aut eos parum diligebat quibus dicebat: Non in sermone adulationis fuimus apud vos, sicut scitis; nec in occasione cupiditatis, Deus testis est 4. Rei quippe apertae ipsos testes adhibuit; rei autem occultae quem, nisi Deum? Si ergo ille merito est veritus ne humana ignorantia de illo aliquid tale sentiret, cuius labor omnibus in promptu erat, quod nisi summa necessitate a populis quibus gratiam Christi dispensabat, in usus suos aliquid non sumebat, caetera vero suo victui necessaria suis manibus transigebat: quanto magis nobis laborandum est ut credatur, qui et merito sanctitatis et virtute animi longe impares sumus, nec aliquid ad sustentacula huius vitae operari nostris manibus possumus 5; et si possemus, tantis occupationibus, quas tunc illos non credo fuisse perpessos, nequaquam sineremur? Non ergo ulterius in hac causa populo christiano, quae Ecclesia est Dei, obiciatur pecuniae turpissimus appetitus. Tolerabilius enim nobis obicitur, in quos huius mali quamvis falsa, tamen verisimilis suspicio cadere potuit, quam illis, quos ab hoc appetitu et suspicione constat esse alienos.

Iuramentum, quavis ratione datum, adimplendum.

11. Denegare autem iurationem qualibet fide praeditas mentes, quanto magis fide christiana, non dico aliquid contrarium confirmare, sed omnino dubitare fas non est. De qua re quid sentiam, satis, ut arbitror, in epistola quam ad fratrem meum scripsi, plenissime aperui. Scripsit mihi Sanctitas tua: "Si aut ego aut Hipponenses hoc censent, ut iureiurando violenter extorto satisfiat". Tu enim ipsa quid censes? placetne tibi, ut etiam certa morte imminente, quod tunc inaniter metuebatur, nomen Domini Dei sui in fallaciam christianus assumat, Deum suum testem falsitati christianus adhibeat? Qui profecto si praeter iurationem ad falsum testimonium morte imminente cogeretur, maculare vitam suam magis timere debuit quam finire. Hostiles inter se acies et armatae, certe apertissima mortis intentatione confligunt; et tamen cum invicem iurant, laudamus fidem servantes, fallentes autem merito detestamur. Ut autem iurarent, quid utraeque ab alterutris, nisi occidi vel capi timuerunt? Ac per hoc vel mortis vel captivitatis metu extortae iurationi nisi pareatur, nisi fides quae ibi data est custodiatur, sacrilegii, periurii crimine detinentur, etiam tales homines qui magis metuunt peierare, quam hominem occidere: et nos utrum implenda sit extorta iuratio servorum Dei, munere sanctitatis praeeminentium, monachorum ad perfectionem mandatorum Christi rerum etiam suarum distributione currentium, quasi disceptaturi ponimus quaestionem!

Pinianus ne sit periurus.

12. Nam quid exsilii, vel deportationis, aut relegationis nomine, promissa illa praesentia praegravatur, obsecro te? Puto quod presbyterium non est exsilium. Hoc ergo noster eligeret, quam illud exsilium? Absit a nobis, ut sic sanctus Dei et nobis carissimus defendatur: absit, inquam, ut dicatur maluisse exsilium quam presbyterium, aut maluisse periurium quam exsilium. Haec dicerem, si vere a nobis, aut a populo iuratio ei fuisset extorta promittendae praesentiae; nunc vero non extorta est dum negaretur, sed dum offerretur accepta. Et hoc ea spe, sicut supra diximus, quia per illam praesentiam creditum est, eum etiam ad clericatum suscipiendum posse desiderantibus consentire. Postremo quodlibet de nobis vel de Hipponensibus sentiatur, longe alia est eorum causa qui coegerint iurare, quam eorum qui, non dico coegerint, sed suaserint peierare. Ipse etiam de quo agitur, considerare non renuat, utrum sit peius, sub quolibet timore iusiurandum, an remoto ipso timore periurium.

Hipponenses unum volunt: Pinianum secum habitare.

13. Deo gratias, quia non aliter Hipponenses promissum circa se impleri sentiunt, quam ut adsit voluntate habitandi, et eat quo necesse fuerit cum dispositione redeundi. Nam si verba iurationis attenderent et exigerent, tam nullo modo servus Dei recedere, quam ullo modo debuit peierare. Sed quia crimen eorum esset, non dico talem virum, sed quemlibet hominem sic tenere; nec ipsi aliam exspectationem se habuisse probaverunt, qui audientes quod rediturus abscesserit gratulati sunt, nec aliud illis verax iuratio debet, quam id quod ab illa exspectaverunt. Quid est autem quod dicitur, eum iuratione ore suo expressa, exceptionem fecisse necessitatis? Quasi non ore suo hoc rursum iusserit auferri. Certe ad populum quando ipse locutus est, tunc etiam interponeret: quod si fecisset, non utique responderetur, Deo gratias; sed ad illam rediretur reclamationem quae facta fuerat, quando sic a diacono recitatum est. Et numquid ad rem pertinet, sive interposita sit ad recedendum necessitatis excusatio, sive non sit? Nihil ab illo aliud exspectatum est, quam id quod supra diximus. Exspectationem autem eorum quibus iuratur, quisquis deceperit, non potest esse non periurus.

Pinianus promissa servet.

14. Fiat ergo quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo quibus hoc placuerit, ad imitandum periurium aedificentur; quibus autem displicet, iustissime dicant, nulli nostrum credendum esse, non solum promittenti aliquid, sed etiam iuranti. Hinc enim potius cavendae sunt linguae inimicorum, de quibus tamquam iaculis ad interficiendos infirmos maior utitur ille inimicus. Sed absit ut de tali anima speremus aliud quam quod Dei timor inspirat, et tanta, quae in illa est, excellentia sanctitatis hortatur. Ego autem, quem dicis etiam prohibere debuisse, fateor non potui sic sapere, ut tanto vel tumultu vel offensione magis everti vellem ecclesiam cui servio, quam id quod a tali viro nobis offerebatur, accipere.